Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur de istis effectibus dominicæ passionis, Utrum merito passionis Filii Dei simus ab his malis erepti.

Et videtur quod non. Primo, quoniam usque in præsens omnibus malis istis subjicimur. — Secundo, multi fuerunt homines sancti in lege naturæ et lege Mosaica, qui pro suis excessibus, tam mortalibus (si quos habuerunt) quam venialibus, plenarie satisfecerunt; ab originali quoque peccato fuerunt purgati per remedia ad hoc divinitus instituta in lege utraque. Hi ergo nulla satisfactione, redemptione seu purgatione per Christi passionem indiguerunt: præsertim quum quidam eorum fuerunt martyres magni, sicut et Abel et fratres Machabæi, qui evolare (ut apparet) promeruerunt. — Tertio, sicut ante adventum Christi et passionem ipsius, homines habuerunt angelos sanctos custodes ac defensores, ita et nunc; quemadmodum etiam diabolus nil nunc potest nocumenti inferre hominibus nisi permittente Altissimo et1

Gen. IV. II Mach. vii. angelis sanctis, ita nec olim, ut patuit in sancto Job, cujus nequivit nocere pecoribus nisi Deo licentiante: ergo non magis sumus modo liberati a potestate diaboli, quam qui ante adventum Christi fuerunt. — Rursus, sic pœnis temporalibus ac æternis subjiciuntur iniqui, ut olim. Multa his consimilia possent fieri argumenta, quæ non aliud quærunt quam ut exponatur qualiter intelligenda sint jam prætacta.

Job I, II.

Circa hæc igitur loquitur Thomas, et primo qualiter per Christi passionem simus a peccato liberati: Delere peccata dupliciter dicitur. Primo formaliter, sicut albedo delet nigredinem: sicque gratia seu virtus delet peccatum. Secundo effective: quod contingit tripliciter, secundum tria genera causæ efficientis. Efficiens namque dicitur uno modo, efficiens et producens effectum, et hoc est principale agens formam inducens: sicque solus Deus delet peccatum, qui gratiam solus infundit. Secundo, efficiens dicitur disponens materiam ad formæ receptionem: et sic ille asseritur peccatum delere qui peccati deletionem meretur, quia ex merito efficitur quis dignus, quasi jam præparata materia ad gratiam recipiendam per quam delentur peccata. Quod contingit dupliciter, puta: sufficienter, et insufficienter. Sufficienter quippe disposita exstat materia, quando necessitas fit ad formam: sic et per meritum quis sufficienter disponitur ad aliquid, quando illud fit debitum ei; et hoc meritum est condigni. Sicque nullus homo nec sibi nec alteri potest gratiam promereri, neque deletionem peccati: non sibi, quoniam antequam gratiam habeat, non est in statu merendi, ut patuit; nec aliis, quoniam actio unius non potest sufficienter transire in alium, nisi in quantum habet aliquam communitatem cum illo, quæ potest esse vel per communionem in natura, vel per conjunctionem affectus. Sed prima conjunctio est essentialis, secunda accidentalis. Purus autem homo non potest in naturam, quum sit ea

Cf. lib. II, dist. xxvii, q. 3. inferior; sed solum quantum ad conjunctionem affectus, quæ est unio accidentalis: hinc nequit alteri sufficienter mereri, sed imo solum ex congruo. Solus vero Christus potest aliis sufficienter mereri, quum valeat in naturam, utpote creator naturæ, suaque caritas est quodammodo infinita, sicut et gratia, juxta præhabita.2 In hoc autem meruit pro tota natura, in quo debitum naturæ, videlicet mortem, quæ pro peccato debebatur, exsolvit ipse, peccatum non habens ut pro se mortem solvere teneretur. Unde pro tota satisfaciendo natura, sufficienter meruit aliis peccatorum deletionem. Tertio, causa efficiens dicitur agens instrumentale: sicque sacramenta delent peccata, quia sunt instrumenta divinæ misericordiæ nos salvantis.

