Quæstio 2
Consequenter hic quæritur, Qualiter Christus aliquid accepit de quatuor statibus hominis; et specialiter, de Christi transfiguratione: an in ea fuit vera et fixa glorificatio corporis.
De his quatuor statibus hominis ait Magister in textu: Primus fuit status Adæ ante peccatum suæ transgressionis; secundus, post peccatum et ante gratiam, id est, quousque pœnitendo gratiam obtinuit personalem; tertius fuit sub gratia viæ; quartus, adhuc durans in gloria patriæ. De primo statu accepit Christus immunitatem peccati, id est nostram naturam sine culpa; de secundo statu, pœnalitatem, imo multiplicem pœnam ipsamque mortem, et alios plures defectus non detractabiles neque culpabiles; de tertio, plenitudinem gratiæ; de quarto, non posse peccare et beatificam visionem.
Quæritur ergo, utrum in via, non obstante sui corporis passibilitate et opacitate, habuit ea quæ spectant ad corporis glorificationem, seu quatuor dotes corporis glorificati, quarum unam, videlicet ad-
Et videtur quod imo, quia in egressu ex clauso beatissimæ Virginis utero, videtur dotem subtilitatis ad horulam assumpsisse; dotem quoque agilitatis, gradiendo super mare, seque cum nave subito transferendo ad terram; dotem vero impassibilitatis, in cœna porrigendo corpus suum impassibile sanctis Apostolis; dotem autem claritatis, in transfiguratione. — Insuper decens videtur fuisse, ut sicut inde sinenter fuit comprehensor in mente, ita ad horam esset glorificatus in corpore. — Rursus, ut ait Scriptura, Cœpit Jesus facere et docere.1 Quum ergo docuerit futuram glorificationem electorum in corpore et anima, in qua fulgebunt justi sicut sol, apparet quod debuerit illam in se ipso monstrare et exhibere.2 — Item, quum ipse sit Veritas, non recte sonaret, quod transfiguratio seu glorificatio illa fuisset tantum secundum imaginariam apparitionem.
In oppositum est, quod opacitas et passibilitas corporis mortalis non videntur simul stare cum dotibus corporis glorificati, præsertim quoniam claritas illa transparentiam facit et diaphaneitatem in corpore glorificato, ut communiter dicitur, et super quartum patebit.
Ad hæc S. Thomas respondet: Claritas illa fuit sensibilis, vere in corpore Christi exsistens, ad ostensionem claritatis quam promisit electis, dicens:3 Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum. — Si autem objiciatur, quod res dicitur transfigurari in id quod non est secundum veritatem, quum et Apostolus dicat:4 Satanas transfigurat se in angelum lucis. Præterea super illud Lucæ, Non gustabunt mortem donec videant regnum Dei, ait glossa Bedæ:5 Id est corporis glorificationem in imaginaria repræsentatione futuræ beatitudinis. Quod autem imaginarium est, non in veritate exhibetur. — Dicendum, quod figura dupliciter dicitur: primo, qualitas resultans ex terminatione quantitatis. Sicque Christus non dicitur transfiguratus, quoniam eadem corporis lineamenta manserunt in ipso. Quumque figura rei in signum ipsius ponatur, translatum est nomen figuræ, ut ponatur pro quolibet signo instituto ad aliquid designandum per assimilationem ad id cujus est signum : quod fieri potest tam de eo quod est in veritate, sicut una res est imago seu figura alterius, ut Salomon Christi, quam de eo quod in imaginatione est tantum. Christus autem dicitur transfiguratus, quoniam claritatem illam assumpsit ad tempus, in signum futuræ claritatis Sanctorum. Beda quoque in glossa prætacta vocat imaginarium, non solum quod est in imaginatione, sed et illud quod est imago et figura realis alterius. — Denique, quoniam claritas illa Christi similis fuit claritati Sanctorum, non erat corruptiva visus intuentium, sed ipsum demulcens, quum sit alterius generis quam claritas naturalis. — Nec obstat, quod corpus Christi intus fuit opacum, quia claritas in superficie fuit : quemadmodum æs in se opacum, fulget politum, præsertim lumine solis perfusum. Verumtamen claritas illa non fuit in Christo apparens ex alio corpore super ipsum lucente, sed miraculose a Deo inducta. — Porro, quod super illud Matthæi, Resplenduit facies ejus ut sol, scribit Hieronymus :6 Deus in hac vita tam clarum quid facere non potest; verificatur quantum ad hoc quod naturalis claritas hujus vitæ non est proportionabilis claritati patriæ, quæ alterius est naturæ. — Ceterum si quæratur, an Moyses et Elias apparuerunt7 ibi in veritate, præsertim quum Glossa dicat super illud Lucæ, Apparuerunt cum eo Moyses et Elias :8 Sciendum, non corpora aut animas illorum ibi fuisse, sed ex subjecta creatura corpora illa fuisse formata; et credi potest angelico ministerio factum, ut angeli eorum personas assumerent ac repræsentarent. Et respondendum, quod uterque illorum vere apparuit ibi, sed Elias in anima et corpoare, Moyses autem in anima tantum, quæ potuit apparere in corpore assumpto, ut angeli, vel potuit in oculis intuentium facere aliquam speciem ipsum Moysen repræsentantem. Glossa autem prætacta a magistris punctata est.
