Skip to the text

Distinctio 17

A. Si omnis Christi oratio vel voluntas expleta sit.

POST prædicta considerari oportet, utrum Christus aliquid voluerit vel oraverit quod factum non sit. Hoc enim æstimari potest per hoc quod ipse ait: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis.1 Hic namque voluntatem suam a Patris voluntate discernere videtur.

B. De voluntatibus Christi secundum duas naturas.

Quocirca ambigendum non est, diversas in Christo fuisse voluntates, juxta duas naturas, divinam scilicet voluntatem et humanam. Humana voluntas est affectus rationis, vel affectus sensualitatis; et alius est affectus animæ secundum rationem,

Hugo, Summa Sent. tract. I, c. 17. alius secundum sensualitatem : uterque tamen dicitur humana voluntas. Affectu autem rationis id volebat quod voluntate divina, scilicet pati et mori ; sed affectu sensualitatis non volebat, imo refugiebat. Nec tamen in eo caro contra spiritum vel Deum concupiscebat : quia ut Augustinus ait, nonnullum est vitium quum caro concupiscit adversus spiritum. Caro autem dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit anima, sicut anima per aurem audit et per oculum videt. Caro enim nihil nisi per animam concupiscit. Sed concupiscere dicitur, quum anima carnali concupiscentia spiritui reluctanceis, habens carnalem delectationem de carne et a carne adversus delectationem quam spiritus habet. Ipsius autem carnalis concupiscentiæ causa non est in anima sola nec in carne sola : ex utroque enim fit, quia sine utroque delectatio talis non sentitur. Talis ergo rixa talisque concertatio in anima Christi nullatenus esse potuit, quia carnalis concupiscentia ibi esse nequivit. Dei etiam voluntas erat et rationi placebat, ut illud secundum carnem vellet, quatenus veritas humanitatis in eo probaretur. Nam qui hominis naturam suscepit, quæ ipsius sunt subire debuit. Ideoque sicut in nobis duplex est affectus, mentis scilicet et sensualitatis ; ita et in eo debuit esse geminus affectus, ut mentis affectu vellet mori, et sensualitatis affectu nollet, sicut in viris sanctis fit. Petro enim ipsa Veritas dicit : Quum senueris, extendes manus tuas, et alius cinget te et ducet te quo tu non vis, scilicet ad mortem. Quod exponens Augustinus dicit, quod Petrus ad illam molestiam nolens est ductus, nolens ad eam venit, sed volens eam vicit ; et reliquit affectum infirmitatis quo nemo vult mori : qui adeo est naturalis, ut eum Petro nec senectus abstulerit. Unde etiam Dominus ait : Transeat a me calix iste ; sed vicit eum vis amoris. Ergo et in Christo secundum humanitatem, et in membris ejus geminus est affectus : unus rationis, caritate informatus, quo propter Deum quis mori vult ; alter sensualitatis, carnis infirmitati propinquus et ei conjunctus, quo mors refugitur. Ut enim Augustinus ait, Paulus mentis ratione cupit dissolvi et esse cum Christo, sensu autem carnis refugit et recusat. Hoc habet humanus affectus, quoniam qui diligit vitam, odit mortem. Secundum istum affectum Christus mori noluit ; nec obtinuit quod secundum istum affectum petiit.