Verumtamen effectum salutarem passionis satisfactionisque Christi non consequimur, nisi per fidem et caritatem ac sacramenta. Christus namque, in quantum influit nobis per meritum suum, dicitur caput nostrum. Porro ex capite non recipitur influxus in membris divisis, sed capiti junctis, quantumcumque caput sufficiens sit ad influendum. Ideo quamvis meritum Christi sufficiens sit ad delendum omne peccatum, tamen ad efficienttiam deletionis peccatorum exiguntur ea quæ capiti uniunt, ut fides et caritas. Idcirco Magister in littera assignat fidem passionis et caritatem quasi causas efficientiæ deletionis culpæ; causam autem sufficientiæ assignat, dicendo: Mors Christi verum est sacrificium, per quod peccata delentur. Hinc quamvis ex aliis beneficiis Dei et Sanctorum exemplis caritas excitetur, non tamen conjungit merito sufficienti ad culpæ deletionem, in quantum excitatur ex illis, sed in quantum excitatur ex passione Christi. Idem quoque de fide.

Insuper si quæratur, an per Christi passionem universa peccata sint deleta, respondendum: Ad hoc quod aliquid effectum queat inducere, duo requiruntur : unum ex parte agentis, ut scilicet habeat sufficientem virtutem ad inducendum illum effectum; aliud ex parte recipientis, ut dispositum sit ad suscipiendum influxum agentis. Porro in Christo est sufficiens virtus ac meritum ad cuncta peccata delenda, ex duobus: primo, ex actione in qua meritum consistit, quæ agit in virtute divina, eo quod sit actio Dei et hominis, atque ex hoc habet infinitam efficaciam in merendo; secundo, ex parte ejus quod passio abstulit, utpote animam Deo unitam, quæ habuit infinitum valorem ex hypostatica unione cum Deo; et ex hoc infinita est efficacia in satisfaciendo. Ex parte quoque nostra exigitur, ut nos præparemus per fidem intellectus, et caritatem affectus, imitationemque operis, quod omnes non faciunt: ideo quoad sufficientiam satisfactionis ac meriti, omnia peccata Christi passione deleta sunt, non quantum ad efficaciam. Quamvis autem passio Christi ante suam realem exsistentiam habebat effectum, in quantum per fidem erat in mente credentium, non tamen removit nisi personale impedimentum salutis, non impedimentum naturæ: ideo ante Christi passionem paradisum ingredi non valebant.

Præterea, per Christi passionem sumus a diabolo liberati: quia potestas dæmonis in duobus consistit, videlicet in impugnando et in detinendo devictos. Ex hoc autem quod quis impugnatur, nondum factus est servus impugnantis, sed quando victus est.3 Vicerat vero diabolus genus humanum in primis parentibus, et eis dominabatur, dum eos ad suum votum deduxerat ut nemo paradisi januam introiret. Vincit etiam singulariter unumquemque, dum eum pertrahit ad peccandum:4 quia qui peccatum facit, servus est peccati. Potestatem ergo diaboli qua victos detinet, Christus per passionem suam ex toto removit, etiam quantum ad efficaciam, in illis qui vim passionis suscipiunt per fidem, caritatem et sacramenta. Et per hoc dicitur Christus dominium diaboli evacuasse.

Potestatem vero qua impugnat, non evacuavit in toto, sed debilitavit, hostem vincendo atque hominibus diversa auxilia tribuendo ad resistendum.

