Skip to the text

Quæstio unica

Itaque quæritur, An in Christo spes exstitit.

Videtur quod sic, quia in littera dicitur, quod Christus speravit se tertio die resurrecturum, et pro sua resurrectione oravit. — Item in Psalmis frequenter fertur in Ps. xxx, 2. ejus persona : In te, Domine, speravi; aut aliquid simile. — Rursus, quia Christus aliquo modo fuit viator et nondum fuit glorificatus in corpore.

Circa hæc Bonaventura sciscitatur, an spes sit virtus gratuita. Et respondet : Nominem spei potest intelligi affectio animæ, prout philosophi dicunt et Sancti quatuor esse animæ affectiones, puta : gaudium et dolorem, spem et timorem. Potest quoque nomine spei intelligi ipsa res exspectata, Tit. II, 13. juxta illud Pauli ad Titum : Exspectantes beatam spem et adventum gloriæ. Item accipitur pro habitu qui dirigit motum affectumque animæ in id quod exspectandum est seu sperandum. Atque hoc tertio modo spes non solum est virtus gratuita, imo et theologica, et gratuito virtutum sustentamentum et ancora. Virtus quidem gratuita et theologica est, quia in hoc quod facit animam exspectare ea quæ sunt supra rationem et omnem æstimationem humanam, quæ nobis liberalitas promisit divina, facit hominem omnino confidere ac inniti summæ infinitæque largitati : quemadmodum fides facit assentire primæ veritati, et caritas facit adhærere summæ bonitati. Dum autem anima infinitæ liberalitati Dei innititur propter se et super omnia, tunc rectificatur et super se elevatur, ideoque Deo accepta efficitur. Habitus ergo quo hoc fit, habet rationem virtutis gratuitæ. Quumque anima ex se ipsa potens deficere et vacillare, innititur ei qui non potest deficere nec moveri, fundatur per spem quasi super firmam petram.1 Ideo spes non tantum est virtus gratuita, imo etiam gratuito virtutum sustentamentum et ancora. Sic vero accepta, non est passio nec in parte sensitiva. Quemadmodum etiam caritas intuetur ac cupit præmium increatum, ita et spes.

Secundo quærit hic Doctor, an spes sit virtus speciei specialissimæ. Respondet quod sic. Quod declarat sicut jam supra dist. XXIII, q. 2, p. 405B. ostensum fuit de fide. Nam sicut veritas summa objectum est fidei et ratio credendi cetera omnia, sic increata illa beatitudo et liberalitas infinita objectum est spei formalisque ratio sperandi cetera cuncta quæ ordinantur ad illam.

Tertio quærit, an sit virtus cardinalis, an theologica. Et respondet, quod non est virtus moralis, et per consequens nec cardinalis, sed theologica. Quod patet ex ejus objecto et subjecto. Ex objecto, quoniam sicut fides in credendo assentit Deo ut dictanti vera, sic spes innititur Deo ut promittenti magna. Hinc sicut objectum fidei, quod habet rationem motivi, est quid increatum, videlicet veritas prima, ratione cujus dicitur virtus theologica, ita dicendum de spe. Idem patet ex parte subjecti : quia quum anima secundum suam superiorem partem ac faciem habeat per virtutes theologicas reformari, et spes sit una de virtutibus faciens ad hanc reformationem imaginis Dei in anima, constat quod theologica virtus exsistat. Hinc sicut in patria erunt tres dotes secundum animæ vires, quarum una reformabit et consummabit vim rationalem, videlicet visio, alia concupiscibilem superiorem, puta dilectio, tertia irascibilem, utpote tentio; sic in via oportet ponere theologicas tres virtutes, quibus dotes patriæ correspondent. Sicque tres illæ virtutes sunt in superiori animæ parte, ut in subjecto : fides videlicet in intellectu, spes et caritas in voluntate.

Insuper quærit, an spes possit esse informis et formata. Respondet : Virtus spei potest esse informis, quoniam potest quis sperare vitam æternam sine gratia gratum faciente. Quæ spes aliquo modo virtus est, et animam perficit, atque ad vitam beatam inclinat, quamdam quoque stabilitatem ei largitur ne per desperationem succumbat. Ideo, sicut fides sine actu caritatis exstat informis, ita dicendum de spe. Et sicut fides informis fit caritate superveniente formata, realiter eadem permanens, ita et spes. — Si autem objicias, quod spes est certa exspectatio futuræ felicitatis, ex gratia Dei meritisque proveniens, quod non competit nisi spei formatæ per caritatem et gratiam; respondendum, quod homo potest quadrupliciter exire in actum sperandi. Aut enim sperat habendo merita in proposito et in radice atque effectu seu opere, sicut vir justus qui Deodiu servivit; aut sperat habendo merita in proposito ac radice, non in effectu, ut qui gratiam suscepit et nondum usus est ea; aut sperat habendo merita in proposito, non in radice neque effectu, sicut peccator qui proponit facere bona; aut sperat non habendo merita in proposito, nec in effectu neque radice, ut male vivens nec se emendare proponens, et per solam Dei misericordiam salvari confidens, non attenta divina justitia. Primus actus est spei formatæ exercitatæ; secundus est actus fidei formatæ infusæ, non exercitatæ; tertius actus est spei informis; quartus, præsumptionis. Quum igitur dicitur, quod spes procedit ex gratia et meritis, respondendum est, quod vel spes definitur ibi prout est virtus formata, et sic nulla objectio est de spe informi; aut si definitur ibi generaliter, intelligitur de meritis quæ habentur in re aut in proposito. Sic quoque quod ait Magister, quod sperare sine meritis est præsumere, intelligitur, dum quis sperat sine meritis tam in re quam in proposito: quod non spectat ad spem informem, sed ad præsumptionem. Unde sicut habitus fidei potest esse informis, quoniam habet aliquam rectitudinem ac vigorem in hoc quod facit credere omnia credibilia, et infidelitatem atque errores fidei contrarios excludit, quod tamen esse et fieri potest sine gratia gratum faciente; ita et spes, quoniam facit vitare præsumptionem ac desperationem, et exspectare cuncta speranda. — Si autem rursus objicias, quod spes ex propria ratione dicit tendentiam in Deum, et eam habet sibi annexam: ergo non valet esse informis, quia sic tendere est caritatis. Dicendum, quod tendentia duplex est: una plena, quæ est cum caritate et gratia, quæ est spei formatæ; alia semiplena, quemadmodum scriptum est de pigro: Vult et non vult piger.2 Et ista est spei informis, quæ est virtus generaliter dicta, non virtus gratuita, sicut de fide præhabitum est. — Hæc Bonaventura.

