Skip to the text

Quæstio 2

Denique ad id, Utrum corpus Christi post mortem debuit dissolvi, aut dissolutum fuisset, Thomas respondet: Mors, dissolutio, incineratio, putrefactio, sunt pœnæ originalis peccati, quod in Christo non fuit: idcirco nec istos contraxit defectus ex necessitate originis, quoniam sine originali fuit conceptus. Nec fuerunt in eo ita quod eorum debitor fuerit, quum in eo non fuerit aliqua culpa; sed quosdam defectus pœnales sponte assumpsit, ad complendum opus nostræ redemptionis, quatenus in eisdem nobis promereretur. Quumque opus nostræ redemptionis esset in passione completum, quia tunc dixit, Consummatum est;1 nec corpus sine anima fuit in statu merendi: ideo corpus ejus dissolvi non debuit, nec dissolutum fuisset. — Et si objiciatur, quia secundum Apostolum, debuit per omnia fratribus similari, ergo et instar aliorum quantum ad corpus incinerari;2 et rursus, quoniam corpus ejus fuit ex contrariis constans et mixtum, ergo et dissolvendum: dicendum ad primum, quod in omnibus quæ sunt de veritate naturæ humanæ, et quæ exigebantur ad consummationem nostræ redemptionis, assimilatus est fratribus; ad secundum, quod corpus Christi contrariis, naturaliter fuit passibilis et est sti, quia has non requirebat redemptio passus. Quamvis etiam divina dispensatione permissa fuit corruptio naturalis complexionis, quia hoc nostra exigebat redemptio, nunquam tamen ita permissa fuisset putrefactio aut incineratio corporis Chri-

Footnotes

  1. Joann. xix, 30. ↩

  2. Hebr. u, 17. ↩

Chapter 134 of 201