Skip to the text

Distinctio 20

A. Quod alio modo potuit liberare hominem, et quare potius isto.

SI vero quæritur, utrum alio modo posset Deus hominem liberare, quam per mortem Christi : dicimus et alium modum fuisse possibilem Deo, cujus potestati cuncta subjacent; sed nostræ miseriæ sanandæ convenientiorem modum alium non fuisse, nec esse oportuisse. Quid enim mentes nostras tantum erigit, et ab immortalitatis desperatione liberat, quam quod tanti nos fecit Deus, ut Dei Filius immutabiliter bonus, in se manens quod erat, et a nobis accipiens quod non erat, dignatus nostrum inire consortium, mala nostra moriendo perferret? Est et alia ratio, quare isto potius modo quam alio liberare voluit : quia sic et justitia superatur diabolus, non potentia. Et quomodo id factum sit, explicabo ut potero. Quadam justitia Dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum, peccato primi hominis in omnes originaliter transeunte et illius debito omnes obligante. Unde omnes homines ab origine sunt sub principe diabolo. Unde Apostolus : Eramus natura filii iræ, natura scilicet ut est depravata a peccato, non1

Aug. de Trinitate, lib. xiii, n. 13. Esther xiii, 9.

Aug. op. cit. n. 16.

Aug. de Trinitate, lib. XIII, n. 17, 18.

Aug. op. cit. n. 17.

Ibid. n. 18. ut est recta creata ab initio. Modus autem ille quo traditus est homo in diaboli potestatem, non ita debet intelligi, tanquam Deus hoc fecerit aut fieri jusserit, sed quod tantum permiserit, juste tamen. Illo enim deserente, peccantem peccati auctor illico invasit. Nec tamen Deus continuit in ira sua miserationes suas, nec hominem a lege suæ potestatis amisit, quum in diaboli potestate esse permisit:2 quia nec diabolus a potestate Dei est alienus, sicut nec a bonitate. Nam qualicumque vita diabolus vel homo non subsisteret, nisi per eum qui vivificat omnia. Non ergo Deus hominem deseruit, ut non se illi exhiberet Deum, sed inter mala pœnalia etiam malis multa præstitit bona; et tandem hominem, quem commissio peccatorum diabolo subdidit, remissio peccatorum per sanguinem Christi data, a diabolo eruit, ut sic justitia vinceretur diabolus, non potentia. Sed qua justitia? Jesu Christi. Et quomodo victus est ea? Quia in eo nihil dignum morte inveniens, occidit eum tamen. Et utique justum est ut debitores quos tenebat, liberi dimittantur, in eum credentes quem sine ullo debito occidit.3 Ideo autem potentia vincere noluit, quia diabolus vitio perversitatis suæ, amator est potentiæ et desertor oppugnatorque justitiæ: in quo homines magis eum imitantur, qui neglecta vel etiam perosa justitia, potentiæ magis student, ejusque vel adeptione lætantur, vel cupiditate inflammantur. Ideoque placuit Deo, ut non potentia sed justitia vincens, hominem erueret, in quo homo eum imitari disceret. Post vero in resurrectione secuta est potentia, quia revixit mortuus, nunquam postea moriturus. Sed nonne jure æquissimo vinceretur diabolus, si potentia tantum Christus cum illo agere voluisset? Utique, sed postposuit Christus quod potuit, ut prius ageret quod oportuit.4 Justitia ergo humilitatis hominem liberavit, quem sola potentia æquissime liberare potuit.

B. De causa inter Deum et hominem et diabolum.

Hugo, de Sacram. lib. I, p. VIII, c. 4. dominio

Si enim tres illi in causam venirent, scilicet Deus, diabolus et homo, diabolus et homo quid adversus Deum dicerent, non haberent. Diabolus enim de injuria Dei convinceretur, quia servum ejus, scilicet hominem, et fraudulenter abduxit et violenter tenuit. Homo etiam injurius Deo convinceretur, quia præcepta ejus contempsit et se alieno domino mancipavit. De hominis etiam injuria convinceretur diabolus, quia et illum prius fallaci promissione decepit et post mala inferendo læsit. Injuste ergo diabolus, quantum ad se, tenebat hominem, sed homo juste tenebatur: quia diabolus nunquam meruit potestatem habere super hominem, sed homo meruit per culpam pati diaboli tyrannidem. Si ergo Deus, qui utrique præerat, potentia hominem liberare vellet, sola jussionis virtute hominem potuit rectissime liberare, sed ob causam præmissam justitia humilitatis uti voluit. Qui dum in carne mortali crucifixus est, justificati sumus, id est, per remissionem peccatorum eruti de potestate diaboli, et ita a Christo justitia diabolus victus est, non potentia. Quomodo autem in ejus sanguine nobis peccata sunt dimissa, supra expositum est.