Cf. dist. xxiii, q. 3.

Qui itidem sciscitatur, an spes certitudinem habeat. Et apparet quod imo ex sua definitione, qua dicitur, Spes est certa exspectatio. In contrarium est, quod spes dicitur exspectatio futuræ felicitatis ex gratia Dei et meritis propriis: nemo autem sine revelatione scit se esse in gratia et habere merita vitæ æternæ, quæ non habentur sine caritate. — Respondet: Virtus spei in suo actu certitudinem habet. Cumusmodi autem sit illa certitudo, difficile est proferre. Nam quidam dixerunt, quod certitudo spei non est propria sibi, nec alia a certitudine fidei: imo quod spes omnem certitudinem suam trahat a fide, sicut scientia in particulari a scientia in universali. Nempe, ut ex Augustino Magister refert in littera, per fidem credit homo omnes electos finaliter esse salvandos, et de hoc certitudinem habet; per spem vero confidit se electum esse atque salvandum, sicque generalem illam certitudinem fidei appropriat et applicat sibi. Quumque non sit certitudo circa singularia nisi in quantum referuntur ad universale; ideo non appropriat sibi certitudinem absolute, sed sub conditione, ita quod recte sperans, non sperat se omnino esse salvandum, sed sub hac conditione, si perseveraverit, etc. Sicque affirmant fidei certitudinem non differre a certitudine spei, nisi quoniam illa est in universali, ista in particulari; illaque absoluta, ista conditionata. Verum ista responsio, etsi videatur probabilis, tamen non sufficit, quum super illud ad Romanos, Probatio operatur spem, dicat Glossa :3 Id est spei certitudinem. Spes ergo, ut ibi innuit Glossa, habet certitudinem propriam; et aliter certificatur homo de obtinenda salute per fidem, aliter per spem. Imo, si solum differrent sicut scientia in universali a scientia in particulari, non essent virtutes distinctæ ac habitus differentes, sed unus sub altero contineretur.

Hinc alii dicunt, spem propriam certitudinem possidere, eamque duplici differentia cognosci : primo, ex parte objecti circa quod certitudo illa versatur; secundo, ratione oppositi cui contrariatur. Fides enim et ejus certitudo fertur super complexum credibile, ratione compositionis totalis : est namque circa verum, quod in compositione consistit, secundum Philosophum. Porro spes ejusque certitudo non est circa complexionem ratione totius, sed rei attributæ : unde quum dico, Spero me habiturum vitam æternam, non speratur hoc dictum totale, sed vita æterna. Ratione quoque oppositi, quoniam certitudo fidei repugnat errori et dubitationi, certitudo spei repugnat diffidentiæ et hæsitationi. Quamvis autem istæ duæ certitudines sint diversæ, in hoc tamen conveniunt, quod utraque est firmitas quædam : nam fides firmat intellectum, ne discredat; spes affectum, ne diffidat. Ex quibus oritur tertia differentia certitudinum harum, quia non solum differunt ratione objecti atque oppositi, sed etiam ratione subjecti : quoniam una est circa intellectum, altera vero circa affectum. Certitudo etiam intellectus est duplex. Una, quæ reddit intellectum potentem ad vincendum errorem, et ad excludendum dubitationem : et talis certitudo est viæ. Alia certitudo est, quæ statuit intellectum impossibilem ad errandum : quæ certitudo est patriæ. Consimiliter duplex est certitudo affectus. Nam quædam sic firmat affectum, ut valeat diffidentiam superare; alia eum sic firmat, ut neququam possit commoveri aut hæsitare.

Ma est spei in via, secunda tentionis in patria. Denique certitudo spei de gratia et de meritis, est certitudo non demonstrationis, sed conjecturæ probabilis; et est per bonæ voluntatis confidentiam quam conscientiæ puritas parit. Estque certitudo ista in voluntate, prout innititur Deo, qui est firmitas ejus, non per respectum ad propriam vertibilitatem et defectuositatem. Rursus, certitudo hæc spei in via est certitudine fidei minor. — Si autem objiciatur, quia si spes certitudinem habet, ergo falli non valet, sicut nec fidei certitudo : dicendum, quod sicut duplex est necessitas, utpote absoluta et conditionalis, ita duplex est certitudo; certitudoque spei est certitudo conditionata. Nam certus est homo quod salvus erit, si perseveraverit in bonis.

