Quæstio 1
Hic quæritur primo, An Christus potuit in hac vita mereri.
Videtur quod non. Primo, quoniam Christus est verus Deus, cui non convenit promereri, quod est inferioris. Si dicas quod meruit in quantum homo, objicitur: quia ut homo fuit comprehensor; mereri autem est viatorum. Si respondeas, quod simul viator fuit et comprehensor, instatur: quia promereri non competit viatori nisi per voluntatem præcipue et per intellectum, in quo est fides, quæ est merendi origo. Christus autem non habuit fidem, quoniam vidit Deum clare per speciem, atque secundum voluntatem exstitit fruens Deo. — Secundo, caritas est potissimum promerendi principium. Christus autem non habuit caritatem viæ, sicut nec fidem, sed patriæ: quia nunquam profecit in caritate, indesinenter quoque actu dilectionis ferebatur in Deum, secundum totum, id est extremum posse suæ voluntatis creatæ. — Tertio, quia ejusdem est agere ac mereri, cujus est esse ac vivere. In Christo autem non erat nisi unum esse, et hoc ipsum exstitit increatum; et similiter fuit in eo vivere sempiternum, non factum: ergo non fuit in eo nisi unica actio, puta divina, qua non merebatur. — Quarto, una et eadem est actio instrumenti et principalis agentis, quoniam instrumentum non agit nisi motum a principali agente, et quidquid operatur, potius attribuitur principali agenti quam sibi; nunc autem frequenter præhabitum est, quod assumpta humanitas fuit unitæ Deitatis ut instrumentum immediatum, conjunctum, animatum ac proprium:1 ergo utriusque fuit tantummodo actio una, quam (ut tactum est) divinus Dionysius appellat theandricam, id est deivirilem.2
In oppositum sunt quæ habentur in littera.
Circa hoc scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro: Christus in omnibus suis operibus meruit sibi ipsi vitam æternam jam habitam, ad similitudinem angelorum; omnibus quoque operibus suis quæ retulit ad nos, meruit nobis vitam æternam habendam. — Quumque objicitur, quod Christus exsistens in carne mortali, fruebatur Deo et erat in statu comprehensoris; sed Sancti et angeli beati in cœlo non merentur, quoniam in comprehensionis atque frictionis sunt statu: dicendum, quod angeli duplicem habent operationem: unam, in quantum moventur motu dilectionis ac frictionis in Deum, et secundum hoc nihil merentur; aliam habent operationem ad nos, quibus deserviunt humiliando se obediendoque Deo usque ad ministrandum nobis vilissimis, sicque merentur vitam æternam a principio mundi eis collatam. Eodem modo Christus secundum quod movebatur diligendo
A Deum et ipso fruendo, nihil promerebatur nec sibi nec nobis; sed secundum quod humiliavit se circa nos, Patri in hoc obediendo, nobis condolences, prædicavit, ac pro nostra salute egit, laboravit ac passus est. Potest etiam responderi, quod alia ratio est de angelis et Sanctis in cœlo et de Christo: quoniam Christus exsistens in carne mortali, fuit passibilis ac diversis afficiebatur doloribus, sicque fuit in statu viæ ac meriti. Beati vero in patria sunt totaliter comprehensores, et nulli subjacent passioni. — Si autem quæratur, an etiam Christus meruit afflictionibus sensualitatis, puta timendo, tristando, tædendo, sanguineumque fundendo sudorem; dicendum, quod Christus timuit mortem, voluntate animæ suæ occasionem præbente, non imperante directe: quia ex voluntate terribile illud genus mortis præsentabatur imaginali ab intellectu, et æstimativæ a ratione, ac sensualitati seu appetitui sensitivo ab æstimativa: quo facto, sensualitas timuit, quemadmodum fenestram aperiens, causa est quod domus illuminatur. Hæc Antisiodorensis.
Quibus objicitur, quia (ut patuit supra ex Damasceno aliisque doctoribus) omnia in Christo voluntaria exstiterunt simpliciter, ita quod nulla passio fuit in sensitivo appetitu Christi, nisi ex prævio rationis judicio et rationabili causa, et per consequens voluntate directe causante, atque ex caritate imperante. Sicque superior portio animæ Christi illas afflictiones voluit et fecit esse in sensitivo appetitu ipsius, propter multiplicem fructum nobis inde provenientem, ut tactum est supra. Et nequaquam putandum, quod tanta afflictio ac sanguinei sudoris effusio fuerit sine fructu.3 Nec reor Christum aliqua fecisse aut protulisse sine actuali et ordinatissima ad optimum ac ultimum finem relatione, nec in hoc impediebatur quacumque exteriori seu alia occupatione.
