Distinctio 28
A. Si illo præcepto jubemur diligere totum proximum et nos totos.
HIC potest quæri, utrum in illo mandato dilectionis proximi, totum proximum, id est animam et corpus, nosque ipsos totos, diligere præcipiamur. Ad quod dicimus, omne genus diligendarum rerum in illis duobus mandatis contineri. Quatuor enim diligenda sunt, ut ait Augustinus: unum, quod supra nos est, scilicet Deus; alterum, quod nos sumus; tertium, quod juxta nos est, scilicet proximus; quartum, quod infra nos, scilicet corpus. De secundo et quarto nulla præcepta danda erant, scilicet ut diligeremus nos vel corpus nostrum; præcipitur autem Deus diligi et proximus. Ut autem quisque se diligat, præcepto non est opus. Quantumlibet enim homo excidat a veritate, remanet illi dilectio sui et dilectio corporis sui: quia nemo unquam carnem suam odio habuit. Nam viri justi qui corpus suum cruciant, non corpus, sed corruptiones ejus et pondus oderunt. — Hic videtur Augustinus tradere, quod ex præcepto non teneamur diligere nosmetipsos vel corpus nostrum. Quod si est, non omne genus diligendarum rerum illis duobus præceptis continetur: quia quum et nos ipsos et corpus nostrum diligere debeamus, ad quid necessarium est præceptum, quum scriptum sit:1 Qui diligit iniquitatem, odit animam suam? Sed speciale de hoc præceptum non erat dandum, nec speciali præcepto opus erat id tradi, ut quisque se vel corpus suum diligeret: quia hoc in illo præcepto continetur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Ibi enim et proximum totum et te totum intelligere debes. Unde Augustinus in eodem: Si te totum intelligas*, id est animam et corpus, et proximum totum, id est animam et corpus (homo enim ex anima constat et corpore), nullum rerum diligendarum genus in his duobus præceptis prætermissum est. Quum enim præcurrat dilectio Dei,*
Aug. de Doctrina christ. lib. 1, n. 22.
Ephes. v, 29. Aug.op.cit. n. 24.
Matth. xix, 19. Aug.op.cit. n. 27. diligas ejusque dilectionis modus præscriptus appareat, et sequatur dilectio proximi, de tua dilectione nihil dictum videtur. Sed quum dictum est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum, simul et tui abs te dilectio prætermissa non est. Ecce hic aperte dicit, in illo præcepto non tantummodo proximi sed et tui dilectionem contineri, et totius proximi, totiusque tui. Ex quo apparet, quod dictum est, de secundo et quarto (id est de dilectione nostri et corporis nostri) nulla præcepta danda, ita esse intelligendum, scilicet specialia et divisa, quia in illo uno totum continetur, et quia id quod sumus, et quod infra nos est, ad nos tamen pertinens, naturæ lege diligimus, quæ in bestiis etiam est. Ideoque et de illo quod supra nos est, et de illo quod juxta nos est, divisa præcepta sumpsimus : in quorum altero, ejus quod sumus et illius quod infra nos est, dilectio continetur.
Sic condita est mens humana, ut nunquam sui non meminerit, nunquam se non intelligat, nunquam se non diligat. Sed quoniam qui odit aliquem, nocere illi studet, non immerito et mens hominis quando sibi nocet, se odisse dicitur. Nesciens enim sibi vult male, dum non putat sibi obesse quod vult; sed tamen male sibi vult, quando illud vult quod obsit sibi, secundum illud : Qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Qui ergo diligere se novit, Deum diligit.2 Qui vero non diligit Deum, etiam si se diligit (quod ei naturaliter inditum est), tamen non incongrue se odisse dicitur, quum id agit quod sibi adversatur, et se ipsum tanquam suus inimicus insequitur¹.
Aug. de Trinitate, lib. XIV, n. 18.
B. Si in illo præcepto contineatur dilectio angelorum.
Oritur autem hic de angelis quæstio, utrum ad illud præceptum dilectionis proximi, etiam dilectio pertineat angelorum. Nam quod nullum hominem exceperit qui præcepit proximum diligere, Dominus in parabola semivivi relicti ostendit, eum dicens proximum, qui erga illum exstitit misericors.3 Deinde subdit, Vade, et tu fac similiter : ut eum proximum intelligamus, cui vel exhibendum est officium misericordiæ si indiget, vel exhibendum esset si indigeret. Nullum vero exceptum esse cui misericordiæ negandum sit officium, quis non videat, quum usque ad inimicos etiam porrectum sit, Domino dicente, Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos? Manifestum est ergo, omnem hominem proximum esse reputandum. Proximi vero nomen ad aliquid est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest. Unde consequens est, et cui præbendum et a quo præbendum est officium misericordiæ, recte proximum dici. Manifestum est ergo, præcepto dilectionis proximi etiam sanctos angelos contineri, a quibus tanta nobis misericordiæ impenduntur officia. Ex quo et Dominus proximum se nostrum dici voluit, ut in parabola saucii ostendit; et in Propheta : Quasi proximum et quasi fratrem nostrum4
Aug. de Doctrina christ. lib. I, n. 31.
Matth. v, 44. Aug. op.cit. n. 32.
Ibid. n. 33.
¹ Hæc in antiquis libris non inveniuntur : quæ sunt quasi quædam expositio textus. sic complacebam. Sed quia excellentior ac supra nostram naturam est divina substantia, præceptum dilectionis Dei a proximi dilectione distinctum est. Ideoque, licet nobis Deus omnia impendat beneficia, non tamen nomine proximi includitur in illo præcepto: quem non sicut nos diligere debemus, sed plus quam nos, toto corde et anima. Christum vero in quantum homo est, sicut nos diligere debemus, ejusque secundum hominem dilectio illo continetur mandato: quem etiam secundum hominem magis quam nos, sed non quantum Deum, debemus diligere, quia in quantum est homo, minor est Deo.
C. Quibus modis dicitur proximus.
Hic notandum est, proximum dici diversis modis, scilicet:5 conditione primæ nativitatis, spe conversionis, propinquitate cognationis, ratione beneficii exhibitionis.
SUMMA
DISTINCTIONIS VICESIMÆ OCTAVÆ
POSTQUAM tractavit Magister de caritate quantum ad ejus essentiam, definitionem ac modum, nunc eam determinat quantum ad ejus objecta, hoc est quantum ad diligibilia, seu quantum ad numerum et distinctionem diligendorum. Et ex verbis Augustini in libro de Doctrina christiana, exprimit quæ et quot sint illa, movetque quæstionem, an unum illorum sit natura seu persona angelica, et respondet quod imo.
Footnotes
Chapter 158 of 201