Præterea quæritur, utrum spes oriatur ex meritis seu bonis operibus. Et quod sic, apparet ex ejus definitione. Et respondendum, quod spes aliquando nominat habitum virtutis, aliquando actum, interdum statum, quandoque terminum seu objectum. Quum ergo spes sit virtus theologica, certum est quod sit a Deo immediate infusa; nec ortum habet ex actibus seu meritis secundum quod nominat habitum seu ipsam virtutem : imo sic actus boni oriuntur ex ipsa. Si autem sumatur pro actu, sic ortum habet ex habitu, imo etiam ex intuitu præcedentium meritorum : quoniam nemo idonee sperat obtinere salutem, nisi per merita actionum præteritarum, aut quas facere jam proponit. Sed prout dicit statum, sic ex meritis præcedentibus et concomitantibus habet ortum. Sicque accipitur ad Romanos, quo legitur :4 Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, id est spei certitudinem, secundum Glossam. Ad quam certitudinem pervenitur per opera, præsertim per tolerantiam tribulationum. Rursus, prout spes nominat terminum seu objectum, sic quoque ortum habet ex præcedentibus meritis, in quantum res sperata obtinetur per merita : sicque Deus vocatur spes nostra, similiter præmium ipsum. Unde quum spes definitur esse certa exspectatio ex meritis, etc., accipitur pro actu aut pro habitu, cum respectu et comparatione ad actum.

Amplius quæri potest, an spes præcedat caritatem ordine naturæ vel econtra. Dicendum, quod si comparetur ipsa virtus seu habitus spei ad caritatem, sic simul sunt; nec ordinem habent prioritatis, sed simul sunt, quoniam omnes virtutes gratuitæ pariter infunduntur. Si vero loquamur de ipsis virtutibus seu habitibus per comparationem ad actum, sic unus actus, seu actus unius, ordinem habet ad alterum, quia disponit ad illum, et disponendo est quasi illius principium ac origo: ratione cujus originis est ibi et alius ordo et habitudo. Quumque actus spei disponat ad actum caritatis tanquam ad perfectionem ac spiritualis ædificii complementum (nemo etenim diligit aliquid bonum propter se et super omnia, nisi speret se perventurum ad illud) : hinc secundum ordinem naturæ, actus spei actum caritatis præcedit. Nihilo minus actus spei ex caritate procedit imperialiter, quoniam caritas omnium virtutum actus imperat fieri, et imperative producit. Unde quod Magister affirmat, caritatem natura seu naturali ordine præcedere spem, intelligendum est, prout spes sumitur pro re sperata aut pro statu, non pro actu aut habitu. Vel Magister dicit hoc juxta suam opinionem, qua putabat caritatem non esse habitum creatum, sed Spiritum Sanctum : quod non tenetur.

Postremo hic quæritur, utrum spes sit in bonum sub ratione boni. Respondetur, quod quidam dixerunt objectum spei esse bonum sub ratione futuri, non sub ratione boni. Dixerunt namque universas animæ affectiones esse respectu boni aut mali, ita quod sicut gaudium est respectu boni præsentis, et dolor, qui est affectio ei contraria, respectu mali præsentis, sic spes sit respectu boni futuri, timor respectu mali futuri. Ratio autem eos movens ad istud, fuit quia dixerunt, quod duplex tantum sit objectum in quod anima tendit : utpote verum, in quod tendit intellectus; et bonum, in quod tendit affectus. Quæ opinio quamvis aliquid probabilitatis videatur habere, non tamen est vera. Nec verum est quod non sit aliud objectum virium animæ nisi bonum aut malum, quum objectum irascibilis potentiæ sit arduum sive magnum. Rursus, quod dicit bonum sub ratione futuri esse motivum spei, non videtur : quoniam bonum sub ratione futuri desideratur; desiderium autem non est spes, sed differentia quædam amoris, atque ad caritatem desiderare spectat. Amplius, quod dicit timorem esse respectu futuri mali sub ratione mali, non est verum : quia contingit timere abstracta ratione mali, sicut timetur Deus in patria. Præterea, si quando malum timetur, non timetur nisi quia excellens : si ergo affectio quæ est timor, in suo objecto plus respicit excellentiam quam malitiam sub ratione motivi, restat quod affectio ex opposito sibi correspondens, videlicet spes, respiciat bonum non sub ratione boni, sed magni seu ardui. Duplex quippe est actus spei, quorum unus est origo alterius : spes enim facit confidere, et faciendo confidere facit exspectare. Nullus autem recte confidens confidit aut innititur alicui nisi ei qui nec possit nec velit ei deficere; et talis non est nisi is qui est potentissimus in virtute, et munificentissimus in liberalitate, puta qui excellentiam virtutis liberalitatisque habet : in quo dum quis spem suam posuerit, confidit se magna assecuturum ab ipso. Spei ergo objectum, est magnum et arduum. Unde et Deus suis cultoribus magna, imo maxima bona promisit, puta se ipsum et sui ipsius beatificam fruitionem. Ideo Abrahæ dixit : Noli timere, Abraham, ego protector tuus et merces tua magna nimis. Itaque, quamvis virtus theologica habeat idem materialiter pro objecto et fine; non tamen idem formaliter, quia interdum sub alia ratione est objectum et finis, ut patet in fide et spe. Est enim Deus objectum fidei sub ratione veri, et est finis fidei sub ratione boni. Et ita est de spe. Caritatis vero objectum et finis est sub ratione boni. Hinc spes non habet beatitudinem pro objecto, nisi in quantum beatitudo habet rationem magni et ardui.

