Quæstio 1
Hic quæritur primo, Utrum in Christo sit voluntas diversa invicemque contraria.
Videtur quod non sit in eo diversa multiplexve voluntas.1 Primo, quia ut S. Dionysius tradit, in omni ente perfecto sunt esse, posse et agere, et ipsum posse sequitur esse; sed in Christo non est nisi unum esse personale et actuale, ergo et unum posse dumtaxat. Quumque voluntas sit potentia, sequitur quod in Christo sit tantum una voluntas. — Secundo, ex potentia oritur actio; agere vero est suppositorum. Quum ergo in Christo non sit nisi una persona, non erit in eo nisi actio una et una potentia.
Conformiter argui potest, quod in Christo sit duplex voluntas, sicut et duæ naturæ.
Circa hæc scribit Albertus: Magister in littera ponit trimembrem divisionem voluntatum in Christo, videlicet voluntatem divinam, voluntatem rationis, id est voluntatem rationalem seu intellectivam, et voluntatem sensualitatis, id est appetitum sensitivum, qui in concupiscibilem irascibilemque dividitur. Quæ divisio potest sic ad bimembrem reduci. Voluntas Christi aut est divina et increata, aut creata atque humana. Humana quoque aut est sensualitatis, aut rationis. Voluntas etiam rationis aut est naturalis, aut deliberativa. De voluntate tamen rationis naturali mentionem non agit: quia a voluntate deliberativa non differt realiter, sed est eadem potentia diversimode considerata. Nempe quod naturalis dicitur seu natura, hoc contingit cuilibet potentiæ animæ rationalis, in quantum natura est hominis. Potentiæ autem naturales quamvis insint secundum diversas partes naturæ, tamen referuntur ad unum quod est subjectum: ideo denominatum ab eis non est nisi unum. Propterea Christus non est nisi unus volens, quamvis modis pluribus ac viribus velit: quoniam volens, significat eum qui vult, non radicem volendi in qua fundatur illa potentia; diversitas vero voluntatum cognoscitur per diversitatem volitorum. Hinc aliter est in formis determinantibus totum, et aliter in naturalibus viribus: quoniam formæ quæ sunt in toto, nequeunt plures unius rationis inesse. Verum in potentiis naturalibus, secundum unam rationem communem, non specialem, possunt plures potentiæ uno nomine appellari.
Si autem objicias, quia (ut divinus Dionysius protestatur) actio Christi nuncupatur theandrica, id est deivirilis;2 sicque videtur, quod in omni Christi actione concurrit aliquid Dei et aliquid viri: ergo omnis talis actio fuit composita, nulla simplex. — Et respondendum, quod in Christo sunt plures distinctæque actiones: non in comparatione ad agentem, quasi Christus sit plures agentes, sed quoad rationem vel radicem agendi, quia aliquando egit ut Deus, quandoque ut homo; semper tamen egit ens Deus homo. Hinc in verbis prætactis S. Dionysius consideravit agens ut agens. Damascenus vero, dicens in Christo duas actiones, sicut et duas naturas, consideravit ipsas actiones in comparatione ad potentias inclinantes ad actum. Denique hoc ipsum quod agens fuit verus Deus et homo, et inclinantia ad actum duo (puta voluntas increata seu Deus, et voluntas creata), facit omnem Christi actionem nobis salubrem. Nam et dum comedit, bibit, dormivit, verum erat quod Deus hoc fecit, qui pro nostra salute omnia egit. — Hæc Albertus.
Qui insuper quærit, an sit aliqua sensualitatis voluntas. Respondet: Voluntas sumitur large, et stricte. Stricte non dicitur nisi motus et appetitus rationalis. Propter quod in Topicis ait Philosophus: Omnis voluntas in ratione est; tertio quoque de Anima: In rationali voluntas est, in irrationali autem desiderium. Large vero appetitus sensualitatis humanæ vocatur voluntas; sed penitus abusive appetitus brutorum voluntas vocatur. Propter quod asserit Damascenus: Voluntas rationalis est; et si non est rationalis, non est voluntas. Voluntas namque designat id quod liberum exstat in anima: ideo natura sensitiva, quæ magis agitur imperio rationis alterius aut instinctu naturæ quam agat, non potest proprie dici habere voluntatem.
