Skip to the text

Distinctio 21

A. Si in Christo divisio in morte fuit animæ vel carnis a Verbo.

POST prædicta considerandum est, utrum in morte Christi a Verbo sit separata anima vel caro. Quidam putaverunt carnem sicut ab anima, ita a divinitate in morte fuisse divisam. Si enim, inquiunt, anima media divinitas sibi carnem univit, sicut superius prætaxatum est, ergo quando divisa est caro ab anima, divisa est etiam a divinitate: quia non potuit ab anima sejungi per quam Verbo erat unita, quin a Verbo divideretur. Fuit autem divisa ab anima in morte, alioqui vera mors ibi non fuisset: quia ut ait Augustinus, mors quam timent homines, separatio est animæ a carne; mors autem quam non timent, separatio est animæ a Deo. Utraque vero diaboli suasu homini propinata est. Si ergo in Christo homine vera mors fuit, divisa est ibi anima a carne, ac per hoc divinitas a carne. Huic suæ probabilitati addunt auctoritatis testimonium. Ambrosius enim tractans de Christi derelictione, qui in cruce voce magna clamans dixit, Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? ait: Clamat homo, separatione divinitatis moriturus. Nam quum divinitas mortis libera sit, utique mors ibi esse non poterat, nisi vita discederet, quia vita divinitas est. Hic videtur tradi, quod divinitas separata sit in morte ab homine: quæ nisi discessisset, homo ille mori non posset. Quod illi ad carnem referunt, quam dicunt a Deo separatam. — Quibus respondemus, illam separationem sic esse accipiendam, sicut intelligitur derelictio quæ illis verbis significatur, Ut quid me dereliquisti? Quomodo ergo Christus derelictus erat a Patre, quum in cruce derelictum se clamabat? Non recesserat Deus ab homine, ita quod esset soluta unio Dei et hominis: alioqui fuit quoddam tempus, quando Christus adhuc vivus, homo erat et non Deus: quia adhuc vivus, se derelictum clamabat, non derelinquendum. Si ergo illa derelictio, unionis intelligatur solutio, ante facta fuit solutio Dei et hominis, quam Christus mortuus esset. Sed quis hoc dicat? Fateamur ergo Deum quodam modo illum hominem in morte deseruisse, quia potestati persequentium eum exposuit ad tempus, non suam potentiam exercendo illum de-

Hugo, Summa Sent. tract. I, c. 19.

Cf. dist. II B.

Aug. in ps. 48 sermo 2, n. 2.

Matth. xxvii, 46. Ambr. in Luc. lib. x, n. 127. fendit, ut non moreretur. Separavit se divinitas, quia subtraxit protectionem, sed non solvit unionem. Separavit se foris, ut non adesset ad defensionem, sed non intus defuit ad unionem. Si non ibi cohibuisset potentiam, sed exercuisset, non moreretur Christus. Mortuus est Christus divinitate recedente, id est, effectum potentiæ in defendendo non exhibente. Hic est hircus ἀποπομπαῖος, qui altero hirco immolato, in solitudinem mittebatur, ut legitur in Levitico.1 Duo enim hirci, humanitas et divinitas Christi intelliguntur. Humanitate ergo immolata, divinitas Christi in solitudinem abiit, id est in cœlum. Unde Hesychius: In solitudinem, id est in cœlum, tempore passionis divinitas abiisse dicitur, non locum mutans, sed quodammodo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem. Abiit ergo, id est, virtutem cohibuit, et portavit iniquitates nostras, non ut haberet, sed ut consumeret. Deus enim ignis consumens est. Ex his satis ostenditur, præmissa verba Ambrosii sic esse accipienda ut prædiximus.