Præterea, super his loquitur idem dominus Guillelmus Antisiodorensis loco præscripto: Christus in omnibus suis operibus, omnique motu et actu virtutum ac dilectionis, promeruit sibi ipsi vitam æternam jam habitam, instar angelorum; cunctis quoque operibus suis quæ retulit ad nos, meruit nobis vitam æternam habendam. Sed utrum omnia opera sua retulerit ad nos, ignoratur. Probabile tamen est quod imo, quoniam propter nos venit in mundum, Isaia testante:4 Puer natus est nobis, etc. Denique, humilitate suæ passionis meruit tria simpliciter, videlicet: liberationem a diabolo, ereptionem ab inferno, apertionem januæ paradisi. Sed et sibi ipsi humilitate passionis tria promeruit, puta: accelerationem gloriosæ resurrectionis, clarificationem nominis sui per mundum (juxta illud Apostoli: Christus factus est obediens usque ad mortem;5 propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen), scilicet per manifestationem: quia post resurrectionem manifestatum est mundo per Apostolorum prædicationem atque miracula, quod homo ille sit Deus, et verus, naturalis ac unicus Filius Dei Patris. Tertium est judiciaria potestas, de qua in Evangelio protestatur: Dedit ei potestatem judicium facere, quia filius hominis est.6 — Hæc idem, cujus dicta de merito Christi quoad se, et de merito angelorum, consonant præinductæ opinioni Magistri, quod in angelis præmium præcessit merita eorumdem.7 Verum ut declaratum est ibi, doctores communiter tenent oppositum, et quod angeli sancti sua interna conversione ad Creatorem meruerunt gloriam æternalem, sicut et angeli reprobi sua aversione damnationem perpetuam. Christus autem, secundum naturam assumptam non habuit aliquam actionem meritoriam sua beatificatione priorem, aut meritoriam suæ beatificæ ac beatissimæ visionis. De his vero infra plenius referetur.
Insuper Alexander circa hæc plurima sciscitatur: primo, utrum in Christo proprie ponendum sit meritum. Respondet: Mereri multipliciter dicitur. Primo proprie seu interpretative: ut exsistens in peccato mortali, faciens bonum, sed non bona intentione, dicitur mereri, quoniam Deus retribuit ei majus quam faciat; sicque interpretatur Deus remunerando, ac si ille meruisset. Secundo communiter, prout dicuntur mereri de congruo: et sic exsistens in mortali, orando pro gratia et quod in se est faciendo, dicitur gratiam de congruo promereri. Tertio proprie, prout mereri est de non debito facere debitum: et ita meremur ex caritate et gratia ac libero arbitrio vitam æternam, secundum illud ad Timotheum: De reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus. Quarto, de debito facere majus aut magis debitum: et sic meremur ex operibus caritatis sequentibus, secundum illud Augustini ad Bonifacium: Gratia meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici. His modis mereri convenit nobis. Quinto dicitur mereri, de debito habitus facere debitum actus: et taliter Christus meruit sibi, quia quum ab instanti conceptionis deberetur ei omne bonum per habitum plenitudinis gratiæ suæ, tamen per temporis processum ex actu gratiæ in operibus excellentibus, fecit quod sibi debebatur ex actu quod jam debebatur ei ex habitu.
Verum his objici potest: Quicumque meretur, proficit in melius; quod non convenit Christo, dicente Gregorio: Non habuit Christus juxta animæ meritum quo cresceret. Respondendum, quod anima Christi secundum partem sui superiorem, non habuit quo posset proficere; sed secundum partem inferiorem, quæ fuit passibilis, ei promeruit Christus aliquid melius, utpote impassibilitatem et glorificationem. — Rursus objicitur: Omne meritum ex motu est caritatis; quæ non est beatitudo nec pars beatitudinis: alias idem esset meritum ac præmium, sic quoque idem esset effectus et causa respectu ejusdem. Quum ergo in Christo motus caritatis fuerit pars beatitudinis, sequitur quod non fuit meritorius: ergo nec aliquis alius motus, quum ceteri omnes a caritate habeant meritorii esse. Et dicendum, quod motus caritatis est duplex: unus in Deum, alter in proximum. Motus caritatis in Deum, est secundum viam superiorem; motus vero caritatis in proximum, est secundum viam inferiorem. Et primus motuum horum in Christo pars beatitudinis fuit, nec meritorius exstitit, quoniam erat secundum patriæ statum. Motus autem caritatis in proximum, fuit in Christo meritorius, quia secundum statum viæ exstiterat. Hæc Alexander.
Cujus hoc ultimum verbum intricatum videtur. Nam caritas est origo merendi per respectum ad Deum, et quoniam ei conjungit, per quod est animæ vita. — Denique quod ait, mereri quinto modo acceptum competere Christo, procedit secundum opinionem suam, qua ait nullam mentem creatam, imo nec aliquam creaturam, posse agere in primo suæ creationis seu productionis instanti; cujus oppositum deductum est supra, et paulo post ostendetur, ubi et ejus opinio clarius referetur.8
Secundo igitur quærit, an Christus ab initio conceptionis promeruit. Ad quod respondebitur post pusillum.
Tertio quærit, an potuit non mereri. Respondet quod non, quia virtutes non poterant in eo consistere otiosæ. Et licet habuerit liberum arbitrium determinatum ad bonum, nihilo minus mereri in eo voluntarium fuit, non coactum. — Quumque objicitur, si liberum fuit illud mereri, potuit non esse; dicendum, quod mereri accipi potest in universali, et item in particulari. Et in universali non potuit non mereri, quum non posset ab omni actu bono cessare. In particulari autem potuit mereri et non mereri hac seu illa operazione, quia in potestate sua erat hac uti seu illa.
Quarto quærit, an meruit caritate. Videtur quod non, quoniam præmium excedit omnem meritorium actum; sed caritatem Christi præmium non excessit. — Respondendum, quod Christus meruit caritate.
A Quod vero dicitur remuneratio fieri supra condignum, intelligendum est: in quantum actio meritoria procedit a principio creato seu libero arbitrio, non prout procedit etiam ex gratia increata seu actuali motione Spiritus Sancti. Meritum etiam Christi quoad se ipsum, non fuit nisi respectu præmii accidentalis.
