Skip to the text

Quæstio 2

Secundo hic principaliter quæritur, An soli Christo proprie competat esse hominum redemptorem, reconciliatorem ac mediatorem.

Videtur quod non. Primo, quia in Isaia Deus frequenter vocatur redemptor, quo legitur : Hæc dicit Dominus redemptor tuus; itemque, Et nunc, Domine, redemptor noster es tu, a sæculo nomen tuum; et denuo, Ab extremis terræ redemi te. Quæ omnia de tota superbeatissima Trinitate qualibetque divina exponuntur persona. — Secundo, quia ut super Lucam ait Ambrosius, diabolus non jure, sed fraude tenuit hominem : ergo homo non debuit de manu diaboli aliquo pretio redimi, sed potestate et vi auferri. — Tertio, homo jure creationis et conservationis est totius superdignissimæ Trinitatis : ergo a nulla divina persona habuit redimi, sed resumi.

Insuper, apparet quod Christus non reconciliavit nos Patri. Primo, quia Apostolus protestatur : Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Ergo Pater reconciliavit sibi ipsi genus humanum. — Secundo, quia in Joanne legitur : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Ergo æternus amor Patris ad homines, causa est omnium quæ Filius ejus fecit pertulitque pro nobis : sicque reconciliatio activa potius adscribenda est Patri quam Filio. — Tertio, Deus Trinitas æterno et invariabili amore universos amat prædestinatos : ergo nunquam indigent illi reconciliari.

Quæritur quoque, secundum quam naturam conveniat unigenito Filio redimere, reconciliare et præcipue mediare : non secundum divinam, quia secundum illam est unum cum Patre et simul cum Patre reconciliatur.

Ad hæc Alexander respondet : Augustinus nono de Civitate Dei affirmat : Dixerunt quidam philosophi, mediatores inter Deum et homines dæmones esse, quum Deus sit immortalis atque beatus, homines vero mortales ac miseri, dæmones autem immortales et miseri. Verum ut addit Augustinus ibidem, alius nobis mediator est necessarius, quum dæmon mediator separet et impediat nos a Deo. Nam alius est medius bonus, alius malus : bonus medius reconciliat inimicos, malus separat. Denique angeli boni nequeunt esse mediatores, quoniam immortales sunt et beati : quorum neutra proprietas convenit homini. Requiritur aliquis mediator qui sit mortalis et beatus : mortalis ad tempus, beatus perpetue; ut eo quod mortalis ad tempus, conveniat cum homine exsistente in via; et per hoc quod beatus, conveniat cum exsistente in patria. Talis mediator est Christus Deus homo, qui non infirmata deitate factus est mortalis, quatenus hi propter quos mediator advenit, immortales reddantur.

Si autem quæratur, secundum quid Christus sit mediator; dicendum, quod medium multipliciter dicitur, ut pote : quantum ad convenientiam naturæ, quantum ad convenientiam proprietatis, quantum ad convenientiam personæ. Dicitur medium quoad naturam, sicut est medium in coloribus: ut rubeum inter album et nigrum. Sicque non potest esse medium inter Deum et homines, quia non potest esse media natura inter eos, quum in nulla creatura mixtum sit aliquid veræ deitatis. Sed est inter eos medium per convenientiam protrietatum, quia sic Christus convenit cum Patre in beatitudine et plenitudine sapientiæ, cum hominibus in passibilitate aliisque defectibus. Rursus, Christus dicitur medium inter Deum et homines, quoniam ejus hypostasis in natura divina atque humana subsistit, nec una earum mutatur in aliam. Ideo quantum ad humanitatem ut deitati unitam, nuncupatur mediator Dei et hominum. Nam quamvis quoad naturam communicet cum hominibus solum, attamen ratione personæ cum Deo com-

Is. XLIV, 24; LXIII, 16.

Cf. Is. XLI, 9.

II Cor. v, 19.

Joann. III, 16. rum neutra proprietas convenit homini. stus sit mediator;

D D D municat, quum sit increata Verbi æterni sacerdos. Incorporatos etiam multiplici nutrit cibo, propter quod dicitur pastor.1 Qui itidem dicitur hostia et redemptor, secundum quod per ipsum a peccatis et vitiorum reatibus liberamur. Qui et via nominatur, quia per ipsum sicut per mediatorem ac medium, ad patriam ac salutem perducimur. — Hæc Alexander.

