Skip to the text

Distinctio 26

A. De spe, quid sit.

EST autem spes virtus qua spiritualia et æterna bona sperantur, id est, cum fiducia exspectantur.1 Est enim spes certa exspectatio futuræ beatitudinis, veniens ex Dei gratia et ex meritis præcedentibus vel ipsam spem (quam natura præit caritas), vel rem speratam, id est beatitudinem æternam. Sine meritis enim aliquid sperare, non spes sed præsumptio dici potest.

B. De quibus sit spes.

Et sicut fides, ita et spes est de invisibilibus. Unde Augustinus : Fidem appellamus earum rerum quæ non videntur. De spe quoque dicitur :2 Spes quæ videtur, non est spes : quod enim videt quis, quid sperat ? Quod attinet ad non videre vel quæ creduntur vel quæ sperantur, fidei speique commune est. Distinguitur tamen fides a spe, sicut vocabulo, ita rationabili differentia. Est enim fides malarum rerum et bonarum, quia et bona creduntur et mala; et hoc fide bona, non mala. Est etiam fides et præteritarum rerum et præsentium et futurarum : credimus enim mortem Christi, quæ jam præteriit; credimus sessionem, quæ nunc est; credimus venturum ad judicandum, quod futurum est. Item fides et suarum rerum est et alienarum : nam et se quisque credit esse cœpisse, nec fuisse utique sempiternum; et alia atque alia non modo de aliis hominibus multa quæ ad religionem pertinent, verum etiam de angelis credimus. Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad eum pertinentium qui earum spem gerere perhibetur.

C. Redit ad præmissam quæstionem, scilicet an fides et spes in Christo fuerint.

Post hæc superest investigare, utrum fides et spes in Christo fuerint; unde tractatus iste sumpsit exordium. Quibusdam non indocte videtur, fidem virtutem et spem in eo non fuisse, sicut in Sanctis jam beatificatis vel in angelis non sunt. Et tamen Sancti credunt et sperant resurrectionem futuram, et angeli eamdem credunt; nec tamen in eis fides vel spes virtus est, quia et Deo per speciem contemplando fruuntur, et in Dei Verbo resurrectionem futuram sive judicium non per speculum in ænigmate, sed præclarissime inspiciunt. Si enim quia credunt resurrectionem futuram, ideo verum est eos fidem habere : ergo ea consummata, post judicium similiter et fidem habere dicentur, quia credent eam præteritam. Sed sicut tunc credent, nec tamen fidem quæ fideles facit, habebunt, quia non credent absque scientia, quæ non erit ænigmatica, sed per speciem; ita et modo credunt et sperant resurrectionem, nec tamen fidem habent, quia credendo cognoscunt. Venit enim eis quod perfectum est, et evacuatum est quod ex parte est. Venit enim cognitio, et evacuata est fides;3 venit species, et desiit spes. Ita et Christus, in quo fuerunt bona patriæ, credidit quidem et speravit resurrectionem tertia die futuram, pro qua et Patrem oravit; nec tamen fidem virtutem et spem habuit, quia non ænigmaticam et specularem sed clarissimam de ea cognitionem habuit, quia non perfectius eam cognovit præteritam, quam intellexit futuram.4 Speravit tamen Christus, sicut in Ps. xxx, 2. Psalmo ait, In te, Domine, speravi; nec tamen fidem vel spem virtutem habuit, quia per speciem videbat ea quæ credebat. — De antiquis vero patribus qui apud inferos usque ad passionem tenebantur, non incongrue dici potest, quod fidem et spem virtutem habuerint : quia credebant et sperabant se visuros Deum per speciem, qualiter eum tunc non videbant, quia non patuit eis cognitio Dei per speciem ante passionem Christi, qua consummata, a fide transierunt ad speciem.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ SEXTÆ

DECLARATO an in Christo fuit fides, nunc declaratur an in ipso fuit spes. Et circa hoc primo definit spem; deinde ostendit qualiter differt a fide; tertio, an fuit in ipso. Circa hæc aliqui multa quærunt de spe, utpote, an sit passio partis sensitivæ, et de subjecto ejus, ac consimilibus, quæ tamen non videntur speculationis præsentis : idcirco de talibus non nisi breviter tangam, nam et super secundum, ubi tractatum est de potentiis animæ, puto inde tractatum.5

Footnotes

  1. Hugo, Summa Sent. tract 1, c. 2. ↩

  2. Hugo, ibid. Aug. Enchirid. c. 8. Rom. vui, 24. ↩

  3. Ibid. 10. ↩

  4. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  5. dist. xxiv, q. 4, 6. ↩

Chapter 151 of 201