Skip to the text

Quæstio unica

Hic quæritur, Utrum solum hæc quatuor ex caritate sint diligenda: Deus et ipse homo diligens, proximus quoque et proprium corpus.

Videtur quod non, quia virtutes et felcitas sunt diligendæ ex caritate, nec tamen comprehenduntur sub aliquo horum. — Secundo, quoniam corpus est pars hominis: ergo non ponit in numerum inter diligenda, sed expresso homine datur intelligi. — Tertio, quia angelus non exprimitur inter ista, et tamen ex caritate est diligendus. Nec videtur nomine proximi designari, quia nec statu nec specie communicat nobis. — Videtur quoque quod impii, perfidi et hostes boni communis, non sint ex caritate amandi, quum mortem ipsorum zelo justitiæ licite appetamus. Aliqui etiam obstinati incorrigibilesque consistunt, qui non videntur diligendi ex caritate.

Ad hoc respondet Albertus: Non sunt nisi quatuor ex caritate diligenda. Bonum namque quod movet ad diligendum, aut est beatificans: et hoc est supra nos tripliciter, videlicet, dignitate et causalitate et fine; quoniam bonum illud quod est Deus, est majestatis immensæ, et causale principium nostrum, ac bonum finale in quo tota nostra salus consistit: idcirco hoc bonum habet specialem rationem movendi nostrum amorem. Aut est id quod nos ipsi sumus: et hoc habet duplicem rationem movendi ad sui amorem, videlicet, secundum suum principale, quod est anima, et secundum suum inferius, quod infra nos est, quod est proprium corpus, quod ex conjunctione sui cum anima nostra specialiter movet ad diligendum, ut tandem glorificetur cum anima. Aut est id quod juxta nos est: et hoc, sive sit corpus sive anima proximi, non addit specialem rationem movendi seu diligendi, nisi quod quadam societate conjungitur nobis ut beatificabile. Sic autem non est de proprio corpore, quod conjunctum est nobis ut inferius, non ut juxta nos. Quumque non sint plures diversitates in genere boni ordinatæ ad beatitudinem, non sunt nisi hæc quatuor diligenda ex caritate.

Præterea si quæratur, an virtutes, gratia, beatitudo, sapientia et consimilia charismata ex caritate sint diligenda; dicendum, quod diligi possunt non sicut objecta quibus volumus bonum, sed ut formæ ordinantes et disponentes nos ad beatitudinem. Et ipsa beatitudo creata diligitur tanquam formalis immediataque unio mentis cum Deo. Alii dicunt, quod diliguntur dilectione concupiscentiæ, quoniam ordinamus illa ad nostram salutem, non autem dilectione amicitiæ: quod non arbitror verum. Beatitudo autem creata non est super nos diligenda, sed propter nos: quia non quærimus eam nisi propter nos, ut ipsa dispositi, increata perficiamur ac perfruamur. Nec ipsa nos beatificat nisi formaliter, increata autem beatitudo efficienter. — Insuper, certum est ex prædictis, quod irrationalia non sint ex caritate diligenda, quia beatitudinis susceptiva non sunt. Ideo non est in eis formalis ratio objecti ipsius caritatis, quæ tamen tanquam universalis motor circa cuncta versatur, et irrationalibus ad obtinendam beatitudinem utitur. — Angeli vero ex caritate amandi sunt, quia beatitudinem sunt sortiti; sed non sunt diligendi supra nos, seu plus quam nos ipsi a nobis, quoniam gratia perficit et decorat naturam, similiter caritas. Natura autem semper movetur plus ad diligendum proprium bonum quam bonum alterius creaturæ. Hinc solus Deus est super nos diligendus. — Iniqui vero ita sunt diligendi, ut in eis diligatur natura, non culpa; et quamdiu viatores sunt, ipsæ personæ sunt spiritualiter diligendæ, ut fiant justæ ac beatæ.Damnati vero ac dæmones quum sint gratiæ incapaces, non sunt ex caritate amandi; sed naturali possunt amore amari quantum ad id quod habent a Creatore, sicut et Deus diligit cuncta quæ fecit. Sap. xi, 25.