Præterea si quæratur, an voluntas humana in Christo fuit aliquo modo contraria voluntati divinæ, vel potius ei conformis per omnia; et utrum aliqua voluntas rationis in Christo non habebat effectum. Videtur quod imo. Quoniam contrarietas appetituum in anima non est ex hoc quod ipsi appetitus sunt in nobis naturæ contrariæ, ut Manichæi dixerunt, ponentes appetitum rationalem creatum a principio lucis, alterum a principio tenebrarum: ergo est ex oppositione volitorum. Quæ oppositio inducit in nobis pugnam carnis sensitivæque partis animæ contra rationem superiorem: igitur in Christo fuit hujusmodi pugna. — Præterea, dictum est quod etiam ratio et quæcumque vis animæ, potest considerari ut natura, sicque dolet incommoda.3 Quum ergo in Christo fuerit ratio ut natura, videtur quod voluntate rationis voluerit quod non voluit voluntate divina, neque est consecutus.
Respondeo huic objectioni, consentiendo quod Christus voluntate rationis secundum quod natura est, appetiit aliquid quod consecutus non est, atque oravit aliquid quod ei datum non est: quia appetiit et oravit hoc, non ex deliberatione id volens, sed magis ut nostram infirmitatem et suæ humanitatis veritatem ostendens, secundum quod suis dixit discipulis:4 Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. — Ad primum objectum dicendum, quod non est contrarietas pugnæ nisi inter quæ est resistentia pertinax, sicut in nobis, in quibus appetitus infirmitatis carnalis confortatur ex fomite, atque interdum ex reliquiis vitiorum. Quod in Christo non fuit: ideo voluntas infirmitatis seu appetitus sensitivus ultra naturalia non est progressus, in his se tantum ostendens ad naturæ demonstrationem, non ad hoc ut pugnaret contra rationem: quam voluntatem Antisiodorensis et alii quidam antiqui vocant velleitatem, non voluntatem perfectam. — Alii solvunt, dicentes quod inter hæc non sit contrarietas: quoniam contraria nata sunt fieri circa idem, sensualitas autem et ratio non sunt circa idem ut idem. Sed hoc nihil est, quia secundum hoc nec in nobis esset hujus contrarietas pugnæ. Hinc dicendum, quod contrarietas hujus pugnæ est ex contrariis volitis, totam animam ad se trahere nitentibus: quæ volita quamvis quandoque non sint contraria in substantia, attamen per adjunctum exsistunt contraria, puta per rationem, ita quod unum est volitum ut honestum, alterum vero ut turpe.
Ex quibus patet solutio hujus, an aliquid voluit Christus quod non est factum. Et apparet quod non: quia voluntas sua creata fuit omnino conformis voluntati divinæ, quam certum est esse omnipotentem atque in omnibus adimpletam. Unde et Apostolus: In omnibus (inquit) exauditus est pro sua reverentia.5 — In contrarium est, quod oravit calicem passionis transferri a se, qui non fuit translatus; et quod ait in Psalmo: Deus meus, clamabo per diem et non exaudies.6
Respondendum: Plures sunt Christi voluntates, et quidquid voluit voluntate beneplaciti secundum naturam divinam, hoc factum est; similiter quidquid voluit voluntate rationis deliberativæ; sed non quidquid voluit voluntate affectus naturalis et sensitivi. — Ad objectum dicendum, quod quadruplex est conformitas qua nostra voluntas voluntati conformatur divinæ. Prima est in volito, et hæc est secundum materiam, estque minima, ut scilicet velimus quod Deus vult; et ista non efficit meritum de se, quia interdum vult aliquis vitiose quod Deus vult sancte, ut mortem alicujus hominis boni. Secunda est secundum formam volendi, ut dum ex caritate volumus quod vult Deus; et hæc efficit meritum, quamvis quandoque non velimus quod Deus vult, ut patuit circa finem primi Sententiarum. Tertia est in fine volendi, ut velimus propter id propter quod vult Deus, videlicet propter gloriam ejus. Et ista conformitas consistit laudabilis, et facit ad meritum, etiamsi sit difformis a voluntate Dei in materia voliti: ut si ad gloriam Dei velim vivere aliquem justum prælatum, quem Deus vult mori. Quarta conformitas est in causa volendi efficiente, ut dum volo id quod vult me velle. Sicque Deus voluit Christum horrere, et aliquo modo mortem nolle voluntate naturali sensitivoque appetitu. Et de his dictum est plenius circa finem primi. — Hæc Albertus.