Amplius, per passionem Christi liberati sumus a pœna æterna. Pœna namque æterna vocatur per oppositum ad vitam æternam, ita quod pœna illa vocatur æterna per quam aufertur vita æterna. Homo vero vitam æternam amittit dupliciter, puta: per originale peccatum, cujus pœna est divinæ visionis carentia; et per peccatum personale actuale mortale. Itaque pœnam æternam, prout ex originali peccato consequitur, omnes incurrerunt: quidam secundum reatum tantum, ut qui adhuc vivebant in carne; quidam per experientiam pœnæ illius, sicut qui jam mortui erant. Pœnam quoque æternam quæ debetur peccato actuali, non omnes incurrerunt: sed quidam quantum ad reatum, ut exsistentes in peccato mortali; quidam quantum ad experientiam, ut damnati. Christus ergo sua passione a pœna æterna quæ originali debetur, absolvit dupliciter: primo, auferendo reatum quantum ad illos qui efficiebantur participes redemptionis ipsius, et adhuc vivebant; secundo, auferendo pœnam quantum ad illos qui mortui erant: ab omnibus quidem, quantum ad sufficientiam; quantum vero ad efficaciam, tantum ab illis in quibus nullum inveniebatur impedimentum. A pœna quoque debita mortali actuali, absolvit dupliciter: primo, præbendo auxilia ne quis reatum illius incurreret; secundo, præbendo medicamenta quibus reatus queat auferri ab illis qui in se virtutem passionis suæ receperant. Verum a pœna illa actualiter inflicta nemo eripi valet, quia non est in statu viatoris ut gratiam possit recipere.

Præterea etiam a pœna temporali liberat passio Christi. Pœna quippe temporalis vocatur, per quam tollitur bonum aliquod temporale quod nequit semper manere. Quæ pœna est duplex. Quædam quæ universaliter in tota humana reperitur natura, sicut necessitas moriendi, rebellio carnis.

A Hæc pœna humanæ naturæ debetur ex originali peccato; nihilo minus pœnæ hujusmodi consequuntur ex principiis naturæ gratia innocentiæ destitutæ. Has pœnas Christus sua passione ab omnibus sufficienter exclusit; non autem efficaciter, quoniam non ab his qui participes non sunt fructus dominicæ passionis; nec etiam sic, quod tales pœnæ mox post Christi passionem ab omnibus auferantur; nec ita, quod auferantur ab his qui passionis ejus sacramentum percipiunt, statim post perceptionem sacramenti; sed in fine mundi a cunctis electis simul tollentur, quoniam illæ pœnæ debentur naturæ, in qua omnes sunt unum. Unde et tunc non solum reparabitur natura hominum per resurrectionem, imo etiam natura totius mundi: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei, ut ad Romanos habetur.5

Porro aliæ pœnæ sunt, quæ aliquibus hominibus specialiter infliguntur, quæ ad eos dupliciter comparantur. Primo, ut vindicantes culpam, secundum quod culpa est causa debiti hujus pœnæ: sicque Christus omnes has pœnas sua morte quantum ad sufficientiam abstulit, removendo causam earum. Verum ad hoc quod aliquis ab his pœnis liberetur efficaciter, exigitur quod passionis Christi particeps fiat: quod contingit dupliciter. Primo, per sacramentum passionis, utpote per Baptismum, in quo consepelimur Christo in mortem, in quo virtus operatur divina salutem:6 ideo omnis talis pœna in Baptismo aufertur. Secundo, per realem conformitatem ad Christum, ut dum propter ipsum pœnas adversitatesque sustinemus, et per pœnitentiæ opera affligimur. Quumque conformatio hæc per nostras fiat operationes, potest esse imperfecta atque perfecta. Et quando perfecta est secundum proportionem ad culpæ reatum, tunc pœna totaliter tollitur, sive hoc fiat sola contritione, sive et in aliis pœnitentiæ partibus. Quum non est perfecta conformatio, manet obligatio ad aliquam pœnam hic aut in purgatorio.

Non tamen oportet quod sit perfecta conformatio ad passionem secundum experientiam tantæ pœnæ ad quantam aliquis obligatur ex culpa, quoniam passio capitis in membra redundat, et tanto plus, quanto majori caritate quis illi unitur. Hinc virtute passionis Christi diminuitur quantitas pœnæ, et secundum hoc dicitur Christus has pœnas auferre, in quantum diminuit eas. — Alio modo præfatæ pœnæ comparantur ad eos quibus infliguntur, ut medicinæ: vel sibi ipsis, in quantum eos præservant a vitiis aut promovent ad virtutes; vel aliis, in quantum ipsis proponuntur in exemplum, vel unus pro aliis satisfacit: et ita per passionem Christi pœna temporalis non est totaliter ablata nec diminuta, sed potius augmentata caritate crescente, quantum ad statum præsentem, in quo et peccare, et nobis et aliis proficere possumus. In futuro autem, dum fuerit terminus viæ, omnis pœna tolletur virtute passionis dominicæ. — Hæc Thomas in Scripto.