Postremo si quæratur, an Christus in quantum homo sit super nos diligendus; videtur quod sic, quia ut sic, est caput nostrum. Dicendum, quod quæstio ista dupliciter potest intelligi, eo quod ly in quantum, potest dicere unitatem personæ, et ita est concedenda. Potest etiam dicere conditionem naturæ, et hoc, vel naturæ ut unitæ Verbo, et sic rursus conceditur; vel naturæ secundum se sumptæ, et ita non est super nos diligendus, quia sic non est caput nostrum neque redemptor. — Hæc Albertus.

Consonat Thomas, eadem planius scribens, ac dicens: Quum caritas includat amorem et aliquid addat, aliquid potest ex caritate amari dupliciter. Primo, sicut id ad quod caritatis amicitia terminatur: et ita non est caritas nisi ad rationales creaturas, quibus volumus bona gratiæ ac gloriæ. Secundo, ut id ad quod terminatur amor qui in caritate includitur, quamvis ad illud amicitia non habeatur; isteque amor ordinatur ultra ad id quod principaliter amatur, sicut amamus sanitatem amici propter amicum: et ita virtutes diliguntur ex caritate. — Similiter nec irrationalia diligi possunt ex caritate, sicut ad quæ caritas terminatur, quia cum illis non est nobis communio nec amicitia, nec convenientia in natura, operatione et conversatione, nec veræ salutis capacia sunt; nec volumus eis bona nisi per respectum ad homines: et ita ad ea est concupiscentiæ, non amicitiæ amor. Verumtamen diligi possunt ex caritate, ut ea ad quæ amor quem caritas includit, terminatur: sicut amicus amat possessiones amici, ad quas amicitiam nullam habet. Nec ista dilectio est tantum imperata a caritate, sed item elicita: quoniam caritas elicit actum dilectionnis, non tantum ad ea ad quæ principaliter est caritas, sed etiam ad ea quæ ordinantur ad principalia illa. — Denique, sicut jam patuit, nec caritas nec amicitia potest consistere nisi inter eos qui eamdem participant vitam. Vita autem angeli et hominis duplex est. Una, quæ convenit eis secundum naturam ipsorum: et ita non communicant in vita eadem, sed homines ad invicem, et angeli ad invicem, quia circa eadem occupantur. Alia, quæ convenit eis per gratiam, secundum quod fiunt divinæ vitæ participes, atque in hac vita communicant ad invicem et cum Deo: et ita est inter eos amicitia et caritas. Nam et ad invicem nati sunt conversari in patria, et nunc aliquo modo conversatio justorum hominum est in cœlo. — Insuper, corpus nostrum est unum de quatuor diligendis ex caritate. Dilectio namque caritatis habet pro fundamento communicationem vitæ beatæ principaliter, et etiam vitæ gratiæ prout ordinatur ac perducit ad vitam beatam. Hæc quoque vita tripliciter habet relationem ad habentem caritatem. Est enim uno modo in aliquo tanquam in principio diffundente eam in alios: sicque in Deo est. Est item in ipso amante sicut in participante hanc vitam: et hoc rursus dupliciter, quia in anima est principaliter, in corpore autem per redundantiam. Est etiam in proximis sicut in comparticipantibus. Hinc quatuor sunt ex caritate amanda. Hæc Thomas in Scripto.

Præterea in secunda secundæ, quæstione vicesima quinta:1 De caritate, inquit, contingit loqui dupliciter. Primo, in communi, ut est amicitia quædam: et sic nemo proprie diligit se ipsum, quoniam amicitia unionem designat; hominis autem ad se ipsum non est unio, sed unitas. Hinc sicut de primis principiis non habetur scientia, sed aliquid majus, utpote intellectus; sic nemo ad se ipsum amicitiam proprie habet, sed aliquid plus. Secundo, penes propriam rationem ipsius, prout est amicitia hominis principaliter ad Deum, et ex consequenti ad ea quæ ordinantur ad Deum, inter quæ est etiam ipse homo qui diligit. Idcirco qui diligit Deum, diligit et se ipsum in ordine ad eum. — Ista plana atque communia sunt, idcirco nec immorandum.

Concordat Petrus per omnia, qui etiam quærit in quo membro contineatur dilectio hominis Christi. Respondet: De Christo homine est loqui