Quæstio 1
Hic quæritur primo, An humanam naturam decuit reparari ac redimi.
Videtur quod non. Primo, quia angeli hominibus digniores, non sunt reparati: ergo minus decuit homines reparari. Sic enim arguit S. Petrus apostolus: Si Deus angelis peccantibus non pepercit, ne forte nec tibi parcat.12 — Secundo, Deus non est personarum acceptor, ergo non potius decuit eum misereri homini lapso quam angelo pravo. — Tertio, angeli lapsi fuerunt attracti atque decepti per primum illum apostatam, sicut et primi parentes: ergo fuerunt reparandi sicut et homines.
In oppositum est fides catholica et Scriptura.
De hac materia Alexander scribit plenissime, hoc est, cur angelus dicitur irreparabiliter corruisse, homo reparabiliter, sicut de hoc dicta sunt multa super secundum circa casum angelorum et transgressionem primorum parentum.3 Et breviter nunc tangendo, peccatum hominis multo plus fuit excusabile quam transgressio angeli, quum homo fuerit creatura corporalis, multo fragilior et intellectu debilior atque arbitrio libero flexibilior angelo. Fuit quoque a diabolo circumventus; nec putavit peccatum suum esse tam grave, imo de eo pœnitere ac veniam obtinere speravit. Posteritas etiam primorum parentum fuit multipliciter miseratione ac venia digna: quia in primis parentibus peccantibus non nisi potentialiter et seminaliter fuit, nec voluntate propria periit in eisdem, nec decuit totam speciem humanam perire.
Deinde quærit Alexander, utrum necessse fuit reparari naturam humanam. Respondet: Duplex est necessitas: una causæ, alia causati. Necessitate causæ, necessarium est prædestinatum salvari. Necessitate vero causati, necessarium est solem cras oriri ex institutione ordinis rerum: et hac necessitate non fuit necessarium genus reparari humanum, quia ex parte ipsius nulla ad hoc fuit necessitas. Necessitas vero causæ est duplex: una immutabilitatis, alia inevitabilitatis. Necessitas inevitabilitatis non est in Deo ponenda: hæc namque in coactionem et prohibitionem dividitur, quæ nequaquam in Deo ponendæ sunt. Porro necessitas immutabilitatis in Deo ponitur, secundum Anselmum, quoniam Deus in se et in providentia sua immutabilis est. Et hac necessitate necessarium fuit reparari genus humanum, quia jam Deus ab æterno ita decrevit: quæ tamen non est necessitas proprie dicta. Non autem fuit necesse necessitate inevitabilitatis, coactionis aut prohibitionis. Nihilo minus posset poni necessitas indigentiæ, et hac necessarium fuit hominem reparari.
Insuper quærit, an homo potuit reparari sine satisfactione. Respondet: Loquendo de passiva potentia, natura humana reparari nequivit sine satisfactione; imo oportuit eam pro pœna aliquo modo puniri. Sed quum dicitur, Deus non potuit eam reparare sine satisfactione; dico sine præjudicio, esse distinguendum: quia divina potentia potest considerari absolute, et cum ordine, secundum Anselmum. Considerando eam absolute, cogitamus quamdam infinitam virtutem: sicque determinari non potest, et potuit humanam naturam sine satisfactione reparare. Considerando vero eam cum ordine, hoc est, secundum quod est ordinata per respectum ad sapientiam, misericordiam sive justitiam ejus: sic non potest nisi quod congruit sapientiæ, misericordiæ, justitiæ ejus. In hoc tamen est distinguendum, quia divina justitia est idem quod Dei essentia; sed in justitia quæ dicit respectum ad creaturam, connotatur retributio meritorum unicuique secundum merita sua. Dum itaque quæritur, an Deus de justitia sua possit peccatum inultum dimittere, potest referri hoc posse ad principale significatum, quod est divina essentia: et sic idem est posse de justitia, et posse de potentia. Idcirco hoc potest. Si vero referatur ad connotatum, sic Deus non potest hoc, secundum Anselmum, videlicet salva justitia sua. — Deinceps declarat quod homo satisfacere per se ipsum non valuit, nec per angelum, neque per puram aliquam creaturam; et de hoc superius introducta sunt multa, cur scilicet necessarium fuit ad nostram redemptionem, Deum incarnari.4 Nunc tamen aliqua breviter addi possunt aut repeti.