Cf. t. XX, p. 658 D' et s.7
Quibus per omnia concordat Udalricus in Summa sua, libro sexto: Rationale, inquiens, dupliciter dicitur, utpote essentialiter; sicque unius hominis non est nisi una voluntas, quæ est voluntas rationis, et a Damasceno dividitur in θέλησιν, id est voluntatem naturalem, et βούλησιν, id est voluntatem deliberativam seu rationalem. Secundo dicitur aliquid rationale participative: sicque appetitus sensualitatis, ut regitur per voluntatem ratione directam, vocatur voluntas ab Augustino, Ambrosio, Beda. — Denique, quamvis voluntas naturalis et voluntas sensualitatis in Christo discordabant a voluntate divina in volito, mortem horrendo ac fugiendo, non tamen fuerunt oppositæ voluntati divinæ, nec caro aut sensualitas Christi adversus spiritum concupivit: quoniam contrarietas et conformitas voluntatum non attenditur penes materiam actus, quæ est actus objecctum, utpote volitum, sed penes ipsos actus. Nempe si actus unius voluntatis est volitum alterius, illæ voluntates licet opposita velint, non sunt tamen oppositæ nec discordes, sicut volitum concors est voluntati cujus est volitum illud. Si vero actus voluntatis unius displiceret alteri voluntati, illæ voluntates quamvis idem vellent, essent contrariæ: quemadmodum Judæi voluerunt Christum occidi, quod etiam voluit Deus; et tamen illorum voluntas exstitit displicens Deo, et ejus voluntati contraria, quia non voluerunt id quod Deus voluit eos velle. Porro in Christo voluntas divina increata, et item voluntas rationis deliberativa, voluerunt ut sensitiva pars et naturalis voluntas animæ Christi haberent actus et motus quos habuerunt. Naturalis namque voluntas animæ non respicit nisi bonitatem aut malitiam rei in se, et non per relationem ordinemque in finem: hoc enim est rationis. Idcirco quum vita Christi in se optima fuerit, et ejus corruptio mala secundum se, naturalis illa voluntas voluit ejus conservationem. — Hæc Udalricus, qui de his plura conscribit, sed in præinductis verbis Alberti sententialiter sunt contenta.
Insuper scripta Thomæ his consonant: In Christo, inquientis, sunt duæ naturæ perfectæ, divina videlicet et humana. Et humana natura in multas partiales naturas dividitur, ut in naturam corporis et animæ, in naturam sensitivam et intellectivam; et secundum hoc voluntas humana in plures dividitur, sicut jam patuit. Sunt Cf. p. 309 A'. ergo in Christo voluntas divina et humana, non quasi unam voluntatem componentes aut constituentes, ut Eutyches dixit hæreticus: imo sic neutra earum esset in Christo, sed tertia quædam. Ideo utraque illa manet in Christo distincta. — Sed objici potest, quia voluntas sanctorum dicitur una cum voluntate divina, quum et Apostolus dicat: Qui adhæret Deo, unus spiritus est.8 Dicendum, quod voluntas tripliciter sumitur: primo, pro potentia volendi; secundo, pro actu volendi; tertio, pro volito: sicque voluntas sanctorum est una cum voluntate divina, non primis duobus modis.
