Skip to the text

Distinctio 18

A. Si Christus meruit sibi et nobis; et quid sibi, et quid nobis.

DE merito etiam Christi prætermittendum non est, de quo quidam dicere solent, quod non sibi, sed membris tantum meruerit.1 Meruit quidem membris redemptionem a diabolo, a peccato, a pœna, et regni reserationem, ut amota ignea romphæa, libere pateret introitus; sed et sibi meruit impassibilitatis ac immortalitatis gloriam, sicut ait Apostolus: Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen.2 Aperte dicit Apostolus, Christum propterea exaltatum per impassibilitatis gloriam, quia est humiliatus per passionis obedientiam. Humilitas ergo passionis meritum fuit exaltationis, et exaltatio præmium humilitatis. Unde Augustinus exponens præmissum capitulum, ait: Ut Christus resurrectione clarificaretur, prius humiliatus est passione; humilitas claritatis est meritum, claritas humilitatis est præmium. Sed hoc totum factum est in forma servi: in forma enim Dei semper fuit et erit claritas. Item Ambrosius idem capitulum tractans, ait: Quid et quantum humilitas mereatur, hic ostenditur. — His testimoniis evidens fit, quod Christus per humilitatem et obedientiam passionis meruit clarificationem corporis; nec id solum, sed etiam impassibilitatem animæ. Anima enim ipsius ante mortem erat passibilis, sicut caro mortalis; sed post mortem merito humilitatis et anima impassibilis facta est, et caro immortalis. Utrum autem anima sit facta impassibilis quando caro facta est immortalis, scilicet ipso resurrectionis momento, de auctoritate nobis certum non est; sed vel mox post carnis separationem anima impassibilitate donata est, aut in resurrectione, quando caro refloruit.

Hugo, Summa Sent. tract. I, c. 18.

Aug. in Johann. tract. 104, n. 3.

Ambrosiast. in Philipp. II, 10.

B. Quod a conceptu meruit sibi Christus hoc quod per passionem.

Nec solum hoc meruit Christus, quando Patri obediens crucem subiit;3 sed etiam ab ipsa conceptione, ex quo homo factus est, per caritatem et justitiam et alias virtutes, in quarum plenitudine fuit secundum hominem conditus, sibi tantum meruit, quantum post per martyrii tolerantiam. Tanta enim plenitudo spiritualium charismatum in eo fuit, quod in eis proficere non potuit; et ideo melior ipsius anima fieri non potuit, quam ab initio suæ conditionis exstitit, quia proficere in meritis

Gregor. in Ezech. lib. 1, hom. 6, n. 8. non valuit. Unde Gregorius ait : Non habuit omnino Christus juxta animæ meritum, quo potuisset proficere; in membris autem, quæ nos sumus, quotidie proficit. Non ergo plus meruit sibi per crucis patibulum, quam a conceptione meruit per gratiam virtutum. Non ergo profecit secundum animæ meritum quantum ad virtutem meriti; profecit tamen quantum ad numerum meritorum. Plura enim habuit merita in passione quam in conceptione; sed majoris virtutis non exstiterunt in merendo plura, quam ante fuerant pauciora. Meruit ergo a conceptione non modo gloriam impassibilitatis et immortalitatis corporis, sed etiam impassibilitatem animæ. Per quid? Per obedientiam et voluntatem perfectam, quam non tunc primum habuit nec majorem, quum pati cœpit et mori. Obediens enim, perfectus et bonus exstitit secundum hominem, ex quo fuit homo. Habuit ergo anima illa aliquod bonum in se post mortem, quod non habuit ante. Num ergo beatior vel melior fuit quam ante? Absit quod melior fuerit, quia nec sanctior, nec gratia cumulatior. Nec etiam beatior fuit in Dei contemplatione, in quo præcipue beatitudo consistit. Potest tamen dici in hoc beatior fuisse, quia ab omni miseria immunis : ex quo nequit inferri simpliciter, quod beatior fuerit.

