Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum in Christi morte separata sit deitas seu increata Verbi persona a corpore Christi.

A Videtur quod sic. Primo, per argumentum in littera positum, Anima Christi fuit medium per quod caro fuit deitati seu Verbo æterno unita : ergo anima separata a carne, fuit caro separata a deitate, vinculo namque deficiente ac rupto, deficit unio. — Secundo, quia præhabitum est, quod increatam personam non decet uniri nec esse unitam creaturæ irrationali; sed caro Christi, anima divisa ab illa, est quid irrationale : ergo non decuit divinitatem manere ei unitam. — Tertio, si deitas mansisset carni unita, fuisset quasi substantialis forma illius : quod nullatenus decuisse videtur, quum Deus non sit formale rerum esse, nec principium substantiale intrinsecum. — Quarto, si caro mansit Verbo unita, habuisset aliquod esse a Verbo. Quumque Verbum sit vita plenissima atque purissima, sortita fuisset caro illa esse vitale a Verbo : et ita fuisset vivens post separationem suam ab anima, nec mortua jacuisset in tumulo. Cujus oppositum habetur in littera.

Ad hæc respondet Albertus : Nullo modo separata fuit deitas in triduo a corpore

Christi. Vinculum enim gratiæ unionis inseparabiliter fortius fuit vinculo naturalis conjunctionis animæ et corporis: ideo soluto vinculo naturali, permansit vinculum gratiæ personalisque unionis. Nam et caro Christi immediate unita est Verbo, quamvis dicatur illi unita mediante anima in quantum caro ex conjunctione sua cum anima sortita est congruentiam ut uniretur cum Verbo, ut supra expositum est. Deitas quoque est fons vitæ effective, non formaliter;1 nec fuit in corpore Christi sicut forma in materia, nec sicut anima in animato, quia non inhærebat nec informavit, sed per unionem dignativam, ut sanctus testatur Bernardus. Et quamvis deitas hoc modo exsistens in aliquo sit fons vitæ, non tamen necessario causat vitam in illo, non ex suo defectu, sed ex incapacitate illius. Hæc Albertus.

Hinc ait Udalricus: In Symbolo fidei dicimus, Filius Dei crucifixus est et mortuus; et hoc rationabiliter, juxta præhabitam regulam istam, Quando prædicatum dicitur de aliquo composito, quod non est aptum convenire composito nisi ratione partis, locutio vera est, ut quum dicitur, Paulus est calvus. Quumque persona Christi composita sit juxta sensum inductum, vere dicitur crucifixa et mortua: quia ista conveniunt ei ratione naturæ assumptæ, quæ est quasi pars hujus personæ. Porro mors Christi fuit separatio animæ suæ a corpore, prout ipse dixit:2 Ego pono animam meam, id est, depono. Quod non est intelligendum quasi anima illa fuerit separata ab unione cum Verbo, quia sic falsum esset illud in Symbolo, Descendit ad inferna. Hoc namque de Filio Dei dici non posset ratione animæ suæ descendentis ad inferos, si fuisset illa unio dissoluta: quoniam sola unio causat communicationem. Imo nec unio carnis cum Verbo fuit soluta in morte. Alioqui false diceretur in Symbolo, Et sepultus est, quum hoc non conveniat personæ Verbi nisi ex parte carnis. Nec tamen ex hoc corpus illud minus mortuum fuit; quia divinitas non potuit esse ei pro forma substantiali et anima formaliter vitam dante. Est igitur sensus, quod Filius Dei ut corpori unitus, deposuit animam: quod non est deponere eam a se, sed a corpore, ut Augustinus exponit. Hæc Udalricus. adhæreat. Secundo, ex parte assumpti: quia ex morte quam Patri obediendo sustinuit, non debuit suam dignitatem amittere, sed plenius clarificari. Tertio, ex fine assumptionis: quoniam ea quæ post mortem ejus circa ipsum sunt facta, non fuisse nt nobis salubria, nisi deitas mansisset carni unita. Propter easdem etiam rationes anima Christi mansit tunc deitati conjuncta. — Verum his objici potest. Sequeretur enim quod in triduo mortis Filius Dei fuit caro, et item quod fuit anima: quia ut tactum est, unio est ratio communicationis idiomatum in divinis;3 item, quod Verbum tunc fuisset duo vel tria, videlicet deitas et anima atque caro seorsum accepta. Dicendum, quod anima non nominat personam et plenam naturam, sed partem ipsius: unde anima non est Verbo unita tanquam id in quo facta est unio, sicut homo. Ideo dici non potest, quod Filius Dei sit anima, sicut quod est homo, sed quod tunc fuit animam habens. Et idem dicendum de carne, nisi sumatur pro homine, ut ibi, Verbum caro factum est. Ad aliud respondetur, quod relationes secundum rem multiplicantur multiplicatione eorum supra quæ fundantur:4 ideo relatio ex parte unius extremorum una, potest ex parte alterius extremi multiplicari: ut qui una paternitate refertur ad filios plures, qui pluribus filiationibus referuntur ad ipsum. Sic quoque ex parte Verbi æterni est una relatio, quæ tamen est rationis, non realis. Ex parte vero assumptorum, quæ duo sunt, duæ sunt uniones in actu post mortem; sed ante mortem fuit una actu, et duæ potentia. Hinc non oportet quod aliqua unio fiat de novo, sicut nec in divisione continui aliquid de novo fit, in quantum id quod fuit unum actu, fit multa. — Hæc Thomas in Scripto. Et eadem scribit in tertia parte, quæstione quinquagesima.