Amplius si quæratur, utrum voluntas humana in Christo semper conformabatur voluntati divinæ in volito; dicendum, quod quum voluntas sequatur rationem, processus voluntatis proportionatur processui rationis. Ratio autem habet aliquod principium per se notum, ad quod resolvendo reducit id cujus quærit cognitionem: quo facto, habet certam rei notitiam, atque sententiat quod sit ita. Sed antequam ad istud reducere valet, movetur quibusdam verisimilitudinibus: quibus si detineatur tanquam certis, decipitur; si vero illis non detineatur, habet opinionem unius partis cum formidine alterius. Finis autem (ut dicitur septimo Ethicorum) habet se in voluntariis sicut principium in speculativis. Hinc quando voluntas reducit aliquod consiliabile in finem in quo quiescit totaliter, tunc sententialiter illud acceptat; si vero reducat in finem in quo non totaliter quiescit, trepidat inter utrumque. Porro si consideretur hoc quod est ad finem sine ordine ad finem, movetur voluntas in illud secundum bonitatem aut malitiam quam absolute invenit in eodem. Verum quia voluntas non sistit in motu quem habet circa hujusmodi, quum non feratur in ea sicut in finem, ideo non sententiat finaliter de illis secundum motum præfatum, quamdiu non considerat finem in quem ordinat illa: propter quod non simpliciter vult illa, sed vellet si nil repuagnans inveniretur. Voluntas autem ut natura, movetur in aliquid absolute: ideo nisi per rationem ordinetur in aliquid aliud, acceptabit illud absolute, et erit illius tanquam finis. Si autem ordinet in finem, non acceptabit aliquid absolute circa hoc, quousque perveniat ad ipsius finis considerationem: quod facit voluntas ut ratio. Patet ergo quod voluntas ut natura, imperfecte vult aliquid et sub conditione, nisi feratur in ipsum sicut in finem. Eorum vero quæ ordinantur in finem, voluntas ut ratio, habet ultimum judicium ac perfectum judicium.
His visis, patet qualiter voluntas rationis in Christo conformatur voluntati divinæ in volito: quia voluntas ut natura, nunquam in Christo movebatur in aliquid sicut in finem, nisi quod Deus vult. Quumque voluntas ut ratio, nunquam moveatur in aliquid nisi ex ratione finis, constat quod voluntas quoque ut ratio, conformabatur voluntati divinæ in volito. Sed voluntas ut natura, mota in aliquid non sicut in finem (quod in se consideratum non ita se habet in bonitate seu malitia, sicut consideratum in ordine ad finem), non conformabatur voluntati divinæ in volito. Sic namque Christus volebat non pati, quod tamen voluntas divina voluit ipsum velle voluntate ut est natura. Conformitas quippe in volito non facit rectitudinem voluntatis, sed quæ est in modo volendi et in causa finali et in causa efficienti, sicut expositum est. Cf. p. 311 B.
Denique si quæratur, an voluntas sensualitatis in Christo fuit contraria voluntati rationis; dicendum, quod pugna seu contrarietas sensualitatis ad rationem, in nobis causatur ex tribus: primo, ex diversitate volitorum; secundo, quoniam sensualitas fertur in suum volitum effrenate; tertio, quoniam actum rationis impedit aut retardat partim sive totaliter. Quæ duo ultima constat nunquam in Christo fuisse, sed primum horum aliquo modo in Christo erat juxta modum expressum; quod tamen (ut patuit) conformitatem præfatam Cf. p. 310 B'. non impedivit simpliciter. — Nec voluntas rationis in Christo fuit sibi ipsi contraria. Nam quamvis volebat secundum voluntatem rationis diversa, in quantum voluntas ut natura et voluntas ut ratio volebant diversa, non tamen uno modo, sed unum absolute, et alterum sub conditione. Contrarietas autem in actu et habitu, est ex contraria ratione objecti. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in tertia parte, quæstione octavadecima: Quidam, inquit, posuerunt in Christo unam solummodo voluntatem. Ad quod diversi diversimode moti sunt. Apollinaris namque hæreticus non posuit in Christo animam intellectualem, dicens ad actus rationis ipsum Verbum sufficere. Quumque voluntas sit appetitus intellectualis, sequebatur in Christo non esse voluntatem humanam, sed solum divinam. Eutyches quoque hæreticus et ceteri qui posuerunt in Christo solum unam naturam, dixerunt etiam in eo unam solam consistere voluntatem. Nestorius etiam hæresiarcha, dicens unionem Verbi et naturæ humanæ dumtaxat factam secundum affectum et voluntatem, perhibuit solam unam in Christo voluntatem exsistere. Postea Macarius Antiochenus patriarcha, et Cyrus Alexandrinus, et Sergius Constantinopolitanus, ac quidam eorum sequaces, unam in Christo voluntatem ponebant, quamvis duas in eo faterentur naturas: quia opinabantur, quod humana natura in Christo nunquam movebatur proprio motu, sed solum prout movebatur a Verbo et deitate, ut patet ex synodali Agathonis Pappæ epistola. Hinc in synodo sexta apud Constantinopolim celebrata, est definitum, quod in Christo sint duæ voluntates et duæ operationes, sicut et duæ naturæ.
