Distinctio 27
A. De caritate qua diligitur Deus et proximus, quæ in Christo et in nobis est.
QUUM autem Christus fidem et spem non habuerit, dilectionem tamen habuit in quantum homo, tantam qua major esse non valet: qui ex caritate eximia animam posuit pro amicis et inimicis. Habuit enim in corde caritatem, quam opere nobis exhibuit, ut exhibitionis forma nos ad diligendum instrueret. Hic aliquid dicendum est de caritate, et modo et ordine diligendi Deum et proximum.
B. Quid sit caritas.
Caritas est dilectio qua diligitur Deus propter se, et proximus propter Deum vel in Deo. Hæc habet duo mandata: unum pertinens ad dilectionem Dei, quod est maximum in lege mandatum; et alterum pertinens ad diligendum proximum, illi simile. Primum est: Diliges Deum ex toto corde, ex tota mente, et ex tota anima;1 quod scriptum est in Deuteronomio. Secundum est: Diliges proximum tuum sicut te ipsum.2 In his duobus mandatis tota lex pendet et Prophetæ. Finis enim præcepti est dilectio;3 et ea est gemina, id est Dei et proximi.
C. Si eadem caritate diligitur Deus et proximus.
Hic quæritur, si ex ea ipsa dilectione diligitur Deus qua diligitur proximus, an alia sit dilectio Dei, et alia proximi. Eadem sane dilectio est qua diligitur Deus et proximus, quæ Spiritus Sanctus est, ut supra dictum est, quia Deus caritas est. Unde Augustinus: Joannes ait, Non potest Deum diligere quem non videt, qui fratrem quem videt, non diligit. Sed si eum quem videt humano visu, spirituali caritate diligeret, videret Deum, qui est ipsa caritas, visu interiori quo videri potest. Qui ergo fratrem quem videt, non diligit, Deum (qui est dilectio, qua caret qui fratrem non diligit) quomodo potest diligere? Ex una enim eademque caritate Deum proximumque diligimus, sed Deum propter Deum, nos vero et proximum propter Deum. — Si vero una eademque caritas est Dei et proximi, quare dicitur gemina?4 Propter duo dilecta, id est Deum et proximum. Etsi una sit caritas, duo tamen diversa ea diliguntur, scilicet Deus et homo vel angelus. Pro quo etiam duo sunt mandata: quia quum eadem caritas utroque commendetur, diversa tamen diligi præcipiuntur. Unde Augustinus: Arbitror ideo Spiritum Sanctum bis datum, semel in terra, et iterum de cœlo, ut commendarentur nobis duo præcepta caritatis, scilicet Dei et proximi. Una est caritas et duo præcepta, unus Spiritus et duo data: quia alia caritas non diligit proximum, nisi illa quæ diligit Deum. Qua ergo caritate proximum diligimus, eadem Deum diligimus. Sed quia aliud est Deus, aliud proximus, etsi una caritate diliguntur, ideo forte duo præcepta dicuntur, et alterum majus, et alterum minus; vel propter duos motus qui in mente geruntur, dum Deus diligitur et proximus. Movetur enim mens ad diligendum Deum, movetur et ad diligendum proximum, et multo magis erga Deum quam erga proximum.
Cf. lib. I, dist. xvii B. I Joann. iv, 16.
Aug. de Trinitate, lib. viii, n. 12.
Aug. Sermo 265, n. 9.
D. De modo diligendi.
Id. de Doctrina christ. lib. i, n. 21.
Id. de Trinitate, lib. viii, n. 9.
Consequenter modum utriusque dilectionis advertamus. Hæc regula (ut ait Augustinus) dilectionis divinitus constituta est, ut Deum propter se ex toto corde, et proximum diligas sicut te ipsum, id est, ad quod et propter quod te ipsum diligere debes. In bono enim et propter Deum te ipsum diligere debes: in bono ergo diligendus est proximus, non in malo, et propter Deum. Proximum vero omnem hominem oportet intelligi, quia nemo est cum quo sit operandum male. Qui ergo amat homines: vel quia justi sunt, vel ut justi sint, amare debet, hoc est in Deo vel propter Deum. Sic enim et se ipsum amare debet, scilicet in Deo vel propter Deum, id est, quia justus est, vel ut justus sit. Qui enim aliter se diligit, injuste se diligit, quia ad hoc se diligit, ut sit injustus : ad hoc ergo, ut sit malus. Non ergo jam se diligit : qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam ¹. Modus ergo diligendi præcipiendus est homini, id est, quomodo se diligat, ut prosit sibi. Quin autem se diligat et prodesse sibi velit, dubitare dementis est. Modus autem præcipitur, quum ait, Sicut te ipsum; ut proximum diligas ad quod te ipsum. Si ergo te non propter te diligere debes, sed propter illum ubi dilectionis tuæ rectissimus finis est, non succenseat alius aliquis homo, si et ipsum propter Deum diligis. Hujus dilectionis modum Veritas insinuat, dicens : Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos, id est, ad quod dilexi vos, scilicet ut filii sitis, et vitam habeatis.5
Ps. x, 6. Aug. de Doctrina christ. lib. I, n. 26.
