Skip to the text

Quæstio 2

Quæritur quoque, An Christum decuit orare.

Circa hoc aliqui multa inquirunt, videlicet secundum quam naturam ei competiit, et pro quibus oravit; atque, an omnis ejus oratio fuerit exaudita.

Circa quæ Petrus compendiose respondet : Christus secundum quod Deus, orare non potuit, quia æqualis est Patri. Secundum quod homo, consideratur dupliciter. Primo, ut comprehensor : sic competit ei orare pro aliis, non pro se, quia non indigebat. Secundo, ut viator : sic competebat ei orare pro aliis et pro se. Omnis namque oratio est pro indigentia quadam supplenda. In Christo autem nulla fuit indigentia spiritualium bonorum, sed bene corporalium. Hinc oratione petente spiritualia bona, non potuit orare pro se, sed pro aliis; oratione vero corporalia bona petente, oravit pro se ipso ac aliis. Hæc Petrus.

Bonaventura autem circa hæc plenius scribit : Decuit Christum orare quadruplici ratione. Primo, ad dandum nobis virtutis exemplum. Secundo, propter veritatis argumentum, videlicet ad suæ assumptæ humanitatis declarationem, ostendendo se hominem verum. Tertio, propter officii sui expletionem. Fuit enim sacerdos et pontifex, reconciliator, salvator ac mediator : ideo habuit pro salvandis et expiandis per se, orandi officium. Quarto, propter meritum, quoniam suis orationibus meruit nobis, qui inidonei eramus suscipere charismata gratiarum. — Denique, quum oratio sit petitio procedens ex desiderio ac voluntate, idcirco secundum quod voluntas humana fuit in Christo secundum differentiam triplicem, sic et oratio. Nam quædam oratio ejus fuit procedens ex voluntate rationis, quædam a voluntate pietatis, quædam a voluntate carnis, id est ex sensualitatis affectu. Oratio procedens ex voluntate rationis deliberativa, fuit in omnibus exaudita : quia ista Christi voluntas creata, fuit in omnibus divinæ voluntati conformis, et pro reverentia orantis fuit exauditione dignissima, quia sancte et digne oravit in gradu supremo.1 Oratio vero Christi procedens ex voluntate pietatis voluntateque carnis, non fuit in omnibus exaudita : quia hæ voluntates non fuerunt in omnibus conformes voluntati divinæ, ut patuit.2

At vero oratio illa qua oravit calicem passionis auferri a se, quantum ad orationis illius materiam, fuit sensualitatis, cujus desiderium fuit non mori; quantum vero ad formam orationis, concernebat discretionem proponentis, qui dixit, Si possibile est :3 sicque fuit rationis. Itaque non fuit simpliciter sensualitatis, neque simpliciter rationis, sed quodammodo rationis, et quodammodo sensualitatis. Nam quoad materiam, fuit sensualitatis; quoad formam, fuit actus rationis; fuitque sensualitatis ut moventis, et rationis ut proponentis; rursus, fuit sensualitatis ut pro quo; rationis, ut a quo. Hinc rationabiliter dici solet, quod in hac oratione ratio fuit advocatus sensualitatis. Et quamvis ratio sciret sensualitatem non exaudiendam, quia contra Dei decretum petiit passionem auferri, nihilo minus ex rationabilibus causis affectum sensualitatis orando proposuit. Primo, ad demonstrandam assumptæ humanitatis veritatem; et in hoc nostram edocuit fidem. Secundo, ad confirmandum nostram imbecillitatem, ut non diffidamus, si afflictionum pericula exhorremus; et in hoc spem nostram erexit. Tertio, ut ostenderet nostram voluntatem divinæ voluntati per omnia debere esse subjectam. Nam dixit:4 Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Ac per hoc ordinavit in nobis caritatem, quæ nostram affectionem conatur divinæ voluntati ac caritati in cunctis conformare atque subjicere. Hæc Bonaventura.