Præterea si quæratur, an claritas illa exstitit gloriosa; dicendum, quod Hugo de S. Victore affirmat, quod Christus adhuc passibile corpus gerens, successive assumpsit omnes proprietates seu dotes corporis glorificati, sicut prætactum est. p. 302 A'. Quod nequit intelligi quantum ad ipsas qualitates seu habitus corporis glorificati, quum sint contrariæ qualitatibus passibilium corporum. Christus autem usque ad resurrectionem habuit incessanter corpus passibile. Quod autem corpus ejus a discipulis edebatur illæsum et integrum, non fuit ideo quod tunc vere impassibile fuit, sed quoniam non in propria specie, sed in forma panis, in qua et fractio exstitit, sumebatur. Quod ergo dicitur dotes taliter assumpsisse, intelligi potest quoad hoc quod actus illarum proprietatum fuerunt in eo, non quidem procedentes ex formis habitualiter inhærentibus, sed supernaturaliter divino miraculo, ut divinus Dionysius ad Caium scribit.9 Nihilo minus fulgor ille in corpore Christi vere apparens, fuit ejusdem generis cum fulgore corporum glorificatorum, quamvis non ita perfectus : quemadmodum caritas viæ assimilatur claritati patriæ. In Moyse vero fuit claritas solum similis claritati patriæ, non generis ejusdem exsistens, sicut fides assimilatur beatificæ visioni : ideo intuentium offendebat adspectum, non claritas Christi. Nam anima Christi glorificata jam erat quoad vires superiores, non anima Moysis. Non tamen claritas illa corporis Christi fuit ex gloria animæ ejus, quoniam anima ejus adhuc fuit passibilis, in quantum passibilis corporis forma : ideo gloriam non transfundebat in corpus. In vestibus vero apparuit claritas ex corporis claritate procedens. — Hæc Thomas in Scripto.