At vero Bonaventura : Opus (inquit) redemptionis dupliciter alicui potest attribui : primo, ut principali agenti; secundo, ut exsequenti. Et utroque modo competit B Christo, quia secundum deitatis naturam convenit ei primo modo, secundum humanitatem vero secundo modo. Quum itaque dicitur quis redemptor, intelligi potest dupliciter. Primo, a sola auctoritate redemptionis : et ita convenit unicuique divinæ personæ, cujus est una auctoritas ac majestas. Secundo, ab auctoritate simul et exsecutione : sic convenit Filio soli, cui hoc convenit auctoritative ut Deo, exsecutorie secundum naturam assumptam.

Enimvero ista sunt nomina quæ dicuntur de Deo secundum quod homo : mediator, via, templum, caput, fundamentum, pastor, ostium, sacerdos, hostia, sacrificium, redemptor. Quæ nomina competunt Christo secundum diversos actus ipsius. Sicque differentia nominum horum est penes differentiam actuum Christi. Qui dicitur templum Dei, in quantum Deus habitat in ipso, non solum per plenitudinem gratiæ, sed et per personalem unionem. Dicitur quoque mediator Dei et hominum, prout participat utriusque naturæ proprietates; ex qua mediatione convenit ei gratiæ plenitudo, ex qua aliis communicare condecet eum, et ob id vocatur caput fidelium : capitis namque est influere motum, sensum vitamque membris. Dicitur etiam fundamentum, in quantum intellectum illuminat fide, quæ est spiritualis ædificii basis. Atque in quantum accendit ad caritatem, dicitur ostium : caritas enim est, quæ directe et proxime introducit in regnum. Per hæc quoque incorporamur Ecclesiæ, et quantum ad hoc Christus vocatur

Porro dum quæritur, secundum quam naturam conveniat Filio esse medium; dicendum, quod differt dicere, esse mediatorem et esse medium. Medium namque designat convenientiam cum extremis, mediator vero non tantum dicit communicantiam seu convenientiam illam, sed et reconciliationis officium. Hinc aliter respondendum, dum quæritur qualiter Christus sit medius inter naturam humanam atque divinam, et dum quæritur qualiter sit mediator. Medium namque inter duas naturas tripliciter dicitur : primo, quod in eo duæ concurrant naturæ, ut in natura tertia; secundo, quod in eo concurrant duæ naturæ, sicut in una persona; tertio, quod in eo concurrant proprietates duabus naturis conformes. Primo modo nec Christus nec aliquid aliud potest esse medium inter naturam divinam et humanam : quia ex eis non potest constitui aliqua natura tertia. Secundo modo Christus est medium inter illas, quum sit una persona in duabus naturis consistens. Tertio quoque modo Christus est medium inter divinam et humanam naturam, in quantum simul habuit mortalitatem cum hominibus, et beatitudinem plenam cum Deo.

Quum autem investigatur, qualiter et secundum quam naturam Christus sit mediator; quum mediator dicat reconciliationis officium, debeatque differre ab his quos reconciliat, Christus quoque secundum divinam naturam sit is cui fit reconciliatio: dicendum, quod Christus non potest esse mediator secundum naturam divinam, sed humanam, in qua potest reconciliare secundum diversas proprietates in quibus Christus cum Deo hominibusque communicat. Habebat namque innocentiam atque justitiam, in quibus cum Deo communicat; mortalitatem, in qua cum homine convenit. Quumque mors unitur justitiæ, in eodem confœderatur homo peccator mortalis Deo justo ac immortali. Reconciliati equidem sumus Deo per mortem hominis innocentis.2 Denique, jure creationis pertinebamus ad Deum: tamen homo venundatus fuit ut faceret malum in conspectu Domini, et se ipsum fecit peccati ac supplicii servum, et in his omnibus detinebatur auctoritate divinæ sententiæ ac divinæ justitiæ. Hinc pretium redemptionis oportebat ei offerri qui damnum injuriamque fuit perpessus, videlicet Deo: ideo offerendo sanguinem suum Deo, redemit nos a servitute diaboli et peccati atque supplicii, ita quod manus misericordiæ Christi redemit hominem de manu servitutis. — Hæc Bonaventura.