Quibus consonat Petrus, et addit : Deitas conjuncta fuit animæ Christi triplici vinculo, utpote : per gratiam inhabitationis, per gloriam fruitionis, per donum personalis unionis. Prima fuit dispositio ad secundam, prima et secunda ad tertiam. Quumque prima fuerit inseparabilis, quoniam solum peccatum separat eam, sequitur quod nec secunda, nec tertia separabilis fuit : quod contingit ex immutabilitate bonitatis divinæ, rationalem creaturam nunquam primo deserentis, atque ex immutabilitate animæ Christi, nunquam a Deo recedere volentis. — Insuper quæri potest, an deitas fuit in triduo ab assumpta humanitate separata. Dicendum, quod humana natura est corpus et anima simul unita. Loquendo ergo de natura humana materialiter, sic deitas non fuit separata ab ea : quia utrique parti mansit conjuncta. Unde asserit Athanasius : Maledictus qui dicit Filium Dei deposuisse hominem quem semel assumpsit; et exponit : id est naturam humanam. Damascenus quoque fatetur : Quod Verbum semel assumpsit, nunquam a se removit. Loquendo autem de natura humana formaliter, non potest dici proprie separata, quoniam separatum manet seorsum; attamen desiit esse actu, mansit vero in suis principiis. Hæc Petrus.

Concordat Richardus : Filius Dei (inquiens) carnem assumpsit propter ordinem ejus ad animam, et quamvis in morte anima fuit separata a carne, tamen in carne remansit ordo ad animam, id est unibilitas et inclinatio ad eamdem : ergo remansit ratio suæ unionis cum Verbo, atque ex consequenti unio ipsa. Hæc Richardus. — Concordant Antisiodorensis et Alexander.

Bonaventura quoque hic sciscitatur, et item Richardus, an Verbum fuit unitum carni et animæ duplici unione. Ad quod respondent : Unio tripliciter sumitur. Primo, pro actione unientis. Secundo, pro passione rei unibilis seu unitæ. Tertio, pro relatione unitorum. Loquendo de unione primo modo, persona Verbi univit sibi corpus et animam unica unione, sicut et ea assumpsit una et eadem assumptione. Loquendo quoque de unione passiva, fuit ibi unica unio, quoniam corpus et anima conjuncta sunt Verbo, ut in unam naturam connexa. Loquendo autem de unione tertio modo, quum illa sit relatio, quæ multiplicatur multiplicatione ipsius unibilis, sic fuit ibi et unica unio actu, quamdiu corpus et anima fuerunt conjuncta, quibus per mortem divisis, fuit unio duplex seu bina in actu, sed potentialiter una. Hæc illi. — Et consonant præhabitis verbis Thomæ.