Denique, de his dominicæ passionis effectibus, et primo qualiter per eam simus liberati a peccato, scribit Doctor sanctus in tertia parte, quæstione quadragesima nona: Passio Christi est propria causa remissionis peccatorum tripliciter. Primo, per modum provocantis ad caritatem, juxta illud ad Romanos: Commendat caritatem suam in nobis Deus, quoniam quum essemus inimici, Christus pro nobis mortuus est.7 Per caritatem autem consequimur veniam peccatorum, secundum illud Lucæ: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum.8 Secundo, per modum redemptionis. Nempe quum Christus sit caput nostrum, per passionem quam pro nobis ex caritate et obedientia pertulit, liberavit nos tanquam sua membra a peccatis, tanquam per pretium suæ passionis: velut si homo per aliquod opus meritorium quod manu exerceret, redimeret se a peccato quod pedibus commisisset. Quemadmodum enim corpus naturale est unum ex membrorum diversitate consistens, sic tota Ecclesia, quæ mysticum est corpus Chriart. 1. sti, computatur quasi una persona cum capite suo Christo. Tertio, per modum efficientiæ, in quantum caro Christi, in qua passionem sustinuit, instrumentum est deitatis: unde ejus actiones et passiones operantur in virtute divina ad expellendum peccata. Hinc quamvis passio Salvatoris in se fuerit corporalis, spiritualem tamen sortitur virtutem ex ejus deitate et anima. Amplius, Christus sua passione a peccato nos liberavit causaliter, id est, instituens causam liberationis nostræ ex qua possent quæcumque peccata quandocumque remitti, tam præterita quam præsentia et futura: velut si medicus faciat medicinam ex qua possint quicumque morbi sanari, etiam in futurum. Quumque passio Christi præcesserit ut universalis causa remissionis culparum, oportet ut singulis applicetur ad delendum eorum peccata: quod fit per Baptismum et Pœnitentiam ac alia ecclesiastica sacramenta, quæ ex Christi passione sortiuntur virtutem.

Insuper, per Christi passionem liberati sumus a potestate diaboli. Etenim circa potestatem quam diabolus in homines exercebat ante Christi passionem, tria sunt consideranda. Primum ex parte hominis, qui suo peccato meruit tradi in potestatem diaboli, cujus tentatione exstitit victus. Aliud ex parte Dei, quem homo peccando offenderat: propter quod ex sua justitia hominem in potestate diaboli dereliquit. Tertium ex parte diaboli, qui sua nequisima voluntate et calliditate hominem ab adeptione impedivit salutis. Quantum ad primum horum, homo a potestate diaboli passione Christi est liberatus, in quantum passio Christi est causa remissionis culparum; quantum ad secundum, in quantum sua passione nos Deo reconciliavit; quantum ad tertium, in quantum diabolus in Christi passione excessit limites sibi traditæ potestatis, instigando ad ejus occisionem qui non habuit meritum mortis, puta peccatum. Per hoc Christi passione a diaboli potestate eruimur, quia ex Christi passione præparatum est homini remedium contra art. 2. omnes impugnationes, insidias machinasque diaboli. Hæc Thomas in Summa. — In quibus continentur quæ de his conscribunt Albertus, Petrus, Richardus, Udalricus.

