Skip to the text

Distinctio 16

A. An in Christo fuerit necessitas patiendi et moriendi, quæ est defectus generalis.

Cf. dist. xv.

HIC oritur quæstio ex prædictis ducens originem. Dictum est enim supra, quod Christus in se nostros defectus suscepit præter peccatum. Est autem hominis quidam generalis defectus qui peccatum non est, scilicet necessitas patiendi vel moriendi. Unde corpus nostrum non tantum mortale, sed etiam Hebr. IX, 27. mortuum dicitur, quia non tantum aptitudinem moriendi, sed etiam necessitatem Rom. VIII, 10. habet. Ideo quæritur, utrum necessitas talis in Christi carne fuerit. De aptitudine alias corpore enim moriendi quod in eo fuerit, ambiguum non est, quæ etiam ante peccatum in homine fuit, quando aliquis in eo non fuit defectus: nec ergo mortalitas illa tunc in eo fuit defectus, quia naturæ ei erat. Unde etiam quidam talem mortalitatem in nobis non esse defectum, non improbe tradunt, sed necessitatem moriendi vel patiendi, quæ etiam mortalitas dicitur vel passibilitas. Dicitur enim homo nunc passibilis vel mortalis, non modo propter aptitudinem, sed etiam propter necessitatem. Sed numquid hic defectus fuit in Christi carne? Anima quoque ejus quum passibilis exstiterit ante mortem, numquid necessitatem patiendi habuit? Si enim necessitas patiendi vel moriendi fuit in Christo, non videtur sola voluntate miserationis defectus nostros accepisse. — Ad quod dici potest, Christum voluntate, non necessitate suæ naturæ, hos defectus sicut alios suscepisse, scilicet necessitatem patiendi in anima, simul autem patiendi et moriendi in carne. Verum hanc necessitatem non habuit ex necessitate suæ conditionis, quia a peccato immunis, sed ex Ps. XVIII, 6. sola voluntate accepit de nostra infirmitate, ponens tabernaculum suum in sole, Glossa ord. in Hebr. IX, 27. scilicet sub temporali mutabilitate et labore. Unde super epistolam ad Hebræos auctoritas dicit, quod sicut hominibus aliis et jure et lege naturæ statutum est semel mori, ita et Christus eadem necessitate et jure naturæ semel oblatus est, et non sæpe. Nec ideo dicit jure naturæ, quod ex natura suæ conditionis hunc defe- ctum traxerit, qui etiam non provenit nobis ex natura secundum quod prius est instituta, sed ex ea peccato vitiata. Et ideo dicitur hic defectus naturalis, quia quasi pro natura inolevit, in omnibus diffusus.

B. De statibus hominis, et quid de singulis Christus accepit.

Et est hic notandum, Christum de omni statu hominis aliquid accepisse, qui omnes venit salvare. Sunt enim quatuor status hominis: primus ante peccatum, secundus post peccatum et ante gratiam, tertius sub gratia, quartus in gloria. De primo statu accepit immunitatem peccati: unde Augustinus illud Joannis evangelistæ exponens, Qui desursum venit, super omnes est, dicit Christum venisse desursum, id est de altitudine humanæ naturæ ante peccatum, quia de illa altitudine sumpsit Verbum Dei humanam naturam, dum non assumpsit ipsam culpam, cujus assumpsit pœnam.1 Sed pœnam assumpsit de statu secundo et alios defectus; de tertio vero gratiæ plenitudinem; de quarto, non posse peccare et Dei perfectam contemplationem. Habuit enim simul bona viæ quædam et bona patriæ, sicut et quædam mala viæ.

SUMMA

DISTINCTIONIS SEXTÆDECIMÆ

DISTINCTIONE præhabita tractatum est de Christi passione; nunc agitur de proprietate et modo passionis, unde processit, an scilicet ex necessitate, aut magis ex voluntate. Deinde solvit, et solutionem declarat dicendo, quod ex voluntate assumpsit istum defectum communem, qui est necessitas moriendi. Sicque videtur concedere, quod necessitas moriendi aliquo modo fuit in Salvatore, quamvis sponde assumpta: sicut quis sponte pergit ad vincula, tamen quum fuerit vinctus, necessitatem habet manendi in loco captivitatis. Consequenter ponit quatuor esse hominis status, et de unoquoque eorum Christum aliquid accepisse.

Footnotes

  1. Joann. III, 31. Lyra, in Joann. III, 31. ↩

Chapter 117 of 201