B Quod nequit intelligi quantum ad ipsas qualitates seu habitus corporis glorificati, quum sint contrariæ qualitatibus passibilium corporum. Christus autem usque ad resurrectionem habuit incessanter corpus passibile. Quod autem corpus ejus a discipulis edebatur illæsum et integrum, non fuit ideo quod tunc vere impassibile fuit, sed quoniam non in propria specie, sed in forma panis, in qua et fractio exstitit, sumebatur. Quod ergo dicitur dotes taliter assumpsisse, intelligi potest quoad hoc quod actus illarum proprietatum fuerunt in eo, non quidem procedentes ex formis habitualiter inhærentibus, sed supernaturaliter divino miraculo, ut divinus Dionysius ad Caium scribit. Nihilo minus fulgor ille in corpore Christi vere apparens, fuit ejusdem generis cum fulgore corporum glorificatorum, quamvis non ita perfectus : quemadmodum caritas viæ assimilatur claritati patriæ. In Moyse vero fuit claritas solum similis claritati patriæ, non generis ejusdem exsistens, sicut fides assimilatur beatificæ visioni : ideo intuentium offendebat adspectum, non claritas Christi. Nam anima Christi glorificata jam erat quoad vires superiores, non anima Moysis. Non tamen claritas illa corporis Christi fuit ex gloria animæ ejus, quoniam anima ejus adhuc fuit passibilis, in quantum passibilis corporis forma : ideo gloriam non transfundebat in corpus. In vestibus vero apparuit claritas ex corporis claritate procedens. — Hæc Thomas in Scripto. actus illarum proprietatum fuerunt in eo, non quidem procedentes ex formis habitualiter inhærentibus, sed supernaturaliter divino miraculo, ut divinus Dionysius ad Caium scribit. Nihilo minus fulgor ille in corpore Christi vere apparens, fuit ejusdem generis cum fulgore corporum glorificatorum, quamvis non ita perfectus : quemadmodum caritas viæ assimilatur claritati patriæ. In Moyse vero fuit claritas solum similis claritati patriæ, non generis ejusdem exsistens, sicut fides assimilatur beatificæ visioni : ideo intuentium offendebat adspectum, non claritas Christi. Nam anima Christi glorificata jam erat quoad vires superiores, non anima Moysis. Non tamen claritas illa corporis Christi fuit ex gloria animæ ejus, quoniam anima ejus adhuc fuit passibilis, in quantum passibilis corporis forma : ideo gloriam non transfundebat in corpus. In vestibus vero apparuit claritas ex corporis claritate procedens. — Hæc Thomas in Scripto.
Cujus penultimo verbo objici potest, quæst. 1, p. 298 C', D'; 301 C, D'. quia (ut patuit) hoc divino miraculo contigit, quod gloria animæ Christi non redundavit in vita hac in corpus ejus. Rursus, beatitudo et gloria animæ Christi adhuc in corpore suo passibili, ineffabiliter major, exuberantior et efficacior fuit ad redundandum in corpus, quam post resurrectionem in aliis erit beatitudo et gloria ad derivandum se in corpora eorumdem. Verumtamen non dico, quod dotes corporum glorificatorum erunt effective a gloria animarum, et de hoc suo loco dicetur.10
Amplius in tertia parte, quæstione quadragesima quinta: Claritas, inquit, quam Christus in transfiguratione assumpsit, fuit claritas gloriæ quantum ad essentiam, non quantum ad modum essendi. Claritas namque corporis gloriosi derivatur ab animæ claritate. Sic et claritas corporis Christi in transfiguratione derivata est et ab ejus deitate, secundum Damascenum, et a gloria animæ ejus. Imo, quod a principio conceptionis Christi in Virgine, claritas animæ suæ non redundavit in corpus, divina dispensatione peractum est, quatenus in corpore suo passibili expleret nostræ redemptionis mysteria. Non tamen per hoc ablata est Christo potestas derivandi gloriam animæ suæ ad corpus. Idcirco hoc fecit in transfiguratione, quantum ad claritatem; aliter tamen quam in corpore glorificato: quia in corpore glorificato redundat claritas ab anima, sicut qualitas permanens, ipsum corpus afficiens firmiter inhærendo: propter quod corporaliter fulgere, non est miraculosum in corpore glorioso. Ad corpus vero, in transfiguratione, derivata est claritas a divinitate et anima per modum passionis transeuntis, sicut dum aer illuminatur a sole. Ideo fulgor ille in corpore tunc apparens fuit miraculosus, sicut quod ambulavit super undas maris. Ideo non est dicendum sicut Hugo ponebat, quod Christus assumpsit quatuor dotes:11 quoniam dos nominat qualitatem in corpore glorioso fixe manentem. — At vero glossa prætacta, quæ dicit in Christi art. 3 ad 2um. transfiguratione non apparuisse personaliter Moysen et Eliam, sumpta est ex libro qui intitulatur de Mirabilibus sacræ Scripturæ, qui liber non exstat authenticus, sed false adscribitur Augustino. Hieronymus namque evidenter testatur, quod vere apparuerunt, Elia descendente de cœlo quo ascenderat, puta de cœlo aerio seu terrestri paradiso, et Moyse ab inferis resurgente. — Hæc Thomas in Summa. In quibus fatetur, claritatem illam corporis Christi in transfiguratione etiam ab ejus anima redundasse. Porro, quod animam Moysis ait Hieronymus tunc ab inferis resurrexisse, asserit Thomas non ita intelligendum, quod proprium corpus resumpsit, sed sicut expressum est. Verumtamen Hieronymus etiam in sermone de Assumptione gloriosissimæ Virginis satis insinuat, se sensisse, quod Deus tunc ad horam corpus Moysis suscitavit.