Præterea Bonaventura quærit, utrum anima Christi facta sit impassibilis mox post primum instans separationis suæ a corpore. Respondet : Ex certa auctoritate non est hæc quæstio determinata. Ideo sine periculo fidei potest utraque pars defendi. Verumtamen probabilius rationabiliusque videtur, quod statim post separationem sortita sit impassibilitatem. Non enim patiebatur anima Christi, nisi dispensative pro nostra salute : idcirco via completa, dum amplius non potuit promereri, non potuit amplius pati; et ita ante corporis sui glorificationem impassibilis facta est, sicut et animæ perfectorum evolantes mox impassibiles fiunt, post Christi passionem. Hæc Bonaventura.

At vero Durandus circa hæc aliqua specialia scribens : Differunt, inquit, cessatio unionis et separatio unitorum. Cessat namque unio aliquorum per desitionem alterius extremorum. Proprie vero non separantur nisi quæ manent post separationem, unione eorum soluta. Propter quod formæ corruptibiles, ut animæ irrationales, non dicuntur separari a corpore, quemadmodum animæ rationales. Hinc in morte Christi humanitas non fuit proprie separata a deitate; attamen unio ejus cum deitate cessavit, quia humanitas Christi in morte desiit esse, quum dicat quid conjunctum ex anima et corpore, quorum conjunctio tunc cessavit: alioqui Christus non fuisset vere mortuus. De separatione vero deitatis ab anima et corpore Christi non est eodem modo respondendum, quia ab anima non exstitit separata. De corpore autem non potest sic dici omnino; imo oportet aliter dicere, secundum ponentes diversitatem formarum substantialium in eodem, et secundum ponentes unitatem formæ in uno composito. Si enim in homine sit talis formarum pluralitas, ita quod corpus sit corpus per aliquam aliam formam ab anima, manentem in eodem corpore vivo ac mortuo; tunc dicendum, quod a corpore Christi nunquam fuit deitas separata, nec unio eorum soluta. Porro si in homine non ponatur aliqua forma substantialis nisi anima; tunc dicendum, quod deitas non fuit proprie separata a corpore, sed cessavit unio ejus cum corpore, quia sic corpus desiit esse per mortem. Illud quoque essentialiter erat, quia quum corpus non nominet solam materiam, sed compositum ex materia et forma dante esse corporeum, de intrinseca essentialique ratione corporis est forma, per quam habet esse corporeum. Si ergo in homine non sit alia forma ab anima, sed ab ea habet esse animatum corporeum, quum illa fuerit in morte a corpore separata, sequitur, quod corpus illud desierit esse id quod essentialiter erat, sicque per suam desitionem soluta est et cessavit unio ejus cum deitate. Hæc Durandus.

Quibus primo objicitur, quod de sensitivo et intellectivo ait Philosophus libro de Anima, Separetur hoc ab illo sicut perpetuum a corruptibili: quo probatur quod corruptibile ab incorruptibili separatur in morte. Verum quum istud in usu terminorum videatur consistere, parvi pendendum est. Denique, ex præhabitis nunc suppono, quod in eodem non sint simulplures formæ substantiales:5 quod et philosophi atque theologi communiter tenent; idcirco nec in corpore Christi fuit talis pluralitas. Nec tamen ob id dicendum censetur, quod corpus Christi per mortem desiit esse: imo ut Alexander, Thomas, Bonaventura, Albertus et alii communiter tenent, persona Verbi seu deitas, cui fuit et mansit unitum, divina et supernaturali virtute conservavit illud in esse. Præterea, si corpus Christi per mortem desiit esse, ergo fuit corruptum. Contra quod dicit

B Psalmista: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Unde in Actibus beatissimus princeps Apostolorum testatur:6 Caro ejus non vidit corruptionem.7 — Insuper, quod ait Durandus, Corpus non nominat solam materiam, sed compositum ex materia et forma: videtur hoc loco inepte prolatum, quia hic sermo est de corpore ut est essentialis pars compositi; quod non includit nec nominat formam substantialem: alioqui compositum constaret ex composito ex forma substantiali atque materia, sicut ex una parte, et ex alia forma substantiali, sicut ex alia parte. Idcirco dicendum, quod corpus tripliciter sumitur. Primo, ut genus subalternum in prædicamento substantiæ, ut in arbore patet Porphyrii: et ita verum est dictum istud Durandi. Secundo, ut est pars substantialis rei compositæ, et proxima ejus materia, quæ vocatur materia secunda, videlicet non nuda materia, sed quantificata et qualificata. Tertio, ut est species quantitatis continuæ: et ita est accidens.