Præterea voluntas quandoque accipitur pro potentia, et sic fuit in Christo tantum una voluntas rationalis humana; interdum pro actu, et ita in Christo ex parte rationis duas oportet ponere voluntates, id est duas species actuum voluntatis: quia voluntas est tam ipsius finis quam mediorum; et diversimode fertur in ea: quia in finem tendit simpliciter tanquam in bonum secundum se; in media autem sub quadam comparatione, secundum quod bonitatem sortiuntur ex ordinatione ad finem. Hinc alterius rationis est actus voluntatis prout movetur in aliquid secundum se volitum, quæ actualis voluntas a Damasceno dicitur θέλησις, id est simplex voluntas, et a magistris voluntas ut natura; atque alterius rationis est actus voluntatis secundum quod fertur in aliquid quod volitum est solum ex ordinatione ad aliud, ut sumptio medicinæ: qui actus a Damasceno βούλησις, id est consiliativa voluntas, et a magistris voluntas ut ratio nuncupatur.
Postremo, præfatæ voluntates non fuerunt in Christo contrariæ.9 Contrarietas namque non potest esse, nisi oppositio attendatur in eodem atque secundum idem; si autem secundum diversa et in diversis exsistat diversitas, non sufficit ad rationem contrarietatis, sicut nec ad rationem contradictionis, puta quod homo sit pulcher aut sanus secundum manum, et non secundum pedem. Secundo requiritur ad contrarietatem voluntatis, quod sit circa voluntatem eamdem. Nam si homo vult unum secundum appetitum sensitivum, et aliud secundum appetitum intellectivum, non est contrarietas, nisi appetitus sensitivus in tantum prævaleat et procedat, quod voluntatem impediat aut retardet, quia sic ad voluntatem rationis aliquid perveniret de motu appetitus sensitivi contrario. — Hinc in Christo non fuit contrarietas voluntatum, quum nec una aliam impediret, neque voluntas naturalis et appetitus sensitivus refutarent illam rationem ob quam voluntas ut ratio, ac divina voluntas Christum pati volebant: imo etiam voluntas absoluta seu naturalis in Christo, volebat humanam salutem; tamen ejus non erat hoc velle in ordine ad aliud, ut scilicet per Christi occisionem procuraretur; nec motus sensualitatis se ad hoc extendere potuit. Fuit autem in Christo agonia passione instante, quantum ad partem sensitivam, prout agonia importat terrorem infortunii imminentis, ut tertio libro asserit Damascenus. — Hæc Thomas in Summa, qui in his videtur sequi opinionem in præinductis verbis Alberti reprobatam;10 quanquam et reprobatio illa ex verbis Thomæ nunc tactis, diligenter attentis, valeat solvi.