Cf. dist. XIX A.

C. De traditione Christi, quæ facta dicitur a Patre et Filio, a Juda et a Judæis.

Christus ergo est sacerdos, idemque hostia et pretium nostræ reconciliationis, Ps. cix, 4. qui se in ara crucis non diabolo, sed Deo Trinitati obtulit pro omnibus quantum ad pretii sufficientiam, sed pro electis tantum quantum ad efficaciam, quia prædestinatis tantum salutem effecit. De quo et legitur, quod sit traditus a Patre, et quod se ipsum tradidit, et quod Judas eum tradidit, et Judæi. Ipse se tradidit, quia sponte ad passionem accessit;56 et Pater eum tradidit, quia voluntate Patris, imo totius Trinitatis, passus est;7 Judas tradidit prodendo, et Judæi instigando.8 Et fuit actus Judæ et Judæorum malus, et actus Christi et Patris bonus : opus Christi et Patris bonum, quia bona Patris et Filii voluntas; malum fuit opus Judæ et Judæorum, quia mala fuit intentio. Diversa fuerunt ibi facta sive opera, id est diversi actus, et una res sive factum, scilicet passio ipsa. Ideoque doctores aliquando uniunt in facto illo Patrem, Filium, Judam, Judæos; aliquando disjungunt. Respicientes enim ad passionem, unum opus illorum dicunt; attendentes intentiones et actus, facta diversa discernunt. Unde Augustinus : Facta est, inquit, traditio a Patre, facta est traditio a Filio, facta est traditio a Juda : una res facta est. Quid ergo discernit inter eos ? Quia hoc fecit Filius et Pater in caritate, Judas vero in proditione. Videtis quia non quid faciat homo, sed qua voluntate, considerandum est. In eodem facto invenimus Deum quo Judam; Deum benedicimus, Judam detestamur : quia Deus cogitavit salutem nostram, Judas cogitavit pretium quo vendidit Dominum, Filius pretium quod dedit pro nobis. Diversa ergo intentio diversa facta facit, quum tamen sit una res ex diversis. — Ecce unam rem dicit ibi fuisse, et diversa facta : quia una ibi fuit passio, sed diversi actus. Et actus quidem Judæ ac Judæorum mali , quibus operati sunt Christi passionem, quæ bonum est et opus Dei est. mali sunt

Aug. in Epist. ad Parthos, tract. 7, n. 7.

D. Quod Christi passio dicitur opus Dei et Judæorum, et quomodo.

Passio ergo Christi et opus dicitur Judæorum, quia ex actibus eorum provenit; et opus Dei, quia eo auctore, id est eo volente, fuit. Unde Augustinus : Nemo aufert animam Christi ab eo, quia potestatem habet ponendi et sumendi eam; ecce habes auctorem operis. Ponet animam; ecce habes opus auctoris. Et ut generaliter concludam, quoties in carne Christus aliquid patitur, opus auctoris est : quia enim sua voluntate, non alio cogente, perpetitur, ipse auctor est operis. — Quum autem passio Christi opus Dei sit, et ideo bonum, eamque operati sint Judas et Judæi; quæritur, an concedendum sit eos operatos ibi esse bonum. Hic distinguendum est. Potest enim dici, quod operati sunt bonum : quia ex actibus eorum bonum provenit, id est passio Christi; et item quod operati non sunt bonum, sed malum : quia actio eorum non fuit bona, sed mala.

Vigil. Taps. de Unit. Trinitatis, c. 20. Joann. x, 18.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ

SUPRA tractatum est de Christi passione, et ejus fructibus atque effectibus; jam hic agitur, an per alium modum potuerit redimi genus humanum. Quocirca declarat quod imo, sed quod iste modus convenientissimus fuit. Deinde ostendit, quomodo Christus a diversis diversimode traditus fuit, qualiter passio ejus a diversis causis diversimode prodiit.

Footnotes

  1. Ephes. ii, 3. ↩

  2. Ps. LXXVI, 10. ↩

  3. Luc. XXIII, 15. ↩

  4. Rom. VI, 9. ↩

  5. Ephes. v, 2; ↩

  6. Rom. viii, 32; ↩

  7. Matth. xxvi, 25; xxvii, 1, 2; ↩

  8. Is. liii, 7. ↩

Chapter 129 of 201