C — Quid vero de unitate et identitate corporis Christi vivi ac mortui sit sentiendum, mox clarius exprimetur. D — Quid vero de unitate et identitate corporis Christi vivi ac mortui sit sentiendum, mox clarius exprimetur.

Præterea Henricus duodecimo Quodlibeto, quæstione qua quærit, utrum Christus si fuisset mortuus senio, putrefactus fuisset secundum corpus, tenet sicut et alibi sæpe, quod in Christo præter animam rationalem fuit alia forma substantialis, videlicet forma corporeitatis;8 attamen protestatur, quod sive hoc teneatur, sive quod solum fuit in eo una forma substantialis, utpote anima rationalis, dicendum sit quod in quantum ita compositum et mixtum, corpus Christi nunquam fuisset putrefactum, corruptum, dissolutum, neque incineratum, etiam si resurrectio ejus fuisset usque ad finem mundi dilata: quoniam virtus Verbi seu divinitatis conservasset et præservasset illud miraculo. Quo constat, quod etiam asserentes in Christo fuisse dumtaxat unam formam substantialem, scilicet animam, fatentur corpus illud non desiisse simpliciter; attamen fuit veraciter mortuum. Nec sequitur, Fuit mortuum, ergo corruptum, quum mors non sit nisi factum, quoniam in persona Verbi æterni fuit substantificatum, nec ad illam existentiam fuit operatione naturæ, sed omnipotente Dei virtute perductum: ideo sine novo miraculo fuisset a putrefactione præservatum virtute divinæ personæ; aliam, dicentium quod sicut ante recessum animæ Christi a suo corpore fuit in corpore ejus corruptio naturalis complexionis, ita et aliæ similes alterationes, ut dissolutio, incineratio, contigissent in eo, si resurrectio fuisset diutius protelata, nisi novo miraculo impeditum fuisset: cui opinioni magis consentit Richardus, et primæ Henricus.

Cf. p. 300 C, 301 A et s., 363 D'.

Verumtamen quærit Richardus, utrum corpus Christi fuisset putrefactum, si diu fuisset ejus resurrectio protelata, nec novo miraculo fuisset conservatum. Quocirca duas recitat opiniones: unam, dicentium quod corpus illud nunquam fuisset putrefactum, quoniam in persona Verbi æterni fuit substantificatum, nec ad illam existentiam fuit operatione naturæ, sed omnipotente Dei virtute perductum: ideo sine novo miraculo fuisset a putrefactione præservatum virtute divinæ personæ; aliam, dicentium quod sicut ante recessum animæ Christi a suo corpore fuit in corpore ejus corruptio naturalis complexionis, ita et aliæ similes alterationes, ut dissolutio, incineratio, contigissent in eo, si resurrectio fuisset diutius protelata, nisi novo miraculo impeditum fuisset: cui opinioni magis consentit Richardus, et primæ Henricus.

Verum ut jam supra dictum est sæpe, corpus Christi ab omni corruptione, passione, dissolutione poterat conservari, et præservatum fuisset non solum ratione unionis immediatæ cum Verbo, sed item ex redundantia beatitudinis superiorum virium animæ ejus in ipsum corpus, nisi divinæ ordinationis moderamine suspensa fuisset redundantia illa, quantum nostræ redemptionis exegit mysterium. Nec tamen ob hoc oportet simpliciter dicere, quod universas passiones et afflictiones quas pertulit Christus, miraculose sustinuit: imo et naturaliter et miraculose passus est eas diverso respectu. Nempe per respectum ad unionem cum Verbo et ad beatitudinem animæ ejus in superioribus viribus suis, miraculosum fuit et divina dispensatione evenit, quod eas sustinuit; per respectum vero ad naturalem dispositionem commixtionis et compositionis ex

Cf. p. 298 B' et s., 301 C et s.

Footnotes

  1. Cf. dist. 11, q. 5. ↩

  2. Joann. x, 17. ↩

  3. Cf. dist. 1, q. 6. ↩

  4. Joann. 1, 14. ↩

  5. lib. II, dist. xvii, q. 2. ↩

  6. Ps. xv, 10. ↩

  7. Act. II, 31. ↩

  8. q. 12. ↩

Chapter 133 of 201