Præterea Alexander : Quatuor, inquit, ponuntur effectus dominicæ passionis, qui sunt, justificatio a peccatis, reconciliatio ad Deum, religatio potestatis diaboli, apertio januæ paradisi. Ad remissionem autem peccati passio Christi se habet pluribus modis. Habuit namque passio Christi esse dupliciter, puta : in rerum natura, et in anima, id est in fide credentium. Et prout habuit esse in rerum natura, comparatur ad peccati deletionem dupliciter, utpote : per modum meriti, et per modum satisfactionis. In peccato quoque sunt duo, videlicet macula et reatus : macula est difformitas et dissimilitudo ad Deum; reatus vero obligatio est ad pœnam. Est ergo passio Christi causa meritoria deletionis maculæ, quoniam gratiam nobis promeruit, qua omne deletur peccatum. Unde ad Romanos dicitur : Proprio Filio suo non pepercit, quomodo etiam non omnia nobis cum illo donavit?9 Est etiam causa satisfactoria reatus pœnæ, juxta illud Isaiæ :10 Vere languores nostros ipse tulit. Considerando autem passionem Christi secundum esse quod habet in animabus, valet ad remissionem peccati quatuor modis, videlicet : per dilectionem, per fidem, per compassionem, per imitationem. Istis etenim quatuor modis conjungitur animæ et habet esse in anima. Passio igitur Christi in fide et dilectione valet ad deletionem maculæ, et eadem passio in compassione et imitatione valet ad deletionem obligationis et reatus pœnæ. — Præterea, si quæratur, cur remissio delictorum potius attribuitur passioni, et justificatio resurrectioni, quam econtrario; dicendum secundum Glossam ad Romanos : mors Christi interitum veteris vitæ significat, in resurrectione vero nova vita significatur. Idcirco Apostolus ad significationis diversitatem insinuandam, verba divisit, dicendo :11 Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Itaque mors comparatur remissioni peccati, resurrectio justificationi, ut causa et signum, secundum quod signum utrumque convenit utrique. Justificatio demum est quasi motus quidam ad justitiam : quæ est duplex, puta imperfecta in vita præsenti, et perfecta in patria. Prima justificatio adscribitur merito passionis, secunda virtuti resurrectionis.

B De ablatione autem potestatis diaboli per passionem et mortem Christi, scendum, quod virtute ac merito passionis Christi minorata est illius potestas circa genus humanum universaliter, quia pro maxima parte subtracta est potestas qua per idololatriam dominabatur in mundo. In ipsis item fidelibus subtracta est ei potestas, in quibus propter fidem passionis potestatem non habet, nisi quatenus ei permittitur ad exercitium virtutis illorum. Nam in ipsis fidelibus character est passionis, scilicet crucis, ex sacramento Ba-

Cptismatis, quo diaboli cohibetur potestas. Propter quod in Apocalypsi dicitur quatuor angelis quibus datum est nocere : Nolite nocere quousque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.12 Fides quippe passionis et crucis, post ipsam passionem fortiora habet arma defensionis ac resistentiæ contra omnes artes diaboli, quam habuit ante. Propter quod dicitur ad Ephesios : In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere.13 Nam et invocatio nominis Jesu dæmones impellit, exagitat et expellit.

D Præterea, Christus sua passione aperuit januam paradisi, cujus apertio nil aliud est nisi solutio debiti originalis reatus, seu pro originali peccato. Et ponitur inde exemplum de patre carnali qui obligat terram suam debito aliquo, cujus patris filio competit hereditario jure terræ illius possessio, quam tamen non valet intrare nisi debito persoluto. Sic justi ante Christi passionem intrare nequibant paradisum cœlestem, nisi debito pro originali peccato soluto: quod (ut patuit) solus Christus solvere potuit, qui pro tota natura satisfacere quivit.14 — Hæc Alexander.

Insuper de hac apertione januæ, de qua et dictum est supra, scribit hic Bonaventura:15 Duplex est paradisus, terrestris videlicet et cœlestis; et Adam peccante, utriusque janua clausa est. Clausio demum paradisi terrestris signum fuit et figura clausionis paradisi cœlestis. Cœlestis autem paradisus est aperta et beatifica visio Dei: cujus paradisi clausio fuit impossibilitas seu impedimentum videndi Deum facie ad faciem, quæ impossibilitas fuit ex demerito culpæ Adæ, atque decreto divinæ sententiæ quo Deus decreverat neminem ad beatificum suum adspectum admittere, nisi facta sibi satisfactione et emenda pro illo peccato: quæ quum facta sit ei per Christi passionem et mortem, per ipsum aperta est janua paradisi cœlestis.