C. De eo quod scriptum est, Donavit illi nomen quod est super omne nomen.

Nec tantum gloriam impassibilitatis et immortalitatis meruit, sed etiam meruit Philipp. II, 9. donari sibi nomen quod est super omne nomen, scilicet honorificentiam quod vocatur Deus. Hoc tamen nomen ante mortem habuit. Habuit enim hoc nomen Dei Filius, in quantum Deus est, ab æterno per naturam; in quantum vero homo factus est, habuit ex tempore per gratiam. Verumtamen Augustinus dicit, homini donatum esse illud nomen, non Deo : quia illud nomen habuit, quum in forma Dei tantum erat. Philipp. II, 9. Sed quum dicitur, Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, satis apparet propter quid exaltaverit, id est propter obedientiam, et in qua forma exaltatus sit. In qua enim forma crucifixus est, in ea exaltatus est, et in ea donatum est ei nomen, ut cum ipsa forma servi nominetur unigenitus Filius Dei. Hoc illi donatum est ut homini, quod jam habebat idem ipse Deus. Hoc ergo per gratiam accepit, ut ipse ens homo vel subsistens in forma servi, Cf. dist. VII, L. id est in anima et carne, nominetur et sit Deus. — Sed numquid hoc meruit? Supra enim dictum est, quia hoc tantum bonum homo ille non meruit. Quomodo ergo hic dicitur : Propter obedientiam donatum est ei hoc nomen? Secundum tropum illum in Scriptura creberrimum hoc capiendum est, quo dicitur res fieri, quando innotescit. Post resurrectionem vero, quod ante in obscuro erat, in evidenti positum est, ut scirent homines et dæmones. Manifestationem ergo illius nominis donavit ei Deus post resurrectionem, sed illam meruit per obedientiam passionis, qui eo quod obedivit patiendo, exaltatus est resurgendo, et per hoc manifestatum est nomen. Hoc eodem tropo usus est etiam Dominus, post resurrectionem dicens : Data est mihi Matth. XXVIII, 18. omnis potestas in cœlo et in terra; non quod tunc primo acceperit, sed quam ante habebat, tunc manifestata est potestas. Ceterum Ambrosius dicit, nomen illud donatum esse Deo, non homini: et videtur secundum verborum superficiem oppositus Augustino;4 sed intelligentia non obviat, licet diversum sapiat. Nam Ambrosius de naturali donatione id dictum intelligit, qua æternaliter Pater generando dedit Filio nomen quod est super omne nomen, scilicet esse Deum per naturam, quia genuit ab æterno Filium plenum et sibi æqualem Deum; quod tamen nomen Apostolus propter passionis obedientiam Christo donatum dicit. Sed præmisso locutionis modo accipiendum est.

D. Si Christus sine omni merito illa habere potuit.

Si vero quæritur, utrum Christus illam immortalitatis et impassibilitatis gloriam et nominis Dei manifestationem sine omni merito habere potuerit; sane dici potest, quia humanam naturam ita gloriosam suscipere potuit, sicut in resurrectione exstitit; nomenque suum etiam aliter hominibus manifestare potuit; sed homo passibilis esse non potuit sicut fuit, et ad illam gloriam sine merito pervenire. Potuit quidem pervenire ad illam sine merito passionis, quia potuit consumpta mortalitate, immortalitatis gloria vestiri, sed non sine merito justitiæ et caritatis aliarumque virtutum. Non enim Christus homo esse potuit in quo plenitudo virtutum et gratiæ non fuerit; nec virtutes ei inesse potuerunt cilicio mortalitatis induto, quin per eas mereretur. Habens ergo has virtutes secundum hominem passibilem ac mortalem, non potuit non mereri gloriam immortalitatis. Non ergo potuit factus mortalis, sine merito gloriam impassibilitatis et immortalitatis ac manifestationem Dei nominis consequi. Potuit tamen hoc assequi sine merito passionis, quia per passionem nil sibi meruit quod non ante per virtutes meruerit.