Itaque Bonaventura: Decens (inquit) et congruum fuit, genus humanum reparari. Primo, ex parte Dei. Non enim decuit Dei propositum infirmari. Quumque Deus considerit hominem ad obtinendum beatitudinem æternalem, non decuit hoc omnino cassari; nec potuit fieri, nisi lapsus repararetur. Rursus, non decuit totam posteritatem, propter primorum parentum transgressionem in æternum perire. Item, non decuit infinitam sapientiam Dei permittere, nobilem et rationalem creaturam suo fine universaliter et omnino frustrari. Insuper, non est decens summam Dei virtutem permittere, ut servi sui a nequissimo et callidissimo hoste violenter et irrecuperabiliter detineantur. Præterea, decentius fuit reparari genus humanum per satisfactionem, quam sine ea, quia in hoc magis apparuerunt misericordia atque justitia Dei. De quo ait Psalmista:5 Universæ viæ Domini misericordia et veritas. — Nec potuit pura creatura pro toto humano satisfacere genere. De duobus enim consuevit satisfactio fieri, puta: de injuria et de damno. Quumque injuria tanto sit major, quanto dignior cui injuria irrogatur, non potuit injuria illa Deo infinitæ dignitatis illata, expiari a pura creatura. Per peccatum quoque originale ablatum fuit Creatori totum genus humanum: quod damnum a pura non potuit creatura recompensari. Verumtamen satisfactio duplex est, utposite: plena et semiplena. Satisfactio plena est, satisfacere pro injuria culpæ; satisfactio semiplena est, quando culpa ipsa seu injuria et inhonoratio Dei dimissa est, satisfacere pro damno seu pœna. Nulla vero pura creatura satisfacere potest pro peccato mortali, nec suo, nec alieno, quantum ad ejus injuriam seu offensam, quum illa statum et gradum creaturæ excedant; sed pro damno seu pœna peccati proprii actualis, non tamen peccati originalis: quia per actuale peccatum propria ipsius personæ damnatur voluntas, per originale vero ipsa natura. Multoque minus potest creatura pura pro totius speciei corruptione et culpa satisfactionem impendere.
Præterea si quæratur, an decuit Deum acceptare modum istum reparationis per passionem et meritum Christi; dicendum, quod modus iste nobilissimus fuit inter omnes modos qui possent excogitari aut esse. Fuit quippe acceptissimus ad placandum Deum, congruentissimus ad morbum curandum, efficacissimus ad trahendum humanum affectum, prudentissimus ad expugnandum humani generis inimicum. Primum igitur fuit acceptissimus ad placandum Deum. Propter quod ait Anselmus libro Cur Deus homo: Nihil asperius ac difficilius potest homo pati propter Deum ad ejus honorem, sponte et non ex debito, quam mortem; neque perfectius potest se homo Deo dare atque offerre, quam quum se ex Dei amore et ad ejus honorem tradit in mortem. Ideo ad Ephesios Apostolus ait de Christo: Tradidit semetipsum Ephes. v, 2.
Cf. dist. xxI, q. 5.
Cf. dist. I, q. 1. pro nobis oblationem et hostiam Deo in liter satisfiat, et inordinatio culpæ per debitam pœnam instauretur.