Præterea si quæratur, an per Christi passionem facta sit deletio chirographi nostræ damnationis;16 dicendum, quod sermo iste de chirographi deletione metaphoricus est. Dicitur namque chirographum a χεῖρ, quod est manus, et γραφή, scriptura, quasi scriptura manu facta. Quæ vero sit ista scriptura decreti, diversimode assignatur, secundum quod verba Apostoli diversimode exponuntur. Una autem expositio aptior et expositioni Augustini consonantior esse videtur, ita quod chirographum culpæ est memoriale quo anima tenetur adstricta et obligata alicui pœnæ:17 sicut dum quis obligat se alteri, dat ei chirographum. Vocatur vero chirographum culpæ chirographumque decreti, quoniam obligatio talis ex culpa nostra consurgit tanquam ex merito, et ex divina sententia tanquam ex decreto seu instituto. Sicque chirographum illud appellatur memoriale quo peccatum quodammodo manet quoad reatum, ratione cujus divina justitia nos habet punire, diabolus accusare, et propria conscientia remordere. Et quoniam Christus sua passione impetravit ac meruit nobis remissionem culpæ non solum quantum ad maculam, sed etiam quoad reatum, et hoc tam originalis quam actualis peccati, recte dicitur istud delevisse chirographum. — Hæc Bonaventura. Concordant Alexander, Richardus ac alii.

B Addit item Bonaventura: Per Christi passionem liberati sumus a potestate diaboli, qui ante passionem Christi habuit duas manus, videlicet, manum attrahentem, et impellentem. Manus attrahens fuit potestas trahendi ad limbum, etiam justos ac sanctos.18 Manus impellens fuit potestas præcipitandi in malum, vel per fallaciam vel per violentiam: quia tentabat ut draco, pugnabat ut leo. Manui ejus attractivæ nemo quivit resistere: quæ est ei per Christi passionem totaliter amputata, quoniam ad limbum patrum pro solo originali nullum valet attrahere, deleto chirographo originalis peccati. Manus quoque impellens fuit tam fortis, quod difficillimum fuit ei resistere: unde quasi cunctis prævaluit, et dominabatur pene in omnibus. Hæc manus per Christi passionem est debilitata, quia per ipsam nobis innotuit lux evangelicæ veritatis contra diabolicam fraudulentiam, adjutoriumque impensum est virtutum contra diabolicam violentiam, et intus ac extra sumus muniti contra dæmonum invasionem. Hæc Bonaventura.

C Præhabitis concordat Henricus, quinto asserens Quodlibeto: Passio Christi meritorie aperuit januam paradisi, amovitque omne impedimentum introeundi in illum, tam quoad impedimentum naturæ per peccatum originale, quam quoad impedimentum personæ per peccatum actuale; et hoc in omnibus quantum ad sufficientiam, et quantum ad efficaciam quoad electos. Sed quoniam sacramentum Baptismi et passio Christi principaliter sunt contra originale, et ex adjuncto contra actuale; ideo dicitur, quod Christi passio amovit impedimentum naturæ potius quam personæ. Hæc Henricus.

Footnotes

  1. Hebr. I, 14. ↩

  2. Cf. dist. xiii, q. 2. ↩

  3. II Petr. II, 19. ↩

  4. Joann. VIII, 34. ↩

  5. Rom. viii, 21. ↩

  6. Rom. vi, 4. ↩

  7. Rom. v, 8, 9. ↩

  8. Luc. vii, 47. ↩

  9. Rom. VIII, 32. ↩

  10. Is. LIII, 4. ↩

  11. Rom. IV, 25. ↩

  12. Apoc. VII, 2, 3. ↩

  13. Ephes. VI, 16. ↩

  14. dist. I, q. 1. ↩

  15. dist. XVIII, q. 1. ↩

  16. Coloss. II, 14. ↩

  17. q. 10. ↩

  18. Ps. XC, 13. ↩

Chapter 127 of 201