Præterea Petrus super his scribit: Quemadmodum in natura corporaliter luminosa concomitantur se splendor et calor, ita in natura spiritualiter luminosa, puta intellectuali, concomitantur se intellectus et affectus, seu ratio et voluntas: ideo utraque fuit in anima Christi. — De sensualitate autem sciendum, quod sensualitas et sensualitatis voluntas dupliciter capiuntur. Primo, pro natura seu naturali potentia: et ita fuerunt in Christo. Secundo, pro infectione seu corruptione potentiæ vel naturæ: et ita non fuerunt in Christo. — Rursus, Christus habuit diversas voluntates quatuor modis: primo, secundum diversas naturas in Christo exsistentes, divinam videlicet et humanam; secundo, penes diversas potentias ejusdem naturæ, scilicet sensualitatem et rationem; tertio, secundum diversas operationes ejusdem potentiæ, videlicet ut consideratur ut natura, et ut ratio; quarto, secundum considerationes voluntatis rationalis quoad se, et in relatione ad membra. Unde Christus dicitur quædam voluisse sibi, quædam membris suis. Diversitas autem primi modi et secundi est secundum rem; diversitas vero tertii modi et quarti, secundum rationem, sicut distinguuntur ratio superior et inferior. Hæc Petrus.
Scripta quoque Richardi concordant præhabitis, et plene continentur in ipsis. Similiter scripta Bonaventuræ quasi totaliter; et aliqua addit: Voluntas, inquiens, tripliciter consideratur. Primo, secundum naturam; secundo, penes potentiam qua quis vult; tertio, penes modum volendi. Et secundum hanc triplicem considerationem, tripliciter dividitur voluntas in Christo. Nam quantum ad primam, dividitur divisione bimembri in voluntatem divinam et humanam. Quantum ad secundam, dividitur divisione trimembri in voluntatem divinam increatam, et in voluntatem rationalem humanam, atque in voluntatem sensualitatis. Quantum ad tertiam, dividitur divisione quadrimembri. Et sic loquitur Hugo, dicens: In Christo fuit voluntas deitatis, voluntas rationis, voluntas naturalis pietatis, voluntasque carnis. Voluntas deitatis per justitiam dictavit sententiam; voluntas rationalis per obedientiam approbavit veritatem; voluntas pietatis per compassionem in malis alienis suspiravit; voluntas carnis per passionem in malo proprio quodammodo murmuravit. — De conformitate demum voluntatum in Christo sciendum, quod conformitas voluntatis ad voluntatem in duobus consistit, puta in volito et in ratione volendi. Conformitatem in volito dico, quando diversæ voluntates unum et idem volunt; conformitatem autem in ratione volendi dico, dum unum et idem eodem modo volunt, vel altera earum vult illud eo modo quo superior vult eam velle. Quumque ad perfectam conformitatem voluntatum hæc duo concurrant, alterum eorum est de necessitate conformitatis, puta conformitas in ratione seu modo volendi; alterum vero aliquando de necessitate, aliquando de congruitate, interdum præter necessitatem et congruitatem. Possibile namque est quod voluntates sint conformes, ita quod una subsit alteri, et tamen non velint idem: quia voluntas superior non vult inferiorem velle quod vult ipsa, sed potius velle contrarium. Quoniam ergo conformitas in modo seu ratione volendi fuit in omnibus voluntatibus Christi, ideo fuit in eo voluntatum concordia. Hæc Bonaventura.
Qui etiam reprobat responsionem ex Thoma inductam: quia si duo homines diversas voluntates habentes, contrario modo se habeant circa volitum idem, dicuntur contrarias voluntates habere.11 Ideo aliter dici potest, quod scilicet conformitas voluntatis ad voluntatem dupliciter consideratur, videlicet : secundum assimilationem, et secundum subjectionem. Et ista secunda sufficiebat, quia hoc voluit voluntas inferior quod superior voluit eam velle. Hæc Bonaventura.
Concordat Alexander per omnia, nisi quod responsionem illam ex Thoma inductam sequitur et commendat. Durandus etiam hic consonat communi doctrinæ. — Scotus vero in aliquibus dissonat, aliter distinguendo voluntatem in Christo. Verum dissensio illa in usu videtur consistere terminorum, ideo modici est momenti, et novitatem singularitatemque sapit : idcirco dimitto.
Footnotes
Chapter 121 of 201