Hesych. in Levit. lib. v, c. xvi, 10.2

B. Alii ad idem inducunt auctoritatem.

Hugo, Summa Sent. tract.3 i, c. 19. Vigil. Taps. de Trinitate, lib. vi. fit

Alii quoque auctoritati innituntur, qui asserunt divinitatem in morte recessisse ab homine secundum carnem. Ait enim Athanasius: Maledictus qui totum hominem quem assumpsit Dei Filius, denuo assumptum vel liberatum, tertia die a mortuis resurrexisse non confitetur. Fiat, fiat. Si, inquiunt, denuo assumptus est homo in resurrectione, quem assumpserat in incarnatione, deposuit ergo eum in morte: separata ergo fuit divinitas in morte ab humanitate. — Quibus respondemus, quod si in his verbis assumptio talis intelligatur quæ sit secundum unionem, non carnem tantum, sed totum hominem, id est animam et carnem, denuo sibi univit in resurrectione, quia non simpliciter hominem, sed totum hominem assumptum dicit. Totum ergo hominem in morte deposuit, id est animam et carnem. Sed quis, nisi hostis veritatis, dicat animam a Verbo depositam? Et tamen nisi hoc fateantur, quod totus homo sit assumptus, non pro eis facit illa auctoritas, quæ totum dicit assumptum. Sciendum est ergo, Athanasium id dixisse contra illorum perfidiam qui resurrectionem Christi negabant, putantes in morte detineri eum qui solus inter mortuos liber est. Ideo illum maledicit qui non confitetur totum hominem denuo assumptum resurrexisse, id est, Christum animam denuo corpori conjunxisse, et illis duobus denuo conjunctis, in resurrectione vere secundum hominem vixisse, sicut ante mortem.4 Nam in morte separata est anima a carne, unde vere dicitur Christus mortuus; sed neutrum separatum est a Verbo Dei.

C. Auctoritatibus adstruit, a Verbo carnem in morte non esse divisam.

Hugo, ubi supra. Joann. x, 17, 18.

Sicut Augustinus super Joannem docet, tractans illud Domini verbum, Ego pono animam meam ut iterum sumam eam; nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso, et potestatem habeo ponendi eam et iterum sumendi eam.5 Hic animam dicit emissam. A quo emissa est? A se ipsa non est emissa, quia se ipsam non posuit; nec Verbum posuit animam nec carnem. Caro ergo animam posuit, sed potestate in se manentis deitatis. Potentia ergo deitatis anima divisa est a carne, sed neutrum a Verbo Dei. Unde Augustinus: Verbum ex quo suscepit hominem, id est carnem et animam, nunquam deposuit animam, ut esset anima a Verbo separata; sed caro posuit animam, quando exspiravit, qua redeunte resurrexit. Mors ergo ad tempus carnem et animam separavit, sed neutrum a Verbo Dei. Caro ergo ponit et sumit animam, non potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem deitatis. His evidenter traditur, nec animam nec carnem a Verbo Dei in morte esse divisam, ut aliquo modo soluta fuerit unio. Unde Augustinus contra Felicianum: Absit ut Christus sic senserit mortem, ut quantum in se est, vita vitam perdiderit. Si enim hoc ita esset, vitæ fons aruisset. Sensit ergo mortem participatione humani affectus, quem sponte susceperat; non naturæ suæ perdidit potentiam, per quam cuncta vivificat. Sic in sepulcro Christus carnem suam commoriendo non deseruit, sicut in utero Virginis connascendo formavit. Mortuus est ergo non discedente vita, sicut passus est non pereunte potentia. Nemo tollit animam ejus ab eo, quia potestatem habet ponendi et sumendi. — Ecce et hic habes, Christum non deseruisse carnem in morte, et vitam non discessisse a mortuo, et quod sponte tradidit spiritum, non alius extorsit. Unde Ambrosius: Emisit Christus spiritum, et tamen quasi arbiter exuendi suscipiendique corporis, emisit spiritum, non amisit; pendebat in cruce, et omnia commovebat. Sed unde emisit? Ex carne. Quo emisit? Ad Patrem.

Lyra, in Joann. x, 17.

Hic

Vigil. Taps. de Unit. Trinitatis, c. 20.

Ambr. de Incarnat. sacram. n. 39.