E. De causa mortis et passionis Christi.

Ad quid ergo voluit pati et mori, si ei virtutes ad merendum illa sufficiebant? Pro te, non pro se. Quomodo pro me? Ut ipsius passio et mors tibi esset forma et causa: forma virtutis et humilitatis, causa gloriæ et libertatis; forma Deo usque ad mortem obediendi, et causa tuæ liberationis ac beatitudinis. Meruit enim nobis per mortis ac passionis tolerantiam, quod per præcedentia non meruerat, scilicet aditum paradisi, et redemptionem a peccato, a pœna, a diabolo; et per mortem ejus hæc nos adepti sumus, scilicet redemptionem et filiorum gloriæ adoptionem. Ipse enim moriendo factus est hostia nostræ liberationis. — Sed quomodo per mortem nos a diabolo et a peccato redemit, et aditum gloriæ aperuit?5 Decreverat Deus in mysterio, ut ait Ambrosius, propter primum peccatum non intromitti hominem in paradisum, id est, ad Dei contemplationem non admitti, nisi in uno homine tanta exsisteret humilitas quæ omnibus suis proficere posset, sicut in primo homine tanta fuit superbia quæ omnibus suis nocuit. Non est autem inventus inter homines aliquis quo id posset impleri, nisi Leo de tribu Juda, qui aperuit librum, et solvit signacula, implendo in se omnem justitiam, id est consummatissimam humilitatem qua major esse non potest.67 Nam omnes alii homines debitores erant, et vix unicuique sua virtus sufficiebat et humilitas. Nullus ergo eorum hostiam poterat offerre sufficientem reconciliationi nostræ. Sed Christus homo sufficiens et perfecta fuit hostia, qui multo amplius est humiliatus, amaritudinem mortis gustando, quam ille Adam superbiit, per esum ligni vetiti noxia delectatione perfruendo. Si ergo illius superbia omnium exstitit ruina, ipsum de paradiso mittens foras, aliisque occludens januam;8 multo magis Christi humilitas qua mortem gustavit, ingressum regni cœlestis omnibus suis, impleto Dei decreto, aperire valuit, atque decreti delere chirographum.9 Ut enim ait Ambrosius, tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus nisi unigenitus Dei Filius pro nobis moreretur debitoribus mortis; et sic dignos nos fecit testamenti et promissæ hereditatis. Quod non ita est intelligendum quasi non alio modo salvare nos potuerit quam per mortem suam; sed quia per aliam hostiam non potuit nobis aperiri regni aditus et fieri salus, nisi per mortem Unigeniti: cujus tanta fuit, ut dictum est, humilitas et patientia, ut ejus merito pateret credentibus in eum aditus regni. Magna ergo in morte Unigeniti præstita sunt nobis, ut liceat nobis redire in patriam, sicut olim in morte summi pontificis his qui ad civitatem refugii confugerant, secure ad propria remeare licebat.10 — Ecce aliquatenus ostensum est, qualiter per Christi mortem aditus regni sit nobis paratus.

Alcuin. in Hebr. IX, 15. sed

SUMMA

DISTINCTIONIS OCTAVÆDECIMÆ

IN præcedentibus tribus distinctionibus tractatum est de Christi passione, passibilitate et voluntate, an fuerint in ipso principia promerendi; hic jam agitur de horum effectibus, utpote meritis. Et primo ostendit, quod Christus aliquid meruit sibi ipsi, et aliquid nobis; deinde, quod a principio incarnationis incepit mereri. B Consequenter declarat quædam verba Apostoli de merito Christi, quod sua humilitate, obedientia, passione promeruit. Et circa hoc investigat, an sine merito potuerit illud bonum habere quod dicimus eum promerendo obtinuisse. Et quia respondet, quod sine passionis merito potuit illud habere, sciscitatur de causis passionis mortisque Christi.

Footnotes

  1. Gen. III, 24. ↩

  2. Philipp. II, 8, 9. ↩

  3. Ps. XXVII, 7. ↩

  4. Ambrosiast. in Philipp. II, 10. ↩

  5. Ambrosiast. in Rom. v, 14. ↩

  6. Matth. III, 15. ↩

  7. Apoc. v, 5. ↩

  8. Gen. III, 6. ↩

  9. Coloss. II, 14. ↩

  10. Josue XX, 6. ↩

Chapter 123 of 201