Quæstio 2
M Odo quærendum, An Christus a primo suæ conceptionis instanti in Virgine meruit.
Videtur quod non. Primo, quoniam prius est esse quam agere : ergo et prius cœpit esse, et prius fuit in natura assumpta, quam meritorie egit in ea. — Secundo, demonstratum est libro secundo, quod diabolus non potuit esse malus et demeritorie operans in primo suæ creationis instanti :1 ergo nec anima Christi, nec aliqua creatura potuit esse actualiter bona seu meritorie agens in primo instanti suæ creationis. — Tertio, homo non promeretur nisi ex libero arbitrio et deliberatione agendo. Deliberatio autem sequitur consilium, quum sit ex electione, quæ ex consilio oritur. Consilium vero est inquisitio de agendis, nec potest in instanti compleri, ergo nec deliberatio.
In oppositum est, quod anima Christi a primo suæ creationis instanti fuit Verbo non solum hypostatice, sed beatifice quoque unita, quæ unio in actu consistit : et sic primo instanti sui esse, potuit agere et mereri; unde et Christus in primo conceptionis suæ instanti vir fuisse asseritur, juxta illud Jeremiæ :2 Novum faciet Dominus super terram, mulier circumdabit virum, id est, beatissima Virgo in utero suo
Ad hoc Alexander respondet : Duplex est principium, utpote intra sumptum, et extra acceptum. Loquendo de principio intra sumpto, non est dicendum quod Christus homo a principio suæ conceptionis meruerit, quum illud principium sit instans quo sua anima producebatur in esse a Spiritu Sancto. Si autem principium nominetur extra acceptum, sic meruit a suæ conceptionis principio : quoniam statim postquam in Virgine est conceptus, habuit plenum liberi arbitrii usum, fuitque vir perfectus quantum ad animam, plenitudine gratiæ atque scientiæ, usuque rationis; quantum etiam ad corpus, quoad formationem membrorum, et distinctionem lineamentorum, non quoad corporis quantitatem. Prius ergo fuit quam meruit, nec tamen ad promerendum requiritur divisio seu egressus ab utero. Hæc Alexander.
Circa hæc scribit Bonaventura : Ad perfectionem meriti duo concurrunt, videlicet gratuitus habitus, et actus ejus seu usus. Primum horum omnes doctores catholici fatentur fuisse in Christo in primo suæ conceptionis initio. Sed de secundo duplex est positio : una dicentium, quod non in primo instanti, sed statim post illud promeruit, ut expositum est; alia, quod in primo instanti meruit proprie : quod datum est ei per privilegiatam et perfectissimam gratiam; sicque in eodem instanti anima ejus est creata, infusa et informata per gratiam, atque in actum progressa. Utrumque horum satis rationabiliter potest defendi. Prima tamen positio communior rationabiliorque consistit. — Hæc Bonaventura. Qui etiam prosequitur et declarat, qualiter utraque positio possit defendi, solvendo utriusque objecta.
Porro S. Thomas ad secundam positionem divertens : Christo, inquit, attribuere debemus quoad animam ejus, omnem perfectionem spiritualem quæ sibi potest attribui. Quumque possibile sit ipsum in primo suæ conceptionis instanti meritorium actum egisse, dicendum est ipsum in primo illo instanti promeruisse. Nempe quod aliquid in primo instanti sui esse, non valeat agere, nequit contingere nisi tribus modis. Primo, ex hoc quod deest sibi perfectio aliqua quæ requiritur ad agendum: quemadmodum catulus in primo instanti suæ nativitatis non potest videre, quia non habet organum videndi completum. Secundo, propter extrinsecum impedimentum: sicut aqua conclusa non potest effluere. Tertio, ex natura operationis quæ successionem requirit, ideo tempore mensuratur: ut ignis accensio. In Christo autem non defecit perfectio aliqua ex parte ipsius, necessaria ad meritorium actum; nec aliquid extrinsecum eum potuit impedire; actus quoque caritatis quo movebatur, indivisibilis est, non successivus. — Quidam vero tenent contrarium, propter motiva præhabita. Quibus respondeo, quod non oportet ipsum esse, præcedere actionem tempore, sed sufficit quod natura: sicut videmus in igne et luce. Per quod solutum est primum. — Ad secundum, quod motus voluntatis in bonum finem, est sibi connaturalis: idcirco in primo instanti suæ creationis potest illum habere, quia ad finem naturaliter desideratum deliberatione non indigemus; et in hoc potest meritum esse. Peccatum autem contingit ex hoc quod voluntas movetur in aliquid quod non competit fini naturaliter desiderato: unde oportet quod contingat ex falsa collatione illius ad finem. Hinc ad peccatum exigitur collatio ejus quod habet bonitatem apparentem ad id quod est per se bonum naturaliter desideratum. Ob hoc in primo instanti suæ creationis mens nequit peccare. — Ad tertium, quod deliberatio et consilium (secundum Philosophum) non sunt de fine, sed mediis, dum latet quæ ad finem expeditant. In ipsa autem intentione finis mens promeretur. Non ergo exigitur deliberatio ad merendum, etiam in hominibus aliis, quantum ad finis appetitum. Nec in Christo exigebatur deliberatio de his quæ sunt ad finem, quia de eis exstitit certus. Hæc Thomas in Scripto.