Ex prædictis colligitur, quod spes subjective est in vi affectiva superiori, et proprie in irascibili, prout irascibilis ponitur pars potentiæ affectivæ superioris. Nempe ad irascibilem pertinet, non solum detestari mala culpæ et perpeti mala pœnæ, sed etiam terribilia aggredi, ad magna quoque et ardua erigi. Insuper objectum spei est bonum perfectum, æternum et gloriosum. Hoc autem est duplex, puta creatum et increatum; et respectu utriusque est spes, principaliter tamen circa bonum increatum. Bonum vero creatum speratum, hoc est beatifica visio, dicitur bonum æternum, id est perpetuum. Quamvis autem bonum illud increatum sit unum et simplicissimum, bonum quoque creatum speratum sit unum, utpote beatitudo; nihilo minus pluraliter dicitur, Spes est virtus qua spiritualia et æterna bona sperantur, quoniam bonum increatum cuncta bona et universas perfectiones per superexcellentiam comprehendit, et ipsa felicitas omnia bona inferiora suo modo includit.

Porro ex his patet solutio hujus, an in Christo fuit spes. Ad quod cum Magistro dicendum, quod nec Christus habuit proprie dictam spem, nec animæ beatæ nec angeli sancti spem habent, quum spes proprie sit exspectatio præmii substantialis, quod omnes hi habent, et anima Christi a suæ creationis exordio Deitatem vidit per speciem. Hæc item exspectatio fidem habet annexam, quæ (ut patuit) in Christo nunquam fuit.5 Fuit tamen in eo spes communiter sumpta pro quacumque exspectatione boni futuri, quia accidentale aliquod præmium et corporis glorificationem meruit et speravit. Et tale præmium animæ beatæ et angeli præstolantur. Exsistentes demum olim in limbo patrum habebant spem; conformiter, qui tunc et qui nunc in purgatorio detinentur. Spes namque non evacuatur nec tollitur nisi per subsequens præmium, aut per contrarium vitium, hoc est per desperationem : quæ quum sit in dæmonibus ac damnatis, non habent spem proprie sumptam. — Et si objiciatur, quod spes spectat ad viam; respondetur, quod exsistentes in limbo et purgatorio erant adhuc aliquo modo in via, in quantum nondum erant in patria.

B Et quamvis spes non sit nisi de futuro, desiderium tamen potest esse de bono præsenti ac habito, quatenus continuetur et sine fastidio possideatur, sicque ut ait Scriptura, angeli desiderant in Christum prospicere.6 — Hæc Bonaventura.

Præterea, Thomas ad istud respondendo, utrum spes sit virtus theologica : Spes, inquit, ex propria ratione dicit extensionem appetitus in aliquod arduum quod non omnino excedit facultatem sperantis. Quæ enim omnino excedunt et taliter apprehenduntur, desperationem pariunt magis quam spem. Unde, secundum quod inest alicui facultas in arduum, secundum hoc est inclinatio in ipso in illud. Quumque sit arduum aliquod quod naturalem hominis facultatem transcendit, ad quod tamen auxilio gratiæ potest pertingere, utpote Deus in quantum est nostra objectalis beatitudo, oportet quod ex aliquo dono supernaturali gratuito naturæ superaddito, fiat in nobis inclinatio ad arduum illud : quod donum est virtus seu habitus spei. Quæ quum Deum habeat pro objecto, theologica virtus appellatur. Quam quidam in vi irascibili esse dicunt, dividentes appetitum rationis seu voluntatem per concupiscibilem et irascibilem. Sed quoniam omnes auctores, sive Sancti sive philosophi, ponunt concupiscibilem et irascibilem in appetitu sensitivo; dicendum, quod subjectum spei est voluntas, non vis irascibilis : nisi voluntatem, in quantum habet actus consimiles viribus concupiscibilis et irascibilis, quis dividat in concupiscibilem et irascibilem, sicque in irascibili ponat spem. Sed tunc concupiscibilis et irascibilis in parte animæ superiori non sunt diversæ potentiæ, sed nominant eamdem potentiam, utpote voluntatem, secundum actus diversos.

Verum his objici potest, quoniam exspectare videtur esse actus longanimitatis et etiam patientiæ, juxta illud Apostoli, Spe longanimes: et ita spes ab illis virtutibus non differret.7 Rursus, in arduum tendere est magnanimitatis: ergo spes est idem quod magnanimitas. Dicendum ad primum, quod exspectatio diversis virtutibus diversimode attribuitur. Exspectatio enim patientiæ est exspectatio divini auxilii in periculis. Exspectatio autem longanimitatis est exspectatio divini auxilii in actionibus atque laboribus circa bonum arduum obtinendum. Sicque exspectare non est primus et proprius actus harum virtutum, sed convenit eis per participationem a spe, secundum quod virtutes posteriores a prioribus participant aliquid: quemadmodum virtutes morales participant actum prudentiæ, ceteræ quoque universæ virtutes influentiam caritatis. Ad secundum, quod magnanimitas multum convenit cum spe; sunt tamen distinctæ virtutes, quia spes tendit in arduum supernaturale divinum, magnanimitas circa arduum in rebus humanis: idcirco non est virtus theologica, sed moralis.8 — Dif-