Quod si quæratur, an necessarium fuit hoc fieri; dicendum, quod reparatio humanæ naturæ a Deo est facta. Unde dupliciter potest considerari: primo, ex parte Dei; secundo, ex parte naturæ lapsæ. Ex parte autem Dei potest attendi triplex necessitas. Una coactionis, quæ nullius respectu Deo potest attribui, quia non potest in Deo esse aliquid violentum, aut extra naturam, quum invariabilis omnipotensque consistat.6 Alia est necessitas absoluta, quæ convenit Deo respectu eorum quæ in ipso sunt, quæ ipsius consequuntur naturam, nec aliter possunt se habere: quemadmodum necesse est Deum esse, vivere. Verum ista necessitas non convenit Deo respectu alicujus effectus, quia non agit necessitate naturæ, sed liberrima voluntate. Tertia est necessitas ex suppositione, non ipsius finis (quum non sit dubium quin Deus ad aliquem finem possit inducere multis aliis viis quam illis quæ modo determinaret affectum. Quarto, fuit prudentissimus ad vincendum adversarium. Decuit namque ut Christus sua prudentia superaret diabolum, sicut diabolus sua astutia dejecit hominem primum. — Nihilo minus loquendo de omnipotentia Dei reparantis, potuit alio modo hominem reparare: imo quemadmodum solo imperio cuncta creavit, sic solo nutu potuit reparare; nec est limitanda omnipotentia Dei, qui per solam misericordiam poterat liberare, et plura potest Deus ac pluribus modis, quam valeamus concipere. — Hæc Bonaventura.
Præterea, hæc eadem Thomas sub alia scribit forma verborum: Congruentissimum, inquit, fuit humanam naturam lapsam reparari. Et hoc primo ex parte Dei, quia in hoc ejus bonitas, sapientia, misericordia et potestas manifestantur, ut supra jam patuit. Similiter fuit conveniens ex hominis parte. Conformiter decentissimum fuit, ut reparatio hæc per satisfactionem exhiberetur, ut et divinæ justitiæ aliquaex parte hominis considerari valet triplex necessitas. Una absoluta, respectu eorum quæ homini universaliter insunt, ut esse risibilem: et ita non fuit necessarium hominem reparari, quoniam reparatio ista non convenit homini ex naturalibus suis. Alia est coactionis necessitas: quæ etiam non fuit in natura humana respectu reparationis, quoniam Deus ad virtutem non cogit. Tertia est ex suppositione finis, sicut necesse est habere navem, si quis debet pertransire mare: sicque necessarium fuit naturam reparari humanam, si ad beatitudinem debeat pervenire.
Insuper, reparatio ista nequivit per puram fieri creaturam: tum quia offensa Dei est quodammodo gravitatis immensæ; tum quoniam bonum per peccatum ablatum est infinitum, videlicet Deus et beatitudo æterna; tum quia natura humana est infinitæ quodammodo communicabilitatis: unde pro omnibus ejus suppositis satisfacere, excedit quemcumque hominem purum. Similiter gratiam gratum facientem omnibus promereri, et gloriam æternalem omnibus recuperare, transcendit limites puræ cujuslibet creaturæ.
Denique, satisfactionem et reparationem hanc decuit per Christi fieri passionem, quæ facta est non pro uno homine tantum, sed pro tota natura. Ideo satisfactio ista duas debuit conditiones seu proprietates habere: primam, ut esset universalis respectu omnium satisfactionum quodammodo; secundam, ut esset omnium satisfactionum particularium exemplaris. Universalis autem erat, non per prædicationem de multis, sed ut respectu omnium habens virtutem. Hinc non oportuit ut universas pœnas quæ ex peccato quocumque consequi possunt, assumeret, sed illam ad quam omnes ordinantur, et quæ continet in se omnes pœnas, quamvis non actu. Finis vero omnium terribilium est mors: ideo per passionem mortis satisfacere debuit. In quantum vero exemplaris respectu satisfactionum nostrarum, debuit habere magnitudinem excedentem omnes alias satisfactiones, quia exemplar debet esse præstantius exemplato: ideo secundum maximam pœnam, id est secundum mortem, satisfacere debuit. — Præterea si quæratur, an convenientior modus reparationis potuit esse; dicendum, quod quantum est ex parte nostra, congruentior modus esse nequivit, ut patuit. Verumtamen Deo non aufertur potentia nec sapientia, quin potuisset alium modum convenientiorum fecisse, sed hoc esset secundum alium ordinem rerum.7 — Hæc Thomas in Scripto.
Footnotes
Chapter 130 of 201