Præterea Thomas circa ista disseruit: Per peccatum primi hominis totum genus humanum alienatum fuit a Deo, ut dicitur ad Ephesios, non utique a potestate Dei, sed a visione faciei ipsius, ad quam filii atque domestici admittuntur.3 In potestatem quoque diaboli usurpantis dominationem, homo illi consentiendo se subdidit quantum in se fuit, quamvis de jure non potuit, quoniam sui ipsius non erat, sed Creatoris. Ideo per passionem suam Christus duo effecit. Liberavit enim nos a potestate hostis, ipsum vincendo per eorum contraria quibus vicerat hominem, puta: per humilitatem, obedientiam, austeritatemque pœnæ oppositæ delectationi vetiti cibi. Satisfaciendo quoque Deo pro culpa, de perditis fecit domesticos ac filios Dei. Sicque liberatio ista duas rationes habuit emptionis. In quantum enim nos a diaboli potestate eripuit, dicitur nos redemisse, quemadmodum rex regnum suum ab alieno occupatum redimit inde per laborem certaminis. In quantum vero Deum nobis placavit, dicitur nos redemisse, sicut pretium solvens satisfactionis suæ pro nobis. Dicimur autem a Christo redempti, non quasi secundo seu iterata vice ab ipso empti, sed quia per illam redemptionem facti sumus ejus ministri, cujus et ante transgressionem servi eramus.

Præterea dum quæritur, an solus Christus nos redemit; dicendum, quod effectus redemptionis potest attribui causæ proximæ et item causæ remotæ. Si causæ proximæ, sic Christus redemit per ea quæ in assumpta natura fecit ac passus est: per quæ Patri satisfecit pro omnibus nobis hostemque vicit. Si vero referatur ad primam causam, sic attribuitur toti Trinitati, in quantum nostram redemptionem acceptavit et Filium nobis contulit redemptorem; in quantum etiam passio Christi virtute deitatis tantam habuit efficaciam redimendi. Verum, quoniam ille dicitur proprie emere qui emptionis pretium solvit, magis quam ille qui mittit emptorem, hinc proprie solus Filius redemptor hominum appellatur.

Amplius, Christus reconciliavit nos Deo: quia dilectio Dei ad nos indicatur secundum effectum. Quum enim Deus quantum in se est, ad omnes se æqualiter habeat, secundum hoc dicitur diligere homines, secundum quod eos suæ bonitatis facit participes. Ultima autem ac completissima participatio suæ bonitatis consistit in visione ipsius essentiæ, secundum quam ei convivimus socialiter ut amici, quum in ea visione consistat sua beatitudo ac vita. Unde illos simpliciter diligit quos ad hanc visionem admittit realiter sive causaliter, inter extrema participative, neque secundum ordinem; nec conjungit ut proxima causa, sed ut prima. Denique constat quod præfato modo esse mediatorem et reconciliatorem, Christo sit proprium. — Hæc Thomas in Scripto. Verumtamen sicut a tota supergloriosissima Trinitate et qualibet increata persona sunt fides, spes, caritas et gratia per creationem et infusionem; ita interior conjunctio mentis creatæ cum Deo per ista charismata, est immediate et effective a superbenedicta Trinitate, et a quase libet increata persona.

At vero in medio duo considerantur. Unum est ratio ob quam dicitur medium, secundum est actus medii. Dicitur autem aliquid medium ex hoc quod est inter duo extrema. Actus vero medii est extrema conjungere. Hinc aliquis dicitur mediator, quod medii actum exercet conjungendo disjunctos. Nec potest actum quis medii exercere, nisi natura medii in ipso aliquo modo inveniatur, ut scilicet sit inter extrema, inter quæ contingit esse dupliciter: primo, participando naturam utriusque extremi; secundo, exsistendo sub primo et supra ultimum: quod exigitur ad rationem medii proprie dicti, quoniam medium dicitur secundum respectum ad primum et ultimum, quæ ordinem dicunt. Christo autem secundum humanam naturam hæc tria conveniunt. Ipse enim secundum naturam humanam pro hominibus satisfaciens, homines Deo conjunxit. Ab utroque quoque extremorum participat aliquid in quantum homo: a Deo beatitudinem, ab hominibus infirmitatem. Ipse item in natura humana supra homines fuit per plenitudinem gratiarum et unionem, et infra Deum per naturam assumptam. Ideo proprie loquendo, ratione humanæ naturæ est mediator. Ratione quoque personæ compositæ potest mediator vocari, quantum ad duas dictarum conditionum, in quantum videlicet homines Deo conjunxit, atque utrique communicavit extremo in natura plenarie, non participative. Sed tertia deest conditio, quia secundum personam non exstitit minor Patre. Secundum vero divinam naturam nullo modo convenit ei ratio mediatoris, quia secundum eam non est inter extrema participative, neque secundum ordinem; nec conjungit ut proxima causa, sed ut prima. Denique constat quod præfato modo esse mediatorem et reconciliatorem, Christo sit proprium. — Hæc Thomas in Scripto. Verumtamen sicut a tota supergloriosissima Trinitate et qualibet increata persona sunt fides, spes, caritas et gratia per creationem et infusionem; ita interior conjunctio mentis creatæ cum Deo per ista charismata, est immediate et effective a superbenedicta Trinitate, et a quase libet increata persona.