Si vero quæratur, an valeat esse informis: respondendum, quod amor et desiderium differunt in hoc quod amor importat quamdam convenientiam et connaturalitatem ad amatum: quæ connaturalitas perficitur dum amatum aliquo modo habetur; desiderium vero importat tendentiam in ipsum amabile nondum habitum. Hinc motus ipsius appetitus incipit in desiderio, et terminatur in amore completo: sicque desiderium est inchoatio quædam amoris, imperfectusque amor. Sed quia primum habere rei, est secundum quod est in potentia, ita ut sit in facultate appetentis; ideo primum quod amorem inducit, est facultas habendi rem desideratam: in qua facultate spes consistit. Unde amor rei distantis nondum habitæ, spem præsupponit. Attamen, quum spes non sit nisi boni, et primus motus ipsius appetitus in bonum est desiderium: hinc spes præsupponit desiderium, estque media inter desiderium et amorem. Quod rationaliter accidit. Nam quum irascibilis sit propter concupiscibilem, actus ipsius irascibilis a concupiscibili incipit, et in concupiscibili terminatur. Amor namque et desiderium in concupiscibili subjectantur, spes vero in irascibili. Similis quoque est ordo ipsorum, prout in voluntate consistunt. Unde patet, quod actus fidei præcedit desiderium, quoniam omnis actus affectivæ præsupponit actum cognitivæ; desiderium vero præcedit spem, spes autem amorem. Ideo, sicut fides potest esse informis, quoniam actus ejus præcedit amorem, ita et spes. — Spes demum non præsupponit merita in actu, sed in propopræsupponit merita in actu, sed in proposito. Non enim aliquis sperat propter merita, quasi merita exsistentia actum spei producant; sed quia per merita quæ proponit, sperat ad beatitudinem pervenire. Sed nec fides nec spes est formata, nisi per caritatem perficiatur. Quod autem Augustinus perhibet, omnem affectionem ex amore procedere, intelligitur de amore valde communiter sumpto, non de caritate quæ est amor infusus.

D Præterea quæritur, an spes habeat certitudinem. Apparet quod non: quoniam certitudo spectat ad cognitionem, quia et dubitationi opponitur; spes autem pertinet ad affectionem. In oppositum est, quod etiam, secundum Philosophum, virtus certior est omni arte. Spes quoque innititur summæ largitati, quæ nemini deficit: quemadmodum fides primæ veritati, quæ nullum fallit. — Dicendum, quod certitudo proprie dicitur firmitas adhæsionis virtutis cognitivæ circa suum cognoscibile. Omnis autem motus et operatio cujuscumque tendentis in aliquem finem, est ex cognitione aliqua dirigente vel conjuncta, ut in operantibus per voluntatem, aut remota, ut in agentibus per naturam. Quumque virtus operetur instar naturæ, inclinando in finem determinatum, ideo dicitur certior arte, quemadmodum et natura, in quantum inclinat infallibiliter ex impressione primæ causæ: sicque certitudo convenit spei; aliter tamen quam virtutibus aliis. Quum enim præsupponat facultatem perveniendi in finem, quæ facultas est ex liberalitate divina, ac meritis per quæ et ceteræ virtutes in ultimum perveniunt finem: hinc spei certitudo causatur ex liberalitate divina in finem nos ordinante atque movente, et item ex omnium aliarum inclinatione virtutum, et ex propria inclinatione. Ideo præter certitudinem quam habet ut quædam virtus, includit certitudinem quæ est in aliis universis virtutibus, et ulterius certitudinem ordinationis divinæ. Itaque, quamvis certitudo primo et principaliter sit in cognitione, tamen per similitudinem et participationem est in operibus naturæ ac virtutis. Quumque certitudo cognitionis sit ex se ipsa, non fallit nec deficit. Certitudo autem naturæ est ex alio ordinante ipsam naturam in finem, idcirco deficere potest per accidens: quoniam talis defectus non est ex principio directivo in finem, sed ex aliquo accidentaliter contingente, ut quod leve non ascendit, quia violenter impeditur. Et idem dicendum de spe. Quumque possit accidentale impedimentum obtinendi salutem speratam accidere, timor adjungitur spei. Itaque certitudo fidei et spei in quatuor differunt. Primo, quoniam certitudo fidei pertinet ad intellectum, certitudo spei ad affectum. Secundo, quia certitudo fidei nequit deficere, certitudo autem spei deficere potest per accidens. Tertio, quoniam certitudo fidei est de complexo, certitudo spei de incomplexo. Quarto, quoniam certitudini fidei opponitur dubitatio, certitudini spei diffidentia seu hæsitatio.

Quæritur nunc, an in Christo spes fuit. Dicendum, sicut jam patuit, quod non. Spes enim imperfectionem includit, puta absentiam felicitatis, et quia fundatur super ænigmaticam cognitionem, quæ non fuit in Christo, sicut nec aliquid imperfectionis contrarium perfectioni animæ. — Hæc Thomas in Scripto.

Cf. p. 449 C, D.

