Skip to the text

Distinctio 19

A. Hic, qualiter a diabolo et a peccato nos redemit per mortem.

NUNC ergo quæramus, quomodo per mortem ipsius, a diabolo et a peccato et a pœna redempti sumus.1 A diabolo ergo et a peccato per Christi mortem liberati sumus: quia ut ait Apostolus, in sanguine ipsius justificati sumus, et in eo quod sumus justificati, id est, a peccatis soluti, a diabolo sumus liberati, qui nos vinculis peccatorum tenebat.2 Sed quomodo a peccatis per ejus mortem soluti sumus? Quia per ejus mortem, ut ait Apostolus, commendatur nobis caritas Dei, id est, apparet eximia et commendabilis caritas Dei erga nos, in hoc quod Filium suum tradidit in mortem pro nobis peccatoribus.3 Exhibita autem tantæ erga nos dilectionis arrha, et nos movemur accendimurque ad diligendum Deum, qui pro nobis tanta fecit; et per hoc justificamur, id est, soluti a peccatis, justi efficimur. Mors ergo Christi nos justificat, dum per eam caritas excitatur in cordibus nostris. — Dicimur quoque et aliter per mortem Christi justificari, quia per fidem mortis ejus a peccatis mundamur.45 Unde Apostolus: Justitia Dei est per fidem Jesu Christi; et item: Quem Deus proposuit propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, id est per fidem passionis:6 ut olim adspicientes in serpentem æneum in ligno erectum, a morsibus serpentum sanabantur. Si ergo recte fidei intuitu in illum respicimus qui pro nobis pependit in ligno, a vinculis diaboli solvimur, id est a peccatis, et ita a diabolo liberamur, ut nec post hanc vitam in nobis inveniat quod puniat. Morte quippe sua, uno verissimo sacrificio, quidquid culparum erat, unde nos diabolus ad luenda supplicia detinebat, Christus exstinxit, ut in hac vita tentando nobis non prævaleat. Licet enim nos tentet post Christi mortem quibus modis ante tentabat, non tamen vincere potest sicut ante vincebat.

Nam Petrus, qui ante Christi mortem voce ancillæ territus negavit, post mortem ante reges et præsides ductus non cessit.7 Quare?8 Quia fortior, id est Christus, veniens in domum fortis, id est in corda nostra ubi diabolus habitabat, alligavit fortem, id est, a seductione compescuit fidelium, ut tentationem, quæ ei adhuc permittitur, non sequatur seductio.9 Itaque in Christi sanguine, qui solvit quæ non rapuit, redempti sumus a peccato, et per hoc a diabolo.10 Nam ut ait Augustinus, in ipso vincuntur inimicæ nobis invisibiles potestates, ubi vincuntur invisibiles cupidi-

Aug. de Trinitate, lib. IV, n. 17.

Aug. de Agone christ. n. 2.

Aug. de Peccat. meritis, lib. II, n. 49.

Matth. xxvi, 28. Joann. XIV, 30. Aug.op.cit. n. 51.

Hebr. II, 9. Aug. Sermo 130, n. 2. tates. Fuso enim sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt, quibus debitores qui in eum credunt, a diabolo ante tenebantur. Unde ait: Qui pro multis effundetur. Per illum ergo redempti sumus, in quo princeps mundi nihil invenit. Unde Augustinus causam et modum nostræ redemptionis insinuans, ait: Nihil invenit diabolus in Christo ut moreretur, sed pro voluntate Patris mori Christus voluit; non habens mortis causam de peccato, sed de obedientia et justitia, mortem gustavit, per quam nos redemit a servitute diaboli. Incideramus enim in principem hujus sæculi, qui seduxit Adam et servum fecit, cœpitque nos quasi vernaculos possidere; sed venit Redemptor, et victus est deceptor. Et quid fecit Redemptor captivatori nostro? Tetendit ei muscipulam crucem suam, posuit ibi quasi escam sanguinem suum. Ille autem sanguinem istum fudit non debitoris, per quod recessit a debitoribus: ille quippe ad hoc sanguinem suum fudit, ut peccata nostra deleret. Unde ergo nos diabolus tenebat, deletum est sanguine Redemptoris. Non enim tenebat nos nisi vinculis peccatorum nostrorum: istæ erant catenæ captivorum. Venit ille, alligavit fortem vinculis passionis suæ, intravit in domum ejus, id est in corda eorum ubi ipse habitabat, et vasa ejus, scilicet nos, eripuit, quæ ille impleverat amaritudine sua. Deus autem noster vasa ejus eripiens et sua faciens, fudit amaritudinem, et implevit dulcedine, per mortem suam a peccatis redimens, et adoptionem gloriæ filiorum largiens.