E. De modo diligendi Deum.
Dilectionis autem Dei modus insinuatur quum dicitur, Ex toto corde, id est ex toto intellectu; ex tota anima, id est ex tota voluntate; ex tota mente, id est memoria, ut omnes cogitationes et omnem vitam et omnem intellectum in illum conferas a quo habes ea quæ confers. Hæc dicens, nullam partem vitæ nostræ reliquit quæ vacare debeat; sed quidquid venerit in animum, illuc rapiatur quo dilectionis impetus currit. Et diligere Deum propter se, modus est diligendi Deum. Et sunt isti duo modi diligendi Deum, ut quibusdam placet.
Aug. op. cit. n. 21.
F. De impletione mandati caritatis.
Illud autem præceptum non penitus impletur ab homine in hac mortali vita, sed ex parte : non ex toto, quia ex parte diligimus, sicut ex parte cognoscimus;6 in futuro autem implebitur ex toto. Unde Augustinus : Quum adhuc est aliquid carnalis concupiscentiæ, non omni modo ex tota anima diligitur Deus. Caro tamen non dicitur concupiscere, nisi quia anima carnaliter concupiscit. Quum autem venerit quod perfectum est, ut destruatur quod ex parte est, id est, ut jam non ex parte sit, sed ex toto;7 caritas non auferetur, sed augebitur et implebitur. In qua plenitudine illud præceptum caritatis implebitur : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, etc. Tunc erit justus sine peccato, quia nulla erit lex repugnans menti. Tunc prorsus toto corde, tota anima, tota mente diliges Deum : quod est summum præceptum.
Aug. de Perfect. justit. n. 19.
G. Quæstio de præcepti ratione.
Sed cur præcipitur homini ista perfectio, quum in hac vita eam nemo habeat? Quia non recte curritur, si quo currendum est nesciatur. Quomodo autem sciretur,
Aug. ubi supra.
¹ Hoc loco quædam exemplaria insertum habent id quod in sequenti distinctione characteribus diversis tanquam subditicium notatum est. si nullis præceptis ostenderetur? — Ecce habes cur illud præceptum est quod hic penitus impleri non potest. Impletur tamen ex parte, scilicet secundum perfectionem viæ. Alia est enim perfectio currentis, alia pervenientis. Facit hoc mandatum ut cursor, qui Deum ante omnia et præ omnibus diligit, nec tamen omnino perficit.
H. Quod alterum mandatum in altero est.
Aug. de Trinitate, lib. VIII, n. 10.
Aug. in Joann. tract. 65, n. 2.
Quum autem duo sint præcepta caritatis, pro utroque sæpe unum ponitur; nec immerito, quia nec Deus sine proximo, nec proximus sine Deo diligi potest. Unde Apostolus omne mandatum legis dicit instaurari, id est contineri et impleri, in hoc verbo, Diliges proximum tuum sicut te ipsum.8 Et Christus dilectionem proximi specialius commemorat, dicens: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Ubi illud majus mandatum dilectionis Dei videtur prætermissum. Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis:9 quia qui diligit Deum, non potest eum contemnere quem Deus præcipit diligi; et qui diligit proximum, quid in eo diligit nisi Deum? Ipsa est dilectio ab omni mundana dilectione discreta, quam distinguens Dominus ait: Sicut dilexi vos. Quid enim nisi Deum dilexit in nobis, non quem habebamus, sed ut haberemus? Sicut medicus ægrotos: et quid in eis diligit nisi salutem quam cupit revocare, non morbum quem venit expellere? Sic et nos invicem diligamus, ut quantum possumus, invicem ad habendum in nobis Deum ex dilectione attrahamus.
I. Quæ caritate diligenda sint.
Aug. de Doctrina christ. lib. I, n. 22.
Ibid. n. 26.
Sed quæ hac dilectione diligenda sint, jam inquiramus. Non enim omnia, ut ait Augustinus, quibus utendum est, diligenda sunt, sed ea sola quæ vel nobiscum societate quadam referuntur in Deum, sicut est homo vel angelus, vel quæ ad nos relata, beneficio Dei per nos indigent, ut corpus, quod ita præcipiendum est diligi, ut ei ordinate prudenterque consulatur.
SUMMA
DISTINCTIONIS VICESIMÆ SEPTIMÆ
COMPLETIS distinctionibus de duabus virtutibus theologicis, fide et spe, nunc de tertia, id est de caritate, prosequitur, ejus excellentiam multipliciter pandens, eo quod fuit in Christo, nec evacuatur, et ex ea Dominus nos redemit. Ipsam vero et exemplo nobis commendavit, jussit ac relinquendam præfixit. Deinde ostendit quid sit caritas ipsa. Quocirca movet hoc dubium, utrum eadem caritate diligendus sit Deus et proximus. In cujus solutione movet et solvit, cur caritas nominetur gemina, quum sit una et simplex, et cur de ea duo dentur præcepta. Deinceps declarat modum seu formam qua diligendus est proximus, qualiter quoque diligendus sit Deus. Quocirca inquirit, utrum in vita præsenti valeat præceptum illud amandi Deum impleri perfecte; et si non, cur traditum sit. Postremo exponit, quemadmodum duo caritatis præcepta in se invicem includuntur.
Footnotes
Chapter 153 of 201