Qui consequenter hic quærit, an angeli et animæ beatæ habeant spem; an exsistentes in limbo patrum habebant spem; an exsistentes in purgatorio virtutem habeant spei. Ad quæ omnia respondet sicut ex Bonaventura ostensum est. — Ad argumentum autem quo ita arguitur, Spes quæ differtur, affligit animam, sed exsistentes in limbo patrum non habebant afflictionem;9 respondet: Dilatio gloriæ non fecit patribus illis afflictionem in limbo, quia non erant afflictionis capaces. Vel aliter respondendum, quod spes quamvis ratione absentiæ sperati causet afflictionem, tamen ratione certitudinis sibi adjunctæ parit delectationem. Quumque certitudo illa in ipsis deficere non valebat, delectatio quæ ex certitudine illa causabatur, absorbebat afflictiones quæ ex sperati absentia contingere possent.10

Insuper in secunda secundæ, quæstione septimadecima, scribens, inquit: Spes est virtus, quoniam virtus est quæ habentem perficit, et opus ejus bonum reddit, ut secundo dicitur Ethicorum. Ideo, ubicumque invenitur actus bonus, necesse est ut ex aliqua procedat virtute. Bonum autem in humanis actibus sumitur secundum quod propriam regulam seu mensuram attingit. Actuum vero humanorum duplex est regula seu mensura: una proxima et hominigena*, scilicet ratio humana; alia excedens et summa, scilicet Deus. Omnis igitur actus qui Deum aut rationem attingit, est bonus; et talis est actus spei, cujus objectum est bonum arduum, divinum, futurum, haberi possibile. Atque ut tertio Ethicorum habetur, dupliciter est nobis aliquid possibile: primo per nos; secundo per alios. Unde secundum Philosophum, art. 1.* homogenea id dicimur posse quod possumus per amicos. Sicque in quantum speramus aliquid ut nobis possibile supernaturali auxilio Dei, sic spes nostra attingit Deum. Et virtus est cujus objectum est beatitudo æterna, ut dictum est. Infinitæ etenim Dei virtuti proprium est, ad infinitum bonum perducere. Alia vero quæ a Deo speramus ac petimus, ad hoc principale referuntur objectum, suntque objectum spei secundarium et minus principale, quemadmodum quædam creata objectum sunt fidei. art. 3. Denique unus potest alteri felicitatem sperare, in quantum est ei unitus per amorem, habens eum sicut se ipsum. art. 4. Præterea si quæratur, an liceat sperare in homine, ut in Virgine gloriosa; dicendum, sicut jam tactum est, quod non licet in aliqua creatura sperare tanquam in principali et primo spei objecto, sed tanquam in objecto secundario, in quantum creatura est nobis auxilium instrumentaleque medium pertingendi ad ultimum finem. — Spes quoque certitudinem habet ex parte objecti, quoniam principaliter innititur omnipotentiæ ac misericordiæ Dei, non gratiæ jam infusæ. Certumque est, quod ex parte omnipotentiæ ac pietatis divinæ non erit defectus nostræ salutis. Unde ex parte subjecti incertitudinem spes sortitur, quia voluntas humana vertibilis est, multipliciter potens deficere ac perire. — Hæc Thomas in Summa.

Petrus quoque definitionem spei declarans: Describitur (ait) a Magistro spes, non ut est naturalis passio, sed theologica virtus, habitusque formatus. Habitus autem cognoscuntur per suos actus, et actus per objecta. Describit igitur spem per proprium actum, qui est certitudinaliter exspectare; per objectum proprium, quod est futura beatitudo; per dispositiones coadjuvantes ad dirigendum actum suum in suum objectum: quarum una est consideratio divinæ liberalitatis, quæ nuncupatur hic gratia; secunda est consideratio propriæ servitutis qua Deo servivit vel servire proponit, quæ nominatur hic meritum. Itaque per actum exspectationis distinguitur a timore; per actum certitudinis, a desperatione; per objectum futuræ beatitudinis, a spe passione; per considerationem divinæ gratiæ, a temeritate, ne nimis confidat de se; per considerationem meritorum, a præsumptione, ne nimis extendat divinæ misericordiæ sinum. Sicque sufficienter discernitur ac differt ab omni passione ac habitu qui videntur cum ipsa similitudinem quamdam habere. Habet quoque ex se certitudinem confidentiæ absolutam. Quod autem in nobis certitudo illa est aliquo modo conditionalis, contingit ex statu subjecti: unde in beatissima Virgine et in patribus in limbo fuit sine conditione. Denique, quum spes sit de ultimo fine, et finis est regula dirigens in his quæ sunt ad finem, ideo virtus theologica non solum dirigit in finem, sed in his quoque quæ sunt ad finem. Hinc spes non tantum exspectat arduum increatum, imo etiam sperat auxilium in aliis arduis, ad consequendum per ea arduum summum.

Intuendum etiam, quod triplex est certitudo potentiæ cognitivæ. Una est formalis adhæsio ad unam partem per causam, ut in scientia; altera per effectum, ut in experientia et in scientia a posteriori; tertia per signum, ut in conjectura. Determinatio quoque seu certitudo motivæ seu affectivæ potentiæ similiter triplex est. Una est voluntaria inclinatio ad unam partem, quæ est certitudo confidentiæ. Secunda est inclinatio naturalis, quæ est certitudo naturalis necessitatis. Tertia est quasi mixta: nam voluntaria est, sed per quemdam modum naturæ, ut certitudo virtutis inclinantis voluntatem ad unum determinate. Spes vero quum sit virtus, certitudinem quamdam determinatæ inclinationis habet cum aliis virtutibus communem ex generæ; sed quum sit ex propria ratione certa exspectatio, certitudinem quamdam propriam habet ex specie sua, quæ est certitudo confidentiæ. Quæ confidentia ex duobus causatur: uno, ut prima causa, puta dictamine fidei in generali; altero, ut proxima causa, utpote consideratione particularis gratiæ ac meritorum. Hinc certitudo spei non est penitus absoluta, sed conditionata, consurgens ex gratiæ ac meritorum suppositione. In confirmatis autem in bono et in bonis defunctis est certitudo spei absoluta etiam in particulari, si tamen sciant se confirmatos in gratia. Quumque spes illorum sit eadem specie cum spe nostra, constat quod conditio illa accidit spei ex statu sperantis, nec est de spei essentia. — Hæc Petrus.