B. Cur Deus homo et mortuus.

Lyra, in Hebr. II, 11.

Factus est ergo homo mortalis, ut moriendo diabolum vinceret. Nisi enim homo esset qui diabolum vinceret, non juste sed violenter homo ei tolli videretur, qui se illi sponte subjecit. Sed si eum homo vicit, jure manifesto hominem perdidit. Et ut homo vincat, necesse est ut Deus in eo sit, qui eum a peccatis immunem faciat. Si enim per se homo esset, vel angelus in homine, facile peccaret, quum utramque naturam per se constet cecidisse. Ideo Dei Filius hominem passibilem sumpsit, in quo et mortem gustavit; quo cœlum nobis aperuit, et a servitute diaboli, id est a peccato (servitus enim diaboli peccatum est) et a pœna redemit.

C. Quomodo et a qua pœna Christus nos redemit per mortem.

qua pœna? Temporali et æterna: ab æterna quidem, relaxando debitum; a temporali vero penitus nos liberabit in futuro, quando novissima mors inimica destruetur.11 Adhuc enim exspectamus redemptionem corporis.12 Secundum animas vero jam redempti sumus ex parte, non ex toto: a culpa, non a pœna; nec omnino a culpa: non enim ab ea sic redempti sumus, ut non sit, sed ut non dominetur.

D. Quomodo pœnam nostram portavit.

Peccata quoque nostra, id est pœnam peccatorum nostrorum, dicitur in corpore suo super lignum portasse : quia per ipsius pœnam quam in cruce tulit, omnis pœna temporalis quæ pro peccato conversis debetur, in Baptismo penitus relaxatur, ut nulla a baptizato exigatur; et in pœnitentia minoratur. Non enim sufficeret illa pœna qua pœnitentes ligat Ecclesia, nisi pœna Christi cooperaretur, qui pro nobis solvit. Unde peccata justorum qui fuerunt ante adventum, in sustentatione Dei fuisse usque ad Christi mortem dicit Apostolus, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore.13 Ecce aperte expositum est, quomodo et quid Christus per mortem nobis meruit et impetravit. 1 Petr. II, 24.

E. Si solus Christus debet dici redemptor, ut solus dicitur mediator.

Unde ipse vere dicitur mundi redemptor, et Dei hominumque mediator. Sed mediator in Scriptura dicitur solus Filius, redemptor vero aliquando etiam Pater vel Spiritus Sanctus; sed hoc propter usum potestatis, non propter exhibitionem humilitatis et obedientiæ. Nam secundum potestatis simul et obedientiæ usum Filius proprie dicitur redemptor : quia et in se explevit per quæ justificati sumus, et ipsam justificationem est operatus potentia deitatis cum Patre et Spiritu Sancto. Est ergo redemptor, in quantum est Deus, potestatis usu; in quantum homo, humilitatis effectu. Et sæpius dicitur redemptor secundum humanitatem, quia secundum eam et in ea suscepit et implevit illa sacramenta quæ sunt causa nostræ redemptionis. Proprie ergo Filius dicitur redemptor. 1 Tim. II, 5.

F. De mediatore.

Qui solus dicitur mediator, non Pater vel Spiritus Sanctus. De quo Apostolus : Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, id est, per hominem quasi in medio arbiter est ad componendam pacem, id est ad reconciliandum homines Deo. Hic est arbiter quem Job desiderat : Utinam esset nobis arbiter. Reconciliati enim sumus Deo, ut ait Apostolus, per mortem Christi. Quod non sic intelligendum est, quasi nos ei sic reconciliaverit Christus, ut inciperet amare quos oderat, sicut reconciliatur inimicus inimico, ut deinde sint amici qui ante se oderant; sed jam nos diligenti Deo reconciliati sumus. Non enim ex quo ei reconciliati sumus per sanguinem Filii, nos cœpit diligere, sed ante mundum, priusquam nos aliquid essemus. Quomodo ergo nos diligenti Deo sumus reconciliati? Propter peccatum cum eo habebamus inimicitias, qui habebat erga nos caritatem, etiam quum inimicitias exercebamus adversus eum operando iniquitatem. Ita ergo inimici eramus Deo, sicut justitiæ sunt inimica peccata : et ideo dimissis peccatis, tales inimicitiæ finiuntur, et reconciliamur justo, quos ipse justificat. Christus ergo dicitur mediator, eo Ibidem. Job IX, 33, juxta LXX. Rom. V, 10. Aug. in Johann. tract. 110, n. 6. Ephes. I, 4. Aug. de Trinitate, lib. XIII, n. 21. quod medius inter Deum et homines, ipsos reconciliat Deo. Reconciliat autem, dum offendicula hominum tollit ab oculis Dei, id est, dum peccata delet, quibus Deus offendebatur et nos inimici ejus eramus. Sed quum peccata deleat non solus Filius, sed et Pater et Spiritus Sanctus, quorum deletio est nostra ad Deum reconciliatio; quare solus Filius dicitur mediator? Nam de Patre legitur, quod reconciliaverit sibi mundum. Ait enim Apostolus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi.14 Quum ergo reconciliet, quare non dicitur mediator? Quia nec medius est inter Deum et homines, nec in se habuit illa sacramenta quorum fide et imitatione justificamur, id est, reconciliamur Deo. Reconciliavit ergo nos tota Trinitas virtutis usu, scilicet dum peccata delet, sed Filius solus impletione obedientiæ, in quo patrata sunt secundum humanam naturam ea per quæ credentes et imitantes justificantur.