D. Qua ratione Christus dicitur mortuus et passus.

Recedente vero anima, mortua est Christi caro. Et quia caro mortua est, mortuus est Christus. Sicut enim mortuus dicitur Deus, quando mortuus est homo; ita mortuus homo dicitur, quando mortua est caro. Separatio animæ mors carnis fuit. Propter carnem ergo unitam Verbo quæ mortua est, dicitur Deus mortuus; et propter carnem et animam, quæ utraque dolorem sensit, dicitur Deus passus, quum divinitas omnis doloris exsors exsisteret. Unde Augustinus: Verbum caro factum est, ut per carnem panis cœlestis ad infantes transiret; et secundum hoc, ipsum Verbum crucifixum est, sed non est mutatum in hominem; homo in illo mutatus est, ut melior fieret quam erat. Per illud ergo quod homo erat, mortuus est Deus; et per illud quod Deus erat, homo excitatus est et resurrexit. Quidquid passus est homo, non potest dici non passus Deus, quoniam Deus erat homo. Quomodo potes dicere te non passum injuriam, si vestis tua conscindatur, quamvis vestis tua non sis tu? Multo magis ergo quidquid patitur caro unita Verbo, debet dici Deus pati, licet Verbum nec mori, nec corrumpi, nec mutari potuerit. Sed quidquid horum passus est, in carne passus est. De hoc etiam Ambrosius in libro tertio de Spiritu Sancto ait: Quod Verbi caro patiebatur, manens in carne Verbum in se pro corporis

Hugo, de Sacram. lib. II, p. 1, c. 11.

Aug. in ps. 130, n. 9.

Ibid. n. 10. sit

Ambr. de Incarnat. sacram. n. 44. assumptione referebat, ut pati diceretur, quia caro patiebatur, sicut scriptum est : Christo in carne passo. Hic docetur, qua ratione Deus vel Dei Filius passus vel mortuus dicitur :6 non quia mortem senserit in quantum Deus est, sed quia caro ei unita mortua est. Secundum quam rationem dicit Augustinus : Si quis dixerit atque crediderit Filium Dei Deum passum, anathema sit.7 Cujus dicti causam ex qua intelligentia sumenda sit aperiens, in eodem subdit : Si quis dixerit, quod in passione dolorem sentiebat Filius Dei Deus, et non caro tantum cum anima quam sibi acceperat, anathema sit. — Sane ergo dici potest, quod mortuus est Deus, et non mortuus; passus est Dei Filius, et non passus; passa est tertia persona, et non passa; crucifixum est Verbum, et non crucifixum; sed secundum alteram naturam passus est, secundum alteram impassibilis. Unde Ambrosius : Generalis ista est fides, quia Christus est Dei Filius, et natus ex Virgine, quem quasi gigantem Propheta describit, eo quod biformis geminæque naturæ unus sit, consors divinitatis et corporis.8 Idem ergo patiebatur, et non patiebatur; moriebatur, et non moriebatur;9 sepeliebatur, et non sepeliebatur; resurgebat, et non resurgebat. Resurgebat secundum carnem, quæ mortua erat, non secundum Verbum, quod apud Deum semper manebat.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ PRIMÆ

POSTQUAM tractavit Magister de Christi passione ac morte, hic circa hoc sciscitatur, an in Christi morte divisa et separata sit deitas ejus seu Verbi persona, a corpore ejus seu carne. Et circa hoc ponit quorumdam falsam opinionem cum suis motivis. Deinde eadem solvit, et auctoritates quibus innituntur bene exponit; erroneumque illorum excludit ac reprobat intellectum, et probat ex auctoritate quam pro se allegant, oppositum. Consequenter declarat, qua ratione Christus dicatur fuisse mortuus, passus, sepultus.

Footnotes

  1. Lev. xvi, 5-10. ↩

  2. Is. liii, 11. ↩

  3. Deut. iv, 24. ↩

  4. Ps. lxxxvii, 6. ↩

  5. Joann. x, 18. ↩

  6. 1 Petr. IV, 1. ↩

  7. Aug. Sermo 233, n. 2 et 3 in append. ↩

  8. Ambr. de Incarnat. sacram. n. 35. Ps. XVIII, 6. ↩

  9. Ambr. op. cit. n. 36. ↩

Chapter 132 of 201