Porro in tertia parte, quæstione tricesima quarta: Assumptæ (ait) naturæ in Christo competit spiritualis perfectio, in qua non profecit, sed eam statim a principio habuit.3 Ultima autem perfectio consistit in actu, non in habitu neque potentia. Hinc Christus in primo instanti suæ conceptionis illam habuit animæ operationem quæ potest in instanti haberi: ut sunt actiones intellectus et voluntatis, in quibus consistit liberi arbitrii usus, quæ perficiuntur in instanti magis quam visio corporalis, eo quod intelligere, velle, sentire non sint motus actus imperfecti qui successive completur, sed actus perfecti, ut tertio de Anima dicitur. Ideo Christus in primo illo instanti habuit usum arbitrii liberi. — Præterea, Christus homo in primo illo instanti fuit sanctificatus in utero.4 Sanctificatio quoque est duplex: una adultorum, qui sanctificantur concurrente proprio actu eorum; alia puerorum, qui sanctificantur fide parentum sive Ecclesiæ, et habitualis gratiæ infusione. Prima sanctificationum istarum perfectior est, sicut actio habitu, et id quod est per se eo quod est per accidens. Hinc sanctificata est anima Christi in primo instanti per liberi arbitrii motum seu actum in Deum: qui actus meritorius fuit; ideo in primo illo instanti promeruit. Hæc idem in Summa.
Concordat per omnia Petrus, Richardus vero scriptis Bonaventuræ.
Denique Albertus Alexandro magis consentiens: Probabilior, inquit, mihi videtur opinio illa, quod Christus non meruit a primo conceptionis instanti. Alii tenent oppositum, et solvunt objecta, dicentes, quod illud instans est medietas quædam præteriti et futuri: et ut est finis præteriti, sic in eo humanitas Christi accepit esse; atque ut est futuri principium, Christus meruit in eodem; et ita non secundum eamdem rationem instantis illius Christus cœpit esse ac promereri. Hæc Albertus.
Concordat Udalricus : Opera (dicens) Christi meritoria, fuerunt opera rationis humanæ, secundum quod operatur in vita animali. Sic autem ratio in omni opere suo utitur corpore utente corpore*, id est phantasmate : ideo operationes suæ sunt cum continuo et tempore, suntque cum motu et successione. Tales ergo fuerunt operationes Christi, etiam interiores, et successiva operatio nequit esse in nunc : ergo nihil meruit Christus in primo instanti. — Hæc Udalricus. Qui tamen alibi frequenter fatetur, quod intellectus specie jam abstracta atque in se recepta, non indiget phantasma ad intelligendum inspicere. Denique mereri convenit menti creatæ potissime secundum vires suas superiores, per respectum ad increatum objectum, et per caritatis affectum, quem certum est instantaneum esse, et vitam intellectualem ac spiritualem magis quam animalem respicere.*
Insuper Durandus utramque jam tactam opinionem hic recitat, et magis declinare videtur ad Thomæ positionem. Aliqua tamen tangit contra eamdem, dicendo : Si ergo meruit ab instanti conceptionis, aut actione beata, aut alia actione non beata. Non actione beata, quia illa convenit sibi ut comprehensori, et ut talis, non meruit; nec actione non beata, quoniam actus voluntatis in quo consistit meritum, sequitur actum cognitionis. In Christo autem præter actionem beatificam, fruitionem divinam, non fuit nisi duplex cognitio, puta infusa et experimentalis : quarum neutra fuit in Christo in primo suæ conceptionis instanti, propter imperfectionem organorum et virium sensitivarum, quarum actus necessarii sunt ad usum scientiæ infusæ et experimentalis. Verumtamen si anima Christi in primo illo instanti exire potuit in actum scientiæ infusæ, non video quin potuit exire in actum meritorium voluntatis: nihil enim obsisteret, nisi quia posset videri alicui, quod actus quem habet creatura rationalis in primo instanti sui esse, non sit in potestate et libertate ipsius, et ita non esset meritorius. Hoc autem non obstat. Quemadmodum enim Deus ab æterno voluit quidquid postea voluit, et tamen vult aliqua libere; sic rationalis creatura in primo suo instanti potest multa libere velle : quod velle potest meritorium esse, si cadat super debitum objectum cum circumstantiis debitis. Potest etiam dici, quod non oportet animam communicare cum corpore ut objecto in omni meritoria actione, sed sufficit quod sit in corpore passibili ac mortali, ratione cujus sit in statu viæ. Hæc Durandus. — Constat autem ex præinductis, quod sicut anima Christi in primo suo instanti potuit esse in actu beatificæ visionis, ita in actu infusæ scientiæ: quorum actuum unus alium non impedivit, nec ad aliquem eorum requiritur speculatio ulla phantasmatis.
Huic positioni Scotus quoque consentit : Dubium (dicens) est an potuit mereri in primo instanti. Et videtur quod sic, nec video oppositum, quoniam omne habens actum primum perfectum et objectum præsens in ratione objecti, si non impeditur, et actus ejus secundus sit permanens, nec successivus, potest agere in quocumque instanti omnia ista concurrunt, quia non plura requiruntur ad actum; et omnia ista fuerunt in primo instanti conceptionis in Christo. Quumque Christus fuerit perfectus in cognitione omnium rerum, in primo illo instanti potuit esse electio; perfectus autem in cognoscendo non discurrit, sicut perfectus citharista percutiendo chordas non syllogizat, alias imperfecte operatur, ut secundo Physicorum habetur. Hæc Scotus.
Et ista positio verior esse videtur, quia et magis ad privilegiatam excellentiam pertinet animæ Christi, et juxta philosophica documenta, in intelligentiis esse non præcedit ipsum intelligere duratione, sed solum ordine naturæ : imo secundum Avi sic in MS Udalrici. cennam, Algazelem et plures, intelligentiæ sunt coævæ, et tamen una earum per actum intelligendi ab alia est producta. Anima autem Christi, quamvis dignitate specifica ab illis deficiat, nihilo minus per omnibus illis, per dona gloriæ vehementius, per hypostaticam unionem cum Verbo æterno vehementissime: ei ergo magis id competit.
Footnotes
Chapter 125 of 201