G. Secundum quam naturam sit mediator.

Unde et mediator dicitur secundum humanitatem, non secundum divinitatem.15 Non enim est mediator inter Deum et Deum, quia tantum unus est Deus; sed inter Deum et hominem, quasi inter duo extrema, quia medius esse non potest nisi inter aliqua. Mediator est ergo in quantum homo: nam in quantum Deus, non mediator, sed æqualis Patri est, hoc idem quod Pater, cum Patre unus Deus. Mediat ergo inter homines et Deum Trinitatem secundum hominis naturam, in qua suscepit illa per quæ reconciliamur Deo Trinitati; et secundum eamdem habet aliquid simile Deo, et aliquid simile hominibus:16 quod mediatori congruebat, ne per omnia similis hominibus, longe esset a Deo; aut per omnia Deo similis, longe esset ab hominibus, et ita mediator non esset. Verus ergo mediator Christus inter mortales peccatores et immortalem justum, apparuit mortalis cum hominibus, justus cum Deo, per infirmitatem propinquans nobis, per justitiam Deo. Recte ergo mediator dictus est, quia inter Deum immortalem et hominem mortalem est Deus et homo, reconcilians hominem Deo:17 in tantum mediator, in quantum est homo; in quantum autem

Verbum, non est medius, quia unus cum Patre Deus. Si ergo Christus secundum vos, o hæretici, unam tantum habet naturam, unde medius erit?18 Et nisi ita sit medius, ut Deus sit propter divinitatis naturam, et homo propter humanitatis naturam; quomodo humana in eo reconciliantur divinis? Nam ipse veniens, prius in se humana sociavit divinis per utriusque naturæ conjunctionem in una persona; deinde omnes fideles per mortem reconciliavit Deo, dum sanati sunt ab impietate quicumque humilitatem Christi credendo dilexerunt, et diligendo imitati sunt. — Ecce hic aliquatenus insinuatur, quare Christus solus mediator Dei dicitur et hominum; et secundum quam naturam mediet, scilicet humanam; et cui mediet, scilicet Deo Trinitati. Trinitati enim nos reconciliavit per mortem, per quam etiam nos redemit a servitute diaboli. Nam, ut Petrus ait, non corruptibilibus auro et argento redempti sumus, sed pretioso sanguine Agni immaculati.19

SUMMA

DISTINCTIONIS NONÆDECIMÆ

COMPLETO tractatu de Christi passione et fructibus nobis per eam impensis, nunc agitur qualiter per eamdem a multis malis simus erepti. Primo, qualiter per eam sumus a diabolo et ejus potestate ac jure, seu potius usurpatione atque tyrannide liberati; deinde, qualiter a peccatis. Quocirca breviter tangit, cur Deus factus sit homo, et cur mori dignatus sit. Consequenter declarat, qualiter sua passione ac morte nos redemit a pœnis temporalibus ac æternis: ex quibus inducit, quod solus Dei Unigenitus incarnatus appellandus sit generis humani redemptor ac mediator.

Footnotes

  1. Rom. v, 9. ↩

  2. Ibid. 8, 9. ↩

  3. Rom. VIII, 32. ↩

  4. Ibid. 25. ↩

  5. Rom. III, 22. ↩

  6. Num. XXI, 9. ↩

  7. Luc. XXII, 56, 57. ↩

  8. Act. IV, 19. ↩

  9. Luc. XI, 22. ↩

  10. Ps. LXVIII, 5. ↩

  11. 1 Cor. xv, 26. ↩

  12. Rom. VIII, 23. ↩

  13. Rom. III, 26. ↩

  14. II Cor. v, 19. ↩

  15. Aug. in Galat. n. 24. ↩

  16. Id. Confess. lib. x, n. 67. ↩

  17. II Cor. n. 68. ↩

  18. Vigil. Taps. Contra Eutych. lib. v, c. 15. ↩

  19. I Petr. 1, 18, 19. ↩

Chapter 126 of 201