Concordat Richardus, qui etiam quærit, an spes sit species specialissima. Et respondet quod imo. Species namque virtutis attenditur ex comparatione sui ad suum principale ac formale objectum, quod in virtute spei est unicum, utpote arduum summum, sive accipiatur objectum pro re primo principaliterque sperata, sive pro eo in quo principaliter est confidendum de obtinendo bonum speratum. — Hæc Richardus. Cui etiam videtur, sicut et Petro, quod concupiscibilis et irascibilis non sint ponendæ in superiori et rationali animæ parte, sed solum in sensitiva.

Denique Albertus super his scribit diffuse atqueregulari; consonantque scripta ejus præhabitis, ac continentur in eis. Et dicit esse spem in irascibili. Quo innotescit, quod etiam in superiori parte animæ fatetur concupiscibilem et irascibilem vires esse, et hoc juxta sensum ex verbis Thomæ inductum.11

Durandus autem scribit hic quædam a communi doctrina præhabita aliena, dicens spem differre a fide et caritate quia immediatum fidei ac caritatis objectum est Deus, immediatum vero spei objectum est beatitudo (ut ait) creata. Cujus contrarium satis patet ex dictis: sic enim non esset theologica virtus.

Præterea Scotus: In hac (ait) quæstione, utrum spes sit virtus theologica a fide et caritate distincta, fundamentum est autoritas Apostoli, qui testatur:12 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc.

Cui innituntur Sancti, tractando de ista materia. Verum qui auctoritatem contemneret, diceret duas virtutes sufficere, sicut duæ sunt vires superiores in anima, intellectus et voluntas; per eamdem quoque virtutem potest anima desiderare bonum absens futurum, et præsens bonum diligere. — De isto multa prosequitur Scotus, tangendo qualiter posset per rationem defendi, non oportere ponere spem præter fidem et caritatem, tanquam realiter ab illis distinctam: quod tamen ipse non admittit.

Sed ista argumentatio videtur inutilis, quum sit apertissime non solum contra prætacta verba Apostoli, sed contra quasi innumerabiles auctoritates Scripturæ utriusque Testamenti, et concordem Ecclesiæ universalis doctrinam. In quibus omnibus diversi actus, distinctæ proprietates, variæ attributiones adscribuntur fidei, spei et caritati, quarum etiam actus ab invicem sequestrantur. Nam alius credit, et non sperat; alius quoque informiter credit ac sperat, nec diligit.13 Fides item et spes distinguuntur in subjecto, et jam multæ differentiæ inter eas sunt positæ. Doctores etiam rationabiliter probant, quod indigemus his tribus virtutibus. Virtutes quippe theologicæ, necessariæ sunt et dantur ad ordinandum ac perducendum nos ad beatificum finem. Ad quod primo necessarium est præcognoscere finem illum. Et quamvis per fidem quis cognoscat, non tamen tendit in ipsum, nisi ipsum desideret. Quumque desiderium possit esse impossibilium, adhuc non tendit idonee in finem hujusmodi, nisi confidat se posse assequi ipsum, quod fit per spem. Quamvis quoque sic speret, non tamen potest finem illum attingere, nisi præ aliis cunctis diligat ipsum, quemadmodum finis præfertur plusque diligitur mediis.

Consequenter Scotus tangit positionem Henrici Quodlibeto octavo, quintadecima quæstione, quod spes a caritate distinguitur, quamvis perficiant eamdem potentiam, utpote voluntatem, quoniam spes est in irascibili, caritas in concupiscibili: quæ distinguuntur non solum in appetitu sensitivo, sed etiam intellectivo, nam utrobique habent objecta formaliter distincta. Contingit quoque irasci non solum ex sensitiva cognitione, sed item ex motu et zelo appetitus intellectivi, juxta illud:14 Irascimini et nolite peccare. — Deinde arguit contra ista: Quia si irascibilis respicit bonum ut arduum, non maneret in patria, in qua difficultas nulla est cuicumque potentiæ circa suum objectum, sed jucunda prorsus facilitas. Tandem ponit propriam opinionem, dicendo: Caritas perficit voluntatem in quantum est affectata affectione justitiæ; spes vero eamdem perficit voluntatem in quantum est affectata affectione commodi: sicque erunt distinctæ virtutes non tantum ex actibus, qui sunt desiderare et amare, sed ex susceptivis, quæ sunt voluntas in quantum habet affectionem commodi, et in quantum habet affectionem justitiæ. Ex objectis autem non distinguuntur, quæ sunt arduum et delectabile, sicut dicit præcedens opinio; imo eadem omnino est ratio formalis utriusque objecti.