Concordat Thomas: Christo, dicens, secundum naturam deitatis non competit orare, nec obedire, nec aliquid minorationem designans, aut diversam voluntatem a Patre et Spiritu Sancto. Sed secundum quod homo, convenit ei orare. Et oravit propter tres causas: primo, ad insinuandum veritatem naturæ humanæ in se, etc. (ut supra in Bonaventura). — Si autem objiciatur, quod nulli convenit orare se ipsum; dicendum, quod Christus habuit in se naturam summam et increatam, secundum quam convenit sibi cum Patre et Spiritu Sancto orationes fidelium exaudire; naturam quoque creatam assumptam, secundum quam convenit ei orare. — Præterea advertendum, quod actus dicitur sensualitatis dupliciter. Primo, elicitive: et sic non convenit sibi orare, quia non potest immaterialia et divina apprehendere atque cognoscere, quum sit vis organica. Secundo, objective: quia circa rem illam versatur, cupit aut refugit; sicque ejus fuit orare pro vitæ corporalis conservatione, in quantum instigat ad orandum pro hoc. (In ceteris ut supra.) — Hilarius vero dicit Christum pro suis membris orasse, ut transferretur calix a se, ita ut transiret in ipsos, ut ipsi fortiter sustinerent sicut et Christus.

De his quoque introducta sunt scripta Alberti, in quibus continentur dicta Udalrici; et breviter, in his doctores concordant, et scripta eorum in præhabitis continentur.

Allegat autem Magister in textu sanctum dixisse Ambrosium, quod Christus secundum quod homo, dubitavit. Contra quod objici potest, quod hoc ipsum videtur derogare sapientiæ Christi, qui a principio incarnationis de sua passione fuit certissimus; atque ut patuit, etiam secundum naturam assumptam, omnia novit quæ Deus Trinitas scientia visionis. Denique Ecclesia orat: Respice, quæsumus, Domine, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Jesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium. Ipse quoque præceperat: Nolite timere eos qui corpus occidunt.5 Quomodo ergo dubitavit aut formidavit implere quod jusserat aliis: præsertim quum scriptum sit, Cœpit Jesus facere et docere?6 dist. xiv, q. 2.

Ad hoc S. Thomas respondet: Dubitatio dupliciter sumitur. Primo namque principaliterque significat motum rationis circa utramque partem contradictionis cum formidine determinandi alterum. Secundo translatum est ad significandum formidinem affectus in aggrediendo aut sustinendo terribile aliquid. Dubitatio autem primo modo accepta contingit ex defectu medii sufficientis ad veritatis certam notitiam: sicque contingit ex defectu scientiæ; idcirco in Christo non fuit. Sumpta vero secundo modo, accidit ex infirmitate non videntis modum, nec habentis facultatem evadendi imminens malum. Et quoniam carnis infirmitatem habuit Christus, et ejus sensualitas afflictionem mortis expavit; ideo talis dubitatio fuit in Christo quantum ad sensualitatem, quamvis in ratione ejus fuit summa securitas, quæ divinum vidit imminere auxilium, quod sensualitas non apprehendit. Hæc ergo dubitatio fuit timoris. Hæc Thomas in Scripto.

Porro Bonaventura: Dubitatio, ait, proprie dicit indifferentiam judicii rationis respectu utriusque partis contradictionis, ita quod neutrum præeligit alteri; et ita non fuit in Christo. Secundo, dubitatio designat indifferentiam partis sensitivæ ad sequendum affectum naturæ inclinatæ seu tellexit Ambrosius. Hæc Bonaventura. — motæ, rationemve imperantem; et dubitatio talis potuit Christo inesse, sicque in- Concordat Richardus, dicens dubitationem hanc esse sensualitatis formidinem.

Footnotes

  1. Hebr. v, 7. ↩

  2. Cf. p. 311 A'. ↩

  3. Matth. xxvi, 39. ↩

  4. Matth. xxvi, 39. ↩

  5. Matth. x, 28. ↩

  6. Act. I, 1. ↩

Chapter 122 of 201