C. Auctoritatibus probat diversas in Christo voluntates.

Ex affectu ergo humano quem de Virgine traxit, volebat non mori, et calicem transire orabat. Unde Beda : Orat transire calicem, quia homo erat, dicens : Pater, transeat a me calix iste. Ecce habes voluntatem humanam expressam. Vide jam rectum cor : Sed non quod ego volo, sed quod tu vis. Unde alibi : Non veni facere voluntatem meam, quam scilicet temporaliter sumpsi ex Virgine, sed voluntatem ejus qui misit me, quam scilicet æternus habui cum Patre. Hic aperte dicit duas in Christo fuisse voluntates, secundum quas diversa voluit. Hieronymus quoque super illum locum, Spiritus promptus est, caro autem infirma, dans intelligi hic duas voluntates exprimi, ita ait : Hoc contra Eutychianos, qui dicunt in Christo unam tantum voluntatem. Hic autem ostendit humanam, quæ propter infirmitatem carnis recusat passionem, et divinam, quæ prompta est perficere dispensationem. Augustinus etiam duas in Christo asserit voluntates, dicens : Quantum distat Deus ab homine, tantum voluntas Dei a voluntate hominis. Unde hominem Christus gerens, ostendit privatam voluntatem quamdam hominis, in qua et suam et nostram configuravit, qui caput nostrum est, et ad eum sicut membra pertinemus. Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste. Hæc humana voluntas erat, proprium aliquid et tanquam privatum volens. Sed quia rectum vult esse hominem et ad Deum dirigi, subdit : Non quod ego volo, sed quod tu vis. Ac si diceret : Vide te in me, quia potes aliquid proprium velle, ut Deus aliud velit. Conceditur hoc humanæ fragilitati. Idem alibi : Christus in passione duas expressit voluntates in se, secundum duas naturas; ait enim : Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce habes hominis voluntatem, quam ad divinam continuo dirigens, ait : Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Ambrosius etiam in libro tertio de Trinitate : Scriptum est, Pater, si fieri potest, transfer a me calicem hunc. Verba Christi sunt, sed quomodo et in qua forma dicantur, adverte. Hominis substantiam gerit, hominis assumpsit affectum : non ergo quasi Deus, sed quasi homo loquitur. Suscepit quidem voluntatem meam. Mea est voluntas, quam suam dixit, quum ait : Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Quum autem dixit, Omnia quæ habet Pater, mea sunt; quia nihil excipitur, sine dubio quam Pater habet, eamdem et Filius habet voluntatem. Eadem est Christi voluntas quæ paterna. Una ergo voluntas est Patris et Filii. Sed alia est voluntas hominis, alia Dei; ut scias vitam in voluntate esse hominis, passionem autem Christi in voluntate divina, ut pateretur pro nobis. — His testimoniis evidenter docetur, in Christo duas fuisse voluntates : quod quia negavit Macarius archiepiscopus, in Constantinopolitana synodo condemnatus est. Et ex affectu humano sensualitatis quidem, non rationis, illud voluit et petiit quod non impetravit. Nec ideo petiit ut impetraret, quia sciebat Deum non esse facturum illud; nec illud fieri volebat affectu rationis vel voluntate divinitatis. Ad quid ergo petiit? Ut membris formam præberet, imminente turbatione, clamandi ad Dominum et subjiciendi voluntatem suam divinæ voluntati, ut si pulsante molestia tristentur, pro ejusdem amotione orent; sed si nequeunt vitare, dicant quod ipse Christus. Non ergo ad insipientiam fuit, quod Christus clamans non exauditur ad salutem corporalem.2 Bonum quidem petiit, scilicet ut non moreretur; sed melius erat ut moreretur : quod et factum est.

Aug. in ps. 32 enarr. II, serm. 1, n. 2.

Ibid. in ps. 93, n. 19.

Ambr. de Fide ad Gratian. lib. II, n. 41, 42.

Ibid. n. 53.

Ibid. n. 51. Joann. XVI, 15.

Ambr. op. cit. n. 52.

D. De eo quod Ambrosius dicit, Christum dubitasse affectu humano.

Ceterum non parum nos movent verba Ambrosii, quibus significare videtur, Christum secundum humanum affectum de Patris potentia dubitasse, sic dicens in libro tertio de Trinitate : De quo dubitat? de se, an de Patre? De eo utique cui dicit, Transfer, dubitat hominis affectu. Nam Deus non de Patre dubitat, nec de

Ambr. op. cit. n. 43, 42.

Ps. cxiii, 3, sec. Hebr. morte formidat. Propheta etiam non dubitat, qui nihil Deo esse impossibile asserit: Omnia quæcumque voluit, fecit. Num infra homines constitues Deum? Propheta non dubitat, et Filium dubitare tu credis? Ut homo ergo dubitat, ut homo locutus est. — His verbis innui videtur, quod Christus non in quantum Deus vel Dei Filius, sed in quantum homo, dubitaverit affectu humano. Quod ea ratione dictum accipi potest, non quia ipse dubitaverit, sed quia modum gessit dubitantis, et hominibus dubitare videbatur.

E. Verba Hilarii longe diversam exprimentia sententiam a præmissa.

Hilar. de Trinitate, lib. x, n. 29.

Hilar. op. cit. n. 30.

Hilar. op. cit. n. 37.

Ibid. n. 38.

Hilar. op. cit. n. 39.

Illud etiam ignorandum non est, quod Hilarius asserere videtur, Christum non sibi, sed suis orasse, quum dixit: Transfer a me calicem hunc; sicut nec sibi, sed suis timuit; nec eum voluisse ut sibi non esset passio, sed ut a suis transiret calix passionis, ita inquiens: Si passio honorificatura eum erat, sicut Juda exeunte ait, Nunc honorificatus est Filius hominis; quomodo tristem eum metus passionis effecerat, nisi forte tam irrationabilis fuerit, ut pati mortem timuerit, quæ patientem se glorificatura esset?3 Sed forte timuisse usque eo æstimabitur, ut transferri a se calicem deprecatus sit, dicens: Pater, transfer calicem hunc a me.4 Quomodo enim per patiendi metum transferri deprecaretur a se quod per dispensationis studium festinaret implere? Non enim convenit ut pati nolit qui pati venit; et quum pati eum velle cognosceres, religiosius fuerat hoc confiteri, quam ad id impiæ stultitiæ prorumpere, ut eum assereres ne pateretur orasse, quem pati velle cognosceres. Non ergo sibi tristis fuit, neque sibi orat transire calicem, sed discipulis, ne in eos calix passionis incumbat, quem a se transire orat, ne in his scilicet maneat. Non enim rogat ne secum sit, sed ut a se transeat. Deinde ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis; humanæ in se sollicitudinis significans consortium, sed non discernens sententiam sibi communis cum Patre voluntatis. Pro hominibus ergo vult transire calicem, per quem omnes discipuli erant tentandi; et ideo pro Petro rogat ne deficiat fides ejus. Sciens ergo hæc omnia post mortem suam desitura, usque ad mortem tristis est;5 et scit hunc calicem non posse transire nisi biberit, ideo ait: Pater mi, si non potest transire calix iste nisi bibam illum, fiat voluntas tua; sciens, in se consummata passione, metum calicis transiturum, qui nisi eum bibisset, transire non posset;67 nec finis terroris, nisi consummata passione, terrori succederet: quia post mortem ejus, per virtutum gloriam apostolicæ infirmitatis scandalum pelleretur. — Intende, lector, his verbis pia diligentia, ne sint tibi vasa mortis.

SUMMA

DISTINCTIONIS SEPTIMÆDECIMÆ

IN præhabita distinctione tractavit Magister de Christi passione, hic in sequentibus duabus distinctionibus loquitur de quibusdam de quibus in descriptione dominicæ passionis mentio fit, utpote: de Christi voluntate, oratione ac merito. Et quia in Evangelio insinuatur diversa multiplexque voluntas in Christo, et (ut apparet) quasi invicem aliquo modo contraria; idcirco de hac varietate et distinctione voluntatum in Salvatore hic tractat. Deinde circa hæc difficultates immiscet quæ ex verbis oriuntur Sanctorum, et eas determinat; et quæ ab invicem discordare videntur, concordat.

Footnotes

  1. Matth. xxvi, 39. ↩

  2. Ps. XXI, 3. ↩

  3. Joann. xiii, 31. ↩

  4. Marc. xiv, 36. ↩

  5. Luc. xxii, 32. ↩

  6. Luc. xxii, 42. ↩

  7. Matth. xxvi, 42. ↩

Chapter 120 of 201