Skip to the text

Quæstio 2

Postremo hic quæritur, Qualiter Christus a diversis sit diversimode traditus.

Ad quod in littera congrue respondetur.

Thomas quoque circa hoc scribit: In passione Christi tria considerantur. Unum ex parte patientis, quoniam voluntarie passus est ex caritate. Aliud ex parte occidentium, qui ex iniqua voluntate eum occiderunt. Tertium ex parte eorum pro quibus passus est, puta effectus et fructus salutis in toto genere humano. Atque secundum hæc, tripliciter Deus Pater, imo Trinitas tota, tradidit Christum. Primo, ejus passionem ad totius humani generis salutem præordinando. Secundo, infundendo Christo homini voluntatem, obedientiam, caritatem, ex quibus voluit pati. Tertio, quoniam occisoribus dedit potestatem qua occiderunt, nec eam compescuit, sed permisit id agere. Propter quod Christus dixit Pilato: Non haberes in me potestatem, nisi tibi datum esset desuper.1 Hæc Thomas in Scripto.

Porro in Summa, quadragesima septima quæstione: Christus, ait, secundum quod Deus, tradidit semetipsum in mortem eadem voluntate et actione qua et Pater tradidit eum;2 sed in quantum homo, tradidit se ex voluntate sibi a Patre inspirata. Judas quoque tradidit eum ex cupiditate, Judæi ex invidia, Pilatus ex timore mundano quo timuit Cæsarem. Eadem actio diversimode judicatur bona seu mala, secundum quod ex diversa procedit radice. Hæc in Summa. — Item opus Judæorum operans circa Christi passionem, fuit iniquum; opus vero operatum, puta passiva occisio Christi, ut accepta et acceptata a Christo ex caritate, obedientia, pietate et alia virtute multiplici, exstitit bonum. At vero in his sententia responsionum Alberti, Petri, Richardi, Udalrici, imo et antiquorum, videlicet Antisiodorensis et aliorum, continetur.

Petrus tamen et Richardus affirmant, demptionis humanæ naturæ, æquivalens quod Pater tradidit Christum in mortem quatuor modis, addentes tribus modis ex Thoma inductis, quartum: quod scilicet Pater tradidit Christum in mortem, mittendo eum in carne mortali. Richardus quoque testatur, quod genus humanum non potuit reparari et redimi satisfactione condigna, nisi per passionem et mortem Dei incarnati. Denuo Petrus effatur: Redemptio et liberatio differunt, quia redemptio fit pretio justo soluto, liberatio autem quocumque modo. Solet ergo communiter dici, quod genus humanum non potuit redimi nisi per incarnationem alicujus divinæ et increatæ personæ, quia aliter non potuit esse pretium justum, id est condigna satisfactio.

Idem Udalricus, dicendo: Quemadmodum loquitur Augustinus, alius modus liberandi hominem a potestate diaboli, quam per Filii Dei incarnationem et passionem, fuit Deo possibilis, non solum potentia absoluta, sed etiam ordinata secundum rationem justitiæ: quia quum Deus propter merita unius quandoque misereatur multorum, quod ille unus promeruit merito condigni vel congrui; multo fortius pœnitentia primorum parentum et merita sanctorum sequentium personalia, potuerunt a Deo mereri, merito congrui scilicet, remissionem culpæ ipsius naturæ (quæ in ipsis substantialiter erat) quantum ad pœnam toti naturæ debitam, sicut in eis remissa fuit quantum ad culpam; et tunc liberati fuissent a dæmonis potestate, qui eos non tenuit nisi fune hujus reatus; et apertus eis fuisset paradisus cœlestis, quia præclusio aditus hujus, fuit reatus hujus peccati. Porro quod Deus reddit meritis quibuscumque, hoc facit ex misericordia non contraria æquitati: quo patet propositum. — Tamen ut idem asserit Augustinus, non fuit possibilis alius modus redemptionis, quia redemptio est contractus justitiæ commutativæ, quæ (secundum Philosophum quinto Ethicorum) consistit in æqualitate quantitatis. Pretium autem reculpæ, non potuit esse nisi Creator, et non sola creatura, propter tres rationes simul junctas, videlicet: propter valorem redimendi seu rei redimendæ, quod fuit tota natura humana in universis individuis suis, cui nulla una creatura æquatur. Secundo, propter infinitatem offensæ, quoniam quum contemptus magnitudinem sumat ex objecto, ut patet in rebus et personis humanis, ubi (ut ait Philosophus) justitia non est contrapassio, quia si aliquis alapam daret regi aut præsuli, non sufficeret quod ipse idem pateretur, imo multo majori consisteret dignus pœna; constat quod infinitæ majestatis contemptus habet sibi annexum reatum in infinitum, qui non potest æquari merito cujuscumque creaturæ puræ, quum ejus meritum sit virtutis finitæ, sed oportet quod meritum illud sit creaturæ Deo unitæ, sicque ex ipsa hypostatica unione virtutem accipiat infinitam. Tertio, propter inopiam creaturæ, quæ boni nil habet quod sit suum, sed totum est Dei. Ideo quum pro se ipsa se totam teneatur impendere Creatori, pro nullo alio satisfacere potest secundum rationem stricti juris.3 Hæc Udalricus quinto libro. — Postremo in ista materia doctores præallegati communiter sanctum sequuntur Anselmum.

Scotus tamen in aliquibus aliter sentit, dicendo: Quum ait Anselmus libro Cur Deus homo, Non satisfit Deo nisi offeratur ei aliquid majus formaliter, quam sit illud pro quo peccavit, id est, cujus intuitu et amore peccator a Deo recessit et illi inhæsit, quod est tota creatura; credo salva gratia, quod hoc non sit verum, quia non oportuit satisfactionem pro isto hominis primi peccato totam excedere creaturam formaliter in magnitudine et perfectione: suffecisset enim majus bonum obtulisse Deo, quam fuit malum hominis illius peccantis. Unde si Adam per caritatem et gratiam sibi datam habuisset unum aut multos actus diligendi Deum propter se, ex majori conatu liberi arbitrii, quam fuit conatus in peccando, talis conatus dilectionis suffecisset pro suo peccato remittendo, et fuisset satisfactio. — Hæc Scotus. Cujus verba ex præinductis ostenduntur infirma. Nam dato quod Adam habuisset tanti conatus contritionem atque dilectionem, ac per hoc pro suo satisfecisset peccato secundum quod exstitit personale et particulare; tamen quantumlibet meruisset, non potuisset pro sua satisfacere culpa secundum quod erat totius naturæ posteritatisque suæ infectiva ac perditiva. Nec primam gratiam promereri potuit de condigno, nec aliter quam in fide Salvatoris futuri potuit gratiam obtinere, Deo placere, salutem sortiri.

Footnotes

  1. Joann. xix, 11. ↩

  2. art. 3. ↩

  3. I Cor. IV, 7. ↩

Chapter 131 of 201