Sed contra istam opinionem objicitur, quia non solum contradicit Henrico, sed communi doctrinæ solidorum imo et famosissimorum doctorum, Alexandri, Thomæ, Alberti, Bonaventuræ, et aliorum frequenter præallegatorum. Est etiam contra doctrinam Philosophi, asserentis quod habitus distinguuntur per objecta. Imo apertissime falsum est, quod omnino eadem formalis ratio sit objecti spei et objecti caritatis: alioqui nec in via, nec in patria distinguerentur caritas et spes, remaneretque spes in patria quemadmodum caritas; nec ratio ob quam dicunt Sancti in Christo non fuisse spem, consisteret vera. — Denique, ordine dignitatis caritas est prior justitia, et caritas ipsa est forma et vita ac finis justitiæ. Ideo falsum est, quod caritas perficit voluntatem ut est affectata affectione justitiæ: imo justitia non est Deo accepta, nisi in quantum caritate formata est et affectata. Atque ut in libro de Doctrina christiana ac alibi sanctus asserit Augustinus, per tres virtutes theologicas, fidem, spem, caritatem, anima directe et immediate desponsatur Sponso æterno. — Amplius, falsum censetur, quod spes perficit voluntatem in quantum affectata est ipsa voluntas affectione commodi. Affectio etenim commodi reflectit animam ad se ipsam, videlicet ad propriæ commoditatis seu retributionis intuitum: sicque aliquo modo impedit, avertit ac retrahit mentem a plena ac pura, a sincera, simplicissima et perfecta conversione, transformatione et simplificatione atque absorptione in Deum; in quem creata mens tanto perfectius puriusque convertitur, transformatur ac absorbetur, quanto minus ad se ipsam, ad propriam commoditatem, mercedem seu remunerationem intuetur ac vertitur. Imo ad sincerissimæ caritatis spectat affectionem, mere et integre ferri in Creatorem absque omni affectu reciproco et reflexo. Nempe reflecti ad prorium commodum, mercenarium est, aut aliquid mercenariæ proprietatis participat. Itaque spes perficit voluntatem, in quantum voluntas ex sua natura et dispositione extensibilis seu protensibilis est in summum et excellentissimum arduum, finaliter beatificativum, nondum adeptum et possibile obtineri; in quod superbeatissimum objectum spes tendit ac erigit mentem, non principaliter intuitu commodi, sed ut pure, plene immobiliterque conquiescat in illo, ipsoque fruens, totaliter transformetur ac immobilitetur in ipso: quod aliter fieri nequit, nisi beatificetur immediate in eo. — Nec ex his consequens est, quod vis irascibilis non perseveret in patria: quia ad hoc quod ibi permaneat, non oportet quod eumdem habeat modum agendi quem habet in via, sicut et timor filialis manet ibidem, quamvis non secundum omnem actum eumdem, neque secundum eumdem agendi modum. Verumtamen opinio est Henrici, quod concupiscibilis et irascibilis proprie sint in appetitu intellectivo, et quod realiter ibi ab invicem distinguantur, ita quod concupiscibilis est ibi vis principalis, et quod irascibilis est quædam vis ipsius concupiscibilis, tanquam defensatrix, custos et propugnatrix ipsius. Attamen quum intellectivus appetitus sit vis inorganica, appetitus autem sensitivus vis organica, fatetur quod concupiscibilis et irascibilis non differunt tam multum in parte intellectiva sicut in sensitiva. Quæ opinio a communi doctorum traditione est aliena, et contra eam ac ejus motiva Scotus multipliciter arguit. Unde in hoc ei et communi doctrinæ magis consentio. Quumque Philosophus libro de Anima expresse testetur, quod concupiscibilis et irascibilis pertinent ad rationale per participationem, hoc est, ad partem sensitivam, non videntur proprie poni in parte intellectiva, sed per similitudinem quamdam. Tamen de usu terminorum non est immoderanter disceptandum.

Postremo, de his diffuse scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro; cujus scripta in prætactis sententialiter continentur. Qui etiam quærit, an spes sit mercenaria. Videtur quod sic, quum sit exspectatio præmii. Respondet: Duplex est mercimonia. Una, qua lucrum quæritur temporale, ut ille qui servit Deo propter temporalia tantum, aut principaliter; et talis mercimonia est peccatum, quoniam Deum ponit viam, non terminum, et utitur Deo, ac fruitur creatura. De taliter mercenario dicitur in Evangelio:15 Mercenarius vidit lupum venientem, et fugit. Alius est mercenarius spiritualiter, qui Deo obsequitur propter regnum cœlorum: quod non est peccatum, quoniam mercenarius talis quærit utilitatem suam in Deo. Hæc Antisiodorensis.

Verumtamen etiam spiritualia dona tam gratiæ quam gloriæ, sunt ad Deum finaliter referenda. Imo cultor Dei sincerus et amator perfectus, se ipsum et cuncta quæ habet, quærit, desiderat, ad Deum plenarie refert, ita quod nec sui ipsius beatificationem, spiritualem ditationem, finalem salutem quærit, intendit, affectat, nisi in Deo, secundum Deum, et propter Deum, ut scilicet totus ac totaliter illi inhæreat, adhæreat, atque in ipso immobiliter contentetur, ipsum totis viribus incessabiliter venerans, laudans, intuens, diligens et amplectens.

Footnotes

  1. Matth. VII, 24. ↩

  2. Prov. xiii, 4. ↩

  3. Rom. v, 4. ↩

  4. Rom. v, 3, 4. ↩

  5. Cf. p. 444 C. ↩

  6. 1 Petr. 1, 12. ↩

  7. Cf. Galat. v, 22. ↩

  8. Cf. p. 398 I, 443 B. ↩

  9. Prov. xiii, 12. ↩

  10. p. 449 D, A'. ↩

  11. p. 449 D'. ↩

  12. 1 Cor. xiii, 13. ↩

  13. Cf. p. 398 I, 443 B. ↩

  14. Ps. IV, 5. ↩

  15. Joann. x, 12. ↩

Chapter 152 of 201