Quinto inquirit, quomodo Christus meruit actione. Et arguit sic: Christus ab initio conceptionis plenitudinem habuit gratiæ ac virtutum: ergo quidquid meruit per passionem, meruit ante per dilectionem. Quumque quantitas meriti penes caritatis et gratiæ quantitatem consistat, videtur quod sicut per passionem meruit januæ apertionem et liberationem a pœnis, ita hæc ipsa promeruit ante per suam actualem dilectionem. — Respondet: Quantum ad vim merendi, quæ penes gratiam et caritatem attenditur, tantum meruit ante passionem quantum post, sed non quantum ad effectum meriti: imo quoad meriti sui effectum, promeruit nobis aditum referi. Quamvis equidem tota vis meriti consistit penes caritatem et gratiam, non tamen totus effectus: quemadmodum tota vis comburendi ligna consistit in igne, non tamen totus effectus.
Sexto quærit, quomodo meruit per passionem. Respondet: Meritum quantum ad virtutem, consistit penes caritatem; quantum vero ad effectum, consistit in opere, caritate movente: sive sit opus interius, ut est ipsa volitio, sive exterius, quantum ad agere foris ac pati. Attendendo igitur ad virtutem meriti, tantum meruit Christus ante passionem, quantum in passione; quantum vero ad effectum meriti, plus meruit, id est pluribus modis sive in pluribus, prout ait Magister quod profecit quantum ad numerum meritorum.9 Etenim de quantitate meriti contingit loqui dupliciter. Primo, secundum modum quantitatis continuæ, prout dicitur quantitas virtualis in merito; et hæc attenditur ex parte caritatis. Secundo, per modum quantitatis discretæ; et ista consideratur penes numerum effectuum meriti. Secundum primum modum fuit semper meritum æquale in Christo, sed penes secundum modum multiplicabatur. — Hæc Alexander, quibus consonant scripta Antisiodorensis in Summa sua, libro tertio.
Præterea his consonant scripta Bonaventuræ, qui respondendo qualiter Christus meruit, ponit præfatos quinque merendi modos, seu modos accipiendi ipsum meritum, sub aliis verbis, sed idem est sensus. Ait quoque apertius quod in verbis præhabitis continetur, dicendo: Habens munus gloriæ non facit opus remunerabile, quando aliquis est pure atque simpliciter in statu et gloria patriæ. Quum vero non tantum est in statu patriæ, sed etiam viæ, opus ejus potest esse remunerabile ob viæ statum: et sic fuit divina dispensatione in Christo. Quemadmodum enim anima ex conjunctione cum Deitate statum habuit patriæ, sic ex conjunctione sui cum carne adhuc mortali habuit statum viæ ac miseriæ. Ideo sicut simul fuit in statu viatoris et comprehensoris, sic habuit gloriam ad fruendum, et gratiam ad merendum. Et est simile de angelis, in quibus ponimus vim ministrativam et contemplativam, secundum quarum unam merentur, secundum alteram vero fruuntur.
Insuper ad id, utrum Christus meruit passione, respondet: Christus non tantum meruit actione, sed etiam passione. Non enim passus est frustra, sed rationabili causa; nec passus est ex demerito propriæ culpæ, sed amore veritatis atque justitiæ. Ideo advertendum, quod in passione duo considerantur, utpote passionis causa et passionis sustinentia. Primum est a voluntate passionem inferentis; et quantum ad hoc, passio non est meritoria nec demeritoria, quum sit ab extra. Secundum est a voluntate passionem sufferentis; et sic potest meritoria et demeritoria esse: meritoria, si perferatur ex bona voluntate; demeritoria, si quis eam sustineat impatienter et voluntate iniqua. Christus autem passionem suam sustinuit ex optima voluntate et affectione, imo ex ardentissima caritate, plenissima obedientia, summaque pietate: ideo inter merita Sanctorum summe et ineffabiliter meritoria fuit. — Si ergo objiciatur, quia (secundum Philosophum) passionibus non laudamur nec virtuperamur; verum est, loquendo de eis secundum se, non prout eis conjuncta est pia aut prava voluntas, et prout ex virtutibus acceptantur. — Per quod etiam solvuntur hujuscemodi argumenta: Omne meritum consistit circa actum rationis, non autem in passione vel in afflictione carnis et sensualitatis. Dicendum est namque, quod aliquid contingit esse circa actum rationis tripliciter: primo, per modum elicientis; secundo, per modum imperantis; tertio, per modum acceptantis. Et hoc tertio modo passio Christi fuit in ratione. Per quod solvitur quæstio, utrum passionibus meremur aut demeremur. — Hæc Bonaventura.