Adhuc de his scribit hic Doctor in tertia parte, quæstione quadragesima octava:4 Per peccatum, inquiens, obligatus fuit homo servituti peccati et reatui pœnæ, a quorum utroque Christus nos sua liberavit passione: ideo recte vocatur redemptor. Quod et proprium ei est:5 quia ad actum redimendi duo exiguntur, videlicet actus solutionis et pretium ipsum solutum. Quorum utrumque Christus pro nobis exhibuit, quoniam sanguis seu corporalis vita ipsius est pretium nostræ redemptionis quod ipse exsolvit et impendit pro nobis: ideo proprium ei est, esse hominum redemptorem. Hæc ibi, quæ non nisi brevissime tango, quum sententialiter sint inducta.

Quærit quoque Thomas ibidem, an passio Christi operata sit nostram salutem per modum sacrificii.6 Respondet: Sacrificium proprie dicitur aliquid factum in Dei honorem ad eum placandum. Propter quod decimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Verum sacrificium est omne opus quod agitur ut sancta societate Deo inhæreamus, relatum ad illum finem boni quo veraciter beati esse possumus. Christus autem in passione se obtulit Patri pro nobis, ut Patrem placaret, et nos ad beatificum finem sublatis salutis impedimentis perduceret. Ideo passio ejus verum sacrificium fuit, quæ et per modum causæ efficientis, instrumentalis fuit causa nostræ salutis. Hæc in Summa.

Concordant Petrus et Richardus, et addunt, quod solus Christus vocatur universalis mediator et reconciliator totius stirpis humanæ; prælati vero et viri sancti dicuntur particulares mediatores personarum quarumdam; et rursus, quod Christo convenit esse mediatorem, redemptorem et reconciliatorem, secundum naturam humanam, non simpliciter, sed ut Verbo unitam. — Scripta quoque Alberti in præhabitis continentur.

Præterea Udalricus : Christus (ait) redemptor nominatur, de quo legitur, Credo quod redemptor meus vivit, etc.;7 quoniam homo fuit venundatus sub peccato.8 Quumque peccatum formaliter nihil sit, dixit Psalmista :9 Vendidisti populum tuum sine pretio. Isaias quoque habet : Gratis venundati estis, et sine argento redimemini.10 Quod exponitur in prima Petri :11 Non corruptibilibus auro et argento redempti estis. Fuitque homo venundatus in potestate diaboli, qui vinculis peccatorum ac reatus tenuit hominem captivum auctoritate divinæ sententiæ, quæ hominem pro culpa sua tradidit tortori, prout in Isaia habetur : Quis dedit in direptionem Jacob, Is. xlii, 24. et Israel vastantibus eum? nonne Dominus, cui peccavimus? Porro Christus sua passione ac morte solvit hoc debitum. — Hæc Udalricus. Qui de his multa prosequitur, quæ jam satis expressa sunt. Addit quoque, quod Christus est mediator, non solum modo prætacto, sed etiam evangelicam legem præstando, atque eamdem operibus adimplendo ac roborando, et sic nobis multipliciter promerendo. Unde ad Hebræos scribit Apostolus : Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.12 Et ideo novi Testamenti mediator est. Quamvis enim ut Deus, sit auctor hujus Testamenti;13 tamen in quantum homo, faciendo edocuit, et virtutem sacramentis et veritatem promissis novi Testamenti per suum meritum dedit. Sicque est ejus minister, et medius inter nos quibus meruit et Patrem apud quem meruit.

Footnotes

  1. *alias Sententiarum, lib. I, c. 14.* ↩

  2. Rom. v, 10. ↩

  3. Ephes. n, 12. ↩

  4. art. 4. ↩

  5. art. 5. ↩

  6. art. 3. ↩

  7. Job xix, 25. ↩

  8. Rom. vii, 14. ↩

  9. Ps. xlii, 13. ↩

  10. Is. lii, 3. ↩

  11. 1 Petr. i, 18. ↩

  12. Hebr. viii, 6. ↩

  13. Hebr. ix, 15. ↩

Chapter 128 of 201