Denique dictis Thomæ consonat Petrus. Richardus quoque sequitur responsionem Thomæ in Scripto, dicens, quod claritas illa in corpore non fuit ex redundantia gloriæ animæ ejus in illud; sed sicut ostensum est, responsio Thomæ in Summa de hoc, rationabilior comprobatur.
Porro Udalricus: Hæc (inquit) claritas corporis Christi fuit a principio intrinseco, quia divinitas immediate per corpus resplenduit, et claritas quæ in divinitate est spiritualiter, fuit recepta in corpore secundum ipsius corporis capacitatem et passibilitatem, utpote corporaliter, et ex splendore corporis vestes radiabant. Claritas vero corporis Christi multum vicit solis claritatem, quemadmodum et in die judicii tanta erit, quod ejus comparatione et præordinatione sol obscurandus asseritur. Origenes quoque fatetur, quod Moyses tunc cum Elia apparens, oravit pro populo suo; rediensque ad limbum, nuntiavit patribus quæ conspexit. Hæc Udalricus.
Verum quod ait, claritatem illam corporis Christi claritate solis fuisse majorem, non est certum: imo Richardus et alii quidam affirmant, quod non fuit ita inp. 303 A'. tensa, nec claritas gloriosa, sed figura illius atque imago. — Alexander autem, Bonaventura et Albertus de hac materia non conscribunt hoc loco, nec Scotus.
Porro Durandus: Qualitas (ait) gloriosa non differt specifice a qualitate non gloriosa, sed solum secundum causam: quoniam scriptum est, Fulgebunt justi sicut sol. Sed similitudo non est differentium specie:12 ergo quum claritas gloriosa similis sit futura claritati non gloriosæ, oportet quod sit ejusdem speciei cum ea. Secundo, quia si claritates istæ different specifice, una non notificaretur per aliam. Tertio, sicut se habet visus ad visum, ita claritas ad claritatem; sed visus hominis glorificati et visus hominis non glorificati, ejusdem sunt rationis: ergo claritas glorificati et non glorificati, non differunt specie, sed solum secundum causam: quoniam claritas naturalis sequitur principia constituentia corpus lucens, claritas autem glorificati est a redundantia gloriæ animæ in corpus, ut aliqui dicunt, vel potius a divina virtute.
Verum ista patiuntur instantiam, et quidquid sit de conclusione, præmissæ nullius vigoris sunt. Etenim simili modo argui posset, quod homo et angelus unius consisterent speciei, quoniam de hominibus in Evangelio ait Salvator: Erunt sicut angeli Dei. Imo quod homo et bestia non differunt specifice, quum dicat Psalmista:13 Similis factus sum pelecano solitudinis.14 Itaque similitudo in accidentalibus potest esse differentium specie. — Præterea, si secundum concluderet argumentum, sequeretur quod non solum anima rationalis et intelligentia, visibilia quoque et invisibilia, essent speciei unius, sed etiam Creator et creatura, quum ex creaturis cognoscatur Creator, et ex visibilibus invisibilia, atque ex natura animæ rationalis, substantia separata. — Sic et tertium argumentum monstratur invalidum, quum eadem potentia sit contrariorum. — Insuper dicit, quod claritas transfigurationis fuit gloriosa quoad essentiam suam et causam, non quantum ad modum. Quod quamvis sit verum juxta introducta ex Thoma, non tamen ob causam quam reddidit dicendo: Quoniam claritas gloriosa non differt specie a claritate naturali.
Footnotes
Chapter 119 of 201