Præterea circa hæc, et primo de hoc, an Christus meruit, scribit Thomas: In justitia duæ requiruntur personæ, una justitiam faciens, alia justitiam patiens. Propria autem actio facientis justitiam, est unicuique reddere quod suum est. Facere vero sibi debitum quod per justitiam est reddendum, proprie est mereri. Propter quod id quod secundum justitiam redditur, merces vocatur. Verum quia justitia reddit unicuique quod ei debetur tam in bonis quam in malis; bona autem simpliciter sunt quæ ad æternam pertinent vitam, mala vero simpliciter quæ ad æternam miseriam: hinc secundum theologos, meritum proprie dicitur respectu istorum, quamvis meritum magis proprie dicatur respectu bonorum, et demeritum respectu malorum. — Ad hoc ergo quod aliquis mereatur, tria sunt necessaria, utpote: agens qui meretur, merces quam meretur, et actio per quam meretur. Hinc ad meritum tria exiguntur. Primum est secundum comparationem merentis ad mercedem, ut qui meretur sit in statu acquirendi mercedem. Ideoque qui sunt omnino in termino, non merentur, quia nil valent acquirere. Secundum est ex comparatione agentis ad actionem, ut scilicet sit dominus suæ actionis: aliter per actionem suam non dignificatur ad aliquid obtinendum. Idcirco quæ agunt necessitate naturæ aut violentia, non merentur. Tertium est secundum comparationem actionis ad mercedem, ut scilicet æquiparetur mercedi: non quidem secundum æqualitatem quantitatis, quia hoc requiritur in justitia commutativa, quæ in emptionibus venditionibusque consistit; sed secundum æqualitatem proportionis, quæ in justitia distributiva requiritur, secundum quam Deus præmia æterna partitur. Denique actio proportionata ad vitam æternam, est quæ ex caritate procedit: propterea per eam meretur homo de condigno ea quæ ad vitam spectant æternam. Opera vero ex caritate non facta, deficiunt ab ista propotione: idcirco per ea non meretur quis de condigno æternam vitam, sed improprie dicitur quis per ea mereri, secundum quod aliquam habent similitudinem cum operibus caritate formatis. Et si sit similitudo in substantia actus et intentione, ut dum quis in peccato mortali dat eleemosynam propter Deum, dicitur meritum congrui; si vero sit similitudo in substantia actus, non in intentione, vocatur meritum interpretative, ut si quis eleemosynam largiatur propter gloriam vanam. — Prædicta vero tria in Christo fuerunt. Quamvis enim fuit in termino perfectionis quantum ad operationes animæ, quibus beatus fuit et comprehensor; tamen quoad aliquid, defectum patiebatur eorum quæ ad gloriam pertinent, in quantum videlicet passibilis fuit in anima et corpore, et carne mortalis. Idcirco secundum hoc fuit viator in statu acquirendi. Omnis quoque actus ejus informatus exstitit caritate, fuitque suorum dominus actuum: hinc omni actu suo promeruit. Quamvis etiam actus caritatis in Christo ad præmium animæ spectet, attamen potuit esse meritum respectu glorificationis corporis ejus; sed non potest unum et idem esse meritum et præmium respectu ejusdem atque secundum idem. Hæc Thomas in Scripto.
Præterea in tertia parte, quæstione nonadecima: Habere (inquit) aliquod bonum per se, est nobilius quam habere per aliud.10 Nam causa per se potior est causa per accidens, ut octavo dicitur Ethicorum. Hoc vero dicitur quis per se ipsum habere, cujus est sibi aliquo modo causa. Prima autem omnium nostrorum operum causa per auctoritatem est Deus; sicque nulla creatura per se ipsam habet aliquid boni, juxta illud Apostoli:11 Quid habes quod non accepisti? Verumtamen potest quis secundario esse sibi causa alicujus boni habendi, in quantum in hoc ipso Deo cooperatur: sicque qui habet aliquid per meritum proprium, habet hoc quodammodo per se ipsum. Hinc nobilius id habetur quod habetur per meritum, quam quod sine eo. Quumque omnis nobilitas atque perfectio attribuenda sit Christo, constat quod ipse per meritum habuit illud quod alii habent per meritum, nisi sit tale quod ejus carentia dignitati et perfectioni Christi magis præjudicet, quam per meritum ei accrescat. Idcirco nec gratiam, neque scientiam, neque beatitudinem animæ, nec divinitatem promeruit: quia quum meritum non sit nisi ejus quod nondum habetur, oporteret quod Christus istis aliquando caruisset: quibus carere, magis diminuit dignitatem quam augeat meritum. Sed gloria corporis, et si quid humusmodi, minus est quam dignitas promerendi, quæ ad virtutem pertinet caritatis. Dicendum est ergo, quod Christus sibi ipsi meruit gloriam corporis ac pertinentia ad exteriorem excellentiam suam, ut est ejus ascensio.
Insuper Christus promeruit aliis.12 In Christo quippe exstitit gratia, non solum sicut in homine singulari, sed item sicut in capite totius Ecclesiæ, cui uniuntur fideles quemadmodum capiti membra, ex quibus constituitur mystice una persona. Hinc meritum Christi se extendit ad alios, in secundum se, non in quantum est instrumentum principalis agentis: sicut serræ seu securi secundum se competit ligna secare; inducere autem formam sedis aut lecti, ex directione artificis.
Consonat Petrus, qui plenius exprimens cur actio Christi humana dicatur theandrica: Sanctus (ait) Dionysius actionem Christi vocat theandricam, id est deivirilem seu divinam, non per essentiam, sed per participationem. Et hoc triplici ratione: primo, propter associationem in una persona divina agente; secundo, propter associationem aliquam in modo agendi, quoniam ratione unionis cum Verbo, perfectius operabatur quam in ceteris, sicut sensualitas perfectius operatur in homine quam in brutis; tertio, propter associationem in uno effectu seu opere operato, ut in eodem miraculo, in quo Deitas operabatur interius, ut in sanatione leprosi.
Epist. IV, ad Caium.13
Galat. III, 27. Galatas: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Hoc ipsum quoque est gratiæ, quod homini conceditur regenerari in Christo: sicque hominis salus consistit ex gratia. — Hæc Thomas in Summa.
Præterea, tam in Scripto quam isto in loco, declarat hic sanctus Doctor, quod in Christo non fuit solum actio una, puta divina, sed etiam humana, secundum quod duæ fuerunt in eo naturæ. Istud enim in ista præsupponitur quæstione, quum certum sit, Christum non meruisse actione divina et increata. Sed quoniam illud jam dist. XVII, q. 1. supra satis ostensum est, inde pertranseo. Unde in synodo sexta damnata est hæresis Severi hæretici, asserentis in Christo unam tantummodo operationem, puta divinam, quia humana natura in omnibus instrumentum est Deitatis sibi unitæ et operantis per eam. Quod quamvis quodammodo verum sit, attamen natura humana in Christo operabatur et patiebatur quæ ei sunt propria, quamvis cum communione naturæ divinæ. Instrumentum quoque propriam habet actionem, quæ convenit sibi art. 1.14 set actio alterius hominis singularis. — A alterius. Sed secundo modo potest unus Hæc Petrus.
Præhabitis prorsus concordant dicta Alberti, quæ in scriptis Alexandri contenta sunt; dicta quoque Udalrici, quæ et infra partim tangentur.
Porro Durandus: Christus, asserit, aliquid meruit sibi. Quod enim cadit sub merito, prout de ipso loquuntur theologi, oportet esse de pertinentibus ad beatitudinem primo aut consequenter; oportet quoque quod non sit debitum naturæ, quia naturalia non cadunt sub merito: unde requiritur quod sequatur meritum tempore aut natura, et forte necessarium est quod sequatur tempore. Ex quo patet, quod Christus per suam passionem meruit sibi corporis impassibilitatem ac ceteras ejus dotes et exaltationem. Christus namque per suam passionem meruit omne quod ad beatitudinem pertinet, et quod ante passionem suam non habuit, nec debitum fuit naturæ. Quumque talia sint dotes illæ et exaltatio, constat quod sua passione meruit sibi ea. Exaltatio demum illa consistit in tribus: primo in notitia cordis, ut cognoscatur verus Deus et verus homo; secundo in reverentia corporis, ut in genuflexione; tertio in confessione oris. Quæ tria Apostolus narrat dicendo: Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen (ut scilicet credatur verus Deus: nomen enim parit rei notitiam), ut in nomine Jesu omne genu flectatur (quantum ad reverentiam corporis), et omnis lingua confiteatur (quantum ad oris confessionem).15
Qualiter vero meruit nobis, sciendum quod aliquem mereri alteri, aut pro altero, intelligi potest dupliciter: primo, quod meritum unius alteri cedat ad meritum; secundo, quod fructus meriti unius redundet in alterum. Primo modo nullus, nec etiam Christus, potest alteri promereri. Operatio quippe bona seu mala, ex hoc sortitur rationem meriti sive demeriti, quoniam in potestate est promerentis: operatio autem unius nunquam est in potestate alteri mereri aut demereri:16 quod secundo libro de demerito originalis peccati ostensum est. De merito quoque sic patet: quia non minus potest apud Deum amicitia caritatis, quam apud homines civilis justitiæ; sed apud homines unus valet operis sui fructum ratione civilis justitiæ transferre in alterum: ergo et apud Deum id fieri potest ratione mutuæ caritatis. Unde libro quarto dicetur, quod unus pro altero satisfacere potest.17 Sicque Christus nobis per suam meruit passionem, quatenus et multiplex fructus passionis ejus in nos redundat. Nec in hoc est differentia inter meritum quo quicumque purus homo alteri promeretur, et quo Christus meruit nobis, nisi quoad meriti quantitatem: quoniam Christus plus meruit et pluribus, utpote omnibus, quantum est de sufficientia meriti sui, quum in eo fuerit gratia capitis, et ratione Deitatis unitæ. — Hæc Durandus.
Circa hæc loquitur Scotus: Primo videndum est hic, quid sit meritum. Ad quod dico, quod meritum est aliquid acceptatum vel acceptandum in alio, pro quo ab acceptante est aliquid retribuendum illi, in quo est quasi debitum illi pro merito suo, vel alteri pro quo meruit. Et ideo meritum non semper dicit actum qui est in potestate ejus cui fit retributio, sed hoc est tantum quando meretur quis sibi ipsi. Dum vero unus meretur alteri per orationes, abstinentias, afflictionesve alias, quamvis illa in potestate sint facientis, non tamen in potestate ejus pro quo fiunt; et tunc meritum formaliter dicit ordinationem alicujus actus laudabilis in merente ad acceptantem, quem acceptans acceptat ut retribuat ei pro quo acceptatur: ex quo sequitur quod unus potest mereri pro altero. Itaque Christus meruit nobis suo velle et suo facto. Radix autem omnis meriti, proprie loquendo de merito, consistit in affectione justitiæ voluntatis, non in affectione commodi, nec in affectione justitiæ ut ordinatur ad commodum. Nam primum objectum circa quod quis meretur, est Deus, secundum quod affectione justitiæ vult Deo bonum quod ipse est, utpote esse sapientem, justum, perfectum, beatum, etc. Affectio autem commodi respicit proprium bonum : imo sicut primum demeritum angelorum fuit inordinatus motus et desiderium circa Deum, cui inordinate assimilari volebant;18 sic meritum est motus ordinatus et desiderium beatitudinis circa Deum, volendo illi bonum, ac deinde volendo cum debitis circumstantiis conjungi ei, primo in se, deinde in aliis. Hinc omne elicitum affectione commodi, si non ordinetur ac moderetur affectione justitiæ, exstat demeritum.
Insuper dico, quod Christus meruit secundum portionem superiorem, et secundum omnem actum ipsius; quod tamen difficile est tenere, quoniam sequi videtur quod et alii Beati mererentur in infinitum. Nihilo minus probo illud : quoniam omnis actus alicujus acceptatus a Deo tanquam bonus atque laudabilis, pro quo Deus retribuere velit aliquid illi cujus actum acceptat, aut alteri pro quo fit, est meritorius; sed talis est omnis actus Christi humanus, etiam beatificus, quo secundum portionem superiorem fruitur Deo, quia persona illa secundum omnem suam conditionem non fuit simpliciter in termino, ideo potuit Deus omnem actum creatum illius personæ acceptare tanquam aliquo bono dignum retribuendo agenti, si indiguisset, aut alteri cui promeruit. — Verum tunc ultra posset inquiri, an fruitio respectu Verbi sit meritorius actus in se, vel actus ille ut tendit in alia objecta relucentia in Verbo, sicut dilexit beatissimam suam Matrem, quam vidit ibidem aliosque electos ibi visos. Ad quod poterit responderi, quod utroque modo, et maxime ut actus tendit in alia visa et dilecta ibi.
Præterea si quæratur, an Christus meruit nobis gratiam et gloriam; ad hoc ab aliquibus dicitur, quod meritum Christi consideratur dupliciter, utpote : quantum ad sufficientiam, et quantum ad efficaciam. Quantum ad sufficientiam, meruit omnibus culpæ deletionem, et gratiæ ac gloriæ collationem; non autem quantum ad efficaciam, sed sic solis electis, qui hæc consequuntur. Nam dicunt, quod meritum Christi quamdam habet infinitatem ex supposito Verbi, quod eliciebat atque exercuit illas operationes : ideo vita et actiones illius fuerunt bonum infinitum. Unde et mors, passio, operationesque aliæ habuerunt quamdam infinitatem, ut sufficerent pro infinitis peccatis delendis, et gratiis ac gloriis conferendis. Istud confirmatur per Anselmum libro Cur Deus homo, quo vult quod homo deberet magis eligere omne aliud a Deo destrui ac perire, quam scienter mortem inferre aut aliquam læsionem infligere homini illi, videlicet Christo. Quumque vita ejus fuerit tanta, ut infinite amabilior esset quam peccata etiam infinitorum hominum essent odibilia, idcirco mors Christi fuit sufficiens pro omnium redemptione. — Sed contra hæc arguo, quia quum Verbi persona sit penitus infinitæ dignitatis, sequeretur quod velle Christi creatum et meritum ejus, infinitæ sint efficaciæ ac virtutis, et Deus Trinitas in tantum ea acceptet, quantum et increatum velle ipsius.
Itaque considerandum, quod incarnatio Christi non fuit occasionaliter prævisa, sed sicut finis immediate videbatur a Deo ab æterno;19 sicque Christus in humana carne, quum sit propinquior fini ceteris, prius prædestinabatur secundum naturam tunc assumendam. Ille tunc fuit ordo in prævisione divina secundum nostrum modum concipiendi. Primo Deus intellexit se ipsum sub ratione summi boni. In secundo signo intellexit omnes creaturas. In tertio prædestinavit quosdam ad gloriam et gratiam, et circa alios habuit actum negativum, non eos prædestinando. In quarto prævidit omnes istos casuros in Adam. In quinto præordinavit et prævidit de remedio ad sanandum per Christi passionem. Sic ergo electi omnes prædestinantur et prævidentur ad gratiam et gloriam, priusquam prævideretur passio Christi ut remedium contra lapsum: quemadmodum medicus prius vult hominis sanitatem, quam ordinet de mediis ad sanandum. Et sic tota Trinitas prævidit Christi passionem tanquam medium acceptandum pro electis in Adam cadentibus, prius ad finalem gratiam prædestinatis. Sic quoque Verbum seu Unigenitus prævidit passionem Patri offerendam pro electis, sicque eam efficaciter obtulit in effectu, et tota Trinitas passionem pro illis efficaciter acceptavit, atque pro nullis aliis fuit efficaciter oblata et ab æterno acceptata. Sic quoque meruit eis gratiam primam, ordinantem ad gloriam.
Quantum vero ad sufficientiam, meritum Christi fuit finitum, quia a principio essentialiter finito dependens. Etiam accipiendo ipsum cum omnibus suis respectibus, adhuc erat finitum, sive cum respectu ad Verbum, sive cum respectu ad finem, quoniam omnes respectus isti erant finiti: ideo illud quantumcumque circumstantionatum, fuit finitum; imo si exstitit infinitum, non fuit minus quam velle Verbi increatum. — Si igitur quæras, quantum valuit illud meritum quantum ad sufficientiam, dico quod sicut omne aliud a Deo, est bonum quia a Deo volitum, non econtra: sic meritum istud tantum bonum fuit pro quanto acceptabatur, et ideo meritum, quoniam acceptatum, non econtrario, quia meritum et bonum, ideo acceptatum; tantum quoque potuit acceptari passive, quantum potuit et voluit tota Trinitas ipsum acceptare active. Sed non potuit ex sua formali ratione, quam in se habuit, acceptari in infinitum et pro infinitis, sed solum pro finitis. Verumtamen ex circumstantia et de congruo, ratione increati suppositi habuit rationem quamdam extrinsecam, quare Deus potuit illud acceptare in infinitum, hoc est extensive pro infinitis. Si autem meritum illud fuisset personæ alterius, sic nec ratione operationis seu operis in se, nec ratione operantis fuisset congruitas acceptationis illius pro infinitis. Porro, pro quantis et pro quot Deus voluit hanc passionem ac bonum velle creatum Christi acceptare, pro tantis et tot sufficit; ex formali autem ratione rei acceptabilis in se, non fuit acceptabilis pro infinitis, sicut nec formaliter in se exstitit infinita.
Præterea, meruit omnibus qui primam gratiam obtinent, collationem gratiæ hujus, ita quod non cooperatur ad hoc voluntas humana, nisi in adultis baptizatis, in quibus requiritur dispositio aliqua bona voluntatis. Et hoc fuit potissimum in merito Christi, quod meruit non conjunctos conjungi. Quantum vero ad gratiam pœnitentialem post lapsum in mortale peccatum, quamvis meritum Christi sit principale in promerendo, atque totalis causa de condigno, nihilo minus requiritur ibi aliquid ex parte gratiam recipientis, puta attritio et compunctio de peccato, de congruo. Conformiter, Christus seu meritum ejus ut totalis causa, meruit nobis apertionem januæ paradisi, nec in hoc cooperamur ei; attamen nullus actu ingreditur cœlum, nisi cooperetur et utatur gratia prima, quam sibi meruit Christus.
Sed contra ista arguitur, quia si merito passionis Christi futuræ data est primis parentibus et electis veteris Testamenti ac legis naturæ gratia prima, ergo in ipsis præmium, puta collatio gratiæ, præcessit meritum Christi, quo illis actualiter meruit gratiæ hujus collationem. Et per eadem rationem posset dici cum Magistro, lib.II, dist. v. quod in angelis præmium præcessit meritum. — Rursus, si passio Christi, ut ab æterno prævisa et summæ Trinitati accepta, fuit meritum et ratio conferendi gratiam patribus antequam ipsa passio actualiter exhiberetur; eadem ratione passio Christi, ut ab æterno prævisa et accepta Trinitati, potuit esse ratio prædestinandi: sicque prædestinatio Sanctorum habuisset meritoriam causam.
Ad primum respondeo, quod meritum Christi prævidebatur ab æterno, acceptumque fuit sic prævisum, ut aliquid boni conferretur electis ratione illius, antequam exhiberetur. Cujus exemplum est, secundum Anselmum libro Cur Deus homo: Ponatur quod aliqui offenderunt regem, ideoque exsulati sunt. Venit unus innocens de sanguine illorum, promittens facere obsequium regi ita acceptum, quod rex statuat exsulatis ignoscere, atque eorum posteris, quum peccaverint, indulgere, dum pœnituerint ac satisfecerint, attamen protestando quod nullus illorum suum intrabit palatium quousque innocens ille promissum obsequium actu compleverit. Hoc modo, intuitu et merito passionis Christi implendæ, Deus ignovit in circumcisione et ante, sicut et nobis merito passionis exhibitæ, in Baptismo; sed ante passionis realem exsecutionem, nemo ingredi potuit aulam cœlestem. Nec sequitur, quod simili modo in angelis potuit præmium prius merito esse, quoniam generaliter verum est, quod summum bonum ad quod ordinatur meritum, conferri non debet ante meritum exhibitum et completum. Summum vero bonum ad quod Christi meritum ordinatur, est ingressus electorum in paradisum, qui nulli illorum concessus est ante realem Christi passionem. Angelis vero non lapsis nec reis, data est gloria æternalis pro merito eorum præcedente, videlicet actuali conversione ad Creatorem. Nullus demum ante (præter Christum) potuit januam paradisi lapsis reserare, nec cooperari ad hoc, quamvis ad ipsum introitum cooperentur adulti. Aliud enim est januam aperire, aliud ingredi: imo plerumque difficilius est ostium reserare, quam aperto intrare. Ideo ad ingressum cooperari valemus, ad apertionem vero nec nos nec patres nostri potuerunt, sed passio Christi fuit illius causa præcisa. — Ad secundum negatur consequentia, quia electi prius natura fuerunt prædestinati, quam passio Christi fuit prævisa. Deus et enim prius voluit electos gratiam gloriamque habere, quam prævidit eos casuros. Sic et prius vidit lapsuros, quam contra lapsum præordinavit medicinam. Ideo passio ut prævisa, post prævisionem ruinæ fuit ratio remittendi offensam, conferendique gratiam reconciliantem, non autem potuit prædestinationis ratio esse.
Si autem rursus objicias: Peccatum est gravitatis immensæ, quoniam tanta est offensa et culpa, quantus is qui offenditur et in quem peccatur: si ergo meritum Christi in se essentialiter est finitum, non sufficit ad delenda peccata et ad satisfactionem pro eis. — Respondeo: Quamvis passio et meritum Christi in se formaliter sunt finita, tamen per gratiam et gloriam uniunt infinito objecto: ideo potuerunt delere peccatum atque reatum avertentem a bono immenso. Quum vero objicis quod non, quia peccatum est infinitum: si hoc ita intelligis, quod peccatum sit malum intensive ac formaliter infinitum, falsissimum est. Sic namque oporteret ponere summum malum et deum Manichæorum. Quumque id probas, quoniam tantum est peccatum, quantus est in quem fit; dico, quod si ly tantum et quantum, referantur ad rationes formales utriusque in se, falsum est. Tamen secundum terminum a quo avertit peccatum, aliquam infinitatis denominationem sortitur extrinsecam: ut quemadmodum quadam extrinseca denominatione beatificus actus Michaelis dicitur infinitus, quia conjungit termino ad quem infinito, qui tamen actus in se formaliter est finitus; sic peccatum, quia avertit a termino infinito, sortitur quamdam infinitatem extrinsecam, quum gradius sit peccatum in Deum quam in creaturam, et peccatum in regem quam in militem; nunquam tamen potest tantum esse, quod sit malum formaliter infinitum. Exemplum aliud: Si per impossibile dicerem infinitum corrumpi, dicerem quod ejus corruptio esset infinita, non utique intensive atque formaliter, sed ratione termini a quo, quia corruptio illa ab infinito inciperet; et ita est de peccato. Hinc breviter dico, quod intensive tanto amore potest aliquis Sanctus ferri in summum bonum diligendo, quanta deordinatione intensive avertebatur; et quantum peccatum abduxit a termino a quo, tantum dilectio ei conjungit: quod potissime verum est de amore animæ Christi.
Sed his denuo objici potest. Primo, quoniam pœna peccato mortali debita, est infinita: ergo oportet meritum Christi infinitum consistere. — Secundo, quia et si infiniti homines essent aut forent, pro omnibus meritum Christi sufficeret: ergo est infinitum. — Tertio, si pro omnibus satisfecit, et efficaciter illis gratiam gloriamque promeruit, gratia et gloria omnibus conferrentur: quod non est ita, quum sint multi vocati et pauci electi.20 Paucus quoque est numerus fidelium respectu infidelium, nec omnes salvantur baptizati.
Ad primum respondeo, quod pœna illa est infinita extensive, et hoc quia subjectum semper manet sub culpa; et hoc est ex ordinatione divina, quoniam ubi cecidit lignum, ibi erit:21 non sic, quin Deus aliter posset punire peccatum, imo si puniret animam solum per unum diem pro mortali peccato, et deinde eam mox annihilaret, nequaquam injustitiam faceret. — Ad secundum, quod bonum velle Christi et passio ejus, secundum se formaliter considerata, possent recompensari per bonum finitum, sicut et ipsa erant bonum finitum. Remunerat tamen Deus ultra condignum: ideo potest ratione suæ voluntatis acceptare bonum velle Christi passionemque ejus pro infinitis, quoniam tamen valent pro quanto acceptantur a Deo.
Quamvis demum Deus posset acceptare passionem illam pro infinitis, non tamen infinite: quia non potest diligere aliquod creatum ex parte diligibilis infinite, quum non sit nisi finitæ entitatis et amabilitatis. De facto quoque non fuit passio Christi nisi pro finitis, et efficaciter solummodo pro electis. — Per quod patet solutio tertii, quoniam Christus non meruit omnibus quantum ad efficaciam, quoniam ex intentione acceptionis seu Dei accipientis et acceptantis, ac Christi offerentis passionem suam ac pium velle suum, acceptum et oblatum fuit pro electis et prædestinatis, non pro aliis. — Hæc Scotus. Cujus verba notabilia hic videntur, quorum tamen aliqua recitative induco magis quam assertive, præsertim hoc ultimum dictum, et consimilia ei. Nempe Salvator vere et realiter ac superabundanter pro universis et singulis satisfecit hominibus, quantum ex parte ipsius est, et quoad plenitudinem et efficaciam meriti sui. effectibus passionis dominicæ, multa conscribit Thomas in tertia parte, quæstione quadragesima octava: Christo (dicens) data est gratia, non solum ut homini singulari, sed item ut capiti totius Ecclesiæ, quatenus ab ipso redundet in membra ipsius.22 Ideo opera ac merita Christi ita se habent tam quoad ejus personam quam quoad membra ipsius, sicut se habent opera meritoria alterius hominis in gratia constituti, ad ipsum. Ideo sicut homo consistens in gratia, persecutionemque patiens propter justitiam, meretur sibi ipsi salutem, juxta illud Matthæi, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, etc.;23 sic Christus patiendo ex caritate et obedientia propter justitiam, meruit non solum aliquid sibi, sed et omnibus suis membris gratiam et salutem. — Sicque passio Christi causavit nostram salutem per modum meriti, item per modum satisfactionis. Ille quippe satisfacit proprie pro offensa, qui exhibet offenso id quod æque aut magis diligit quam odit ipsam offensam. Christus autem ex caritate et obedientia patiendo, majus aliquid Deo exhibuit quam recompensatio offensæ totius generis humani exegit:24 primo, propter magnitudinem caritatis ex qua patiebatur; secundo, propter dignitatem vitæ suæ, quæ fuit Dei et hominis vita, quam pro satisfactione exposuit; tertio, propter passionis suæ generalitatem atque assumpti doloris acerbitatem. Hinc passio Christi fuit non solum sufficiens, sed et superabundans satisfactio pro peccatis totius generis humani, juxta illud Joannis :25 Ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed et pro totius mundi. — Porro si instes, quia passio Christi crudelissima fuit et Dei maxime offensiva; dicendum, quod ita est ex parte occidentium Christum, qui ex vitiosissima voluntate Dei Filium occiderunt; sed ex parte patientis fuit piissima, et summæ Trinitatis plenarie placativa, eo quod Christus ex perfectissimis virtutibus eam toleravit et acceptavit. — Hæc Thomas in Summa, de quibus infra dicetur diffusius. B
Footnotes
-
Cf. dist. vi, q. 5. ↩
-
dist. xvii, q. 1, p. 309 D'. ↩
-
ibidem. ↩
-
Is. IX, 6. ↩
-
Philipp. II, 8, 9. ↩
-
Joann. V, 27. ↩
-
Cf. lib. II, dist. V, q. 3. ↩
-
lib. II, dist. III, q. 4. ↩
-
Cf. p. 318 B. ↩
-
art. 3. ↩
-
I Cor. IV, 7. ↩
-
art. 4. ↩
-
Matth. VIII, 3. ↩
-
dist. XVII, q. 1. ↩
-
Philipp. II, 9-11. ↩
-
Cf. t. XXII, p. 385 C et s. ↩
-
dist. xx. ↩
-
Is. xiv, 14. ↩
-
Cf. p. 177 B'. ↩
-
Matth. xx, 16. ↩
-
Eccle. xi, 3. ↩
-
art. 1. ↩
-
Matth. v, 10. ↩
-
art. 2. ↩
-
I Joann. II, 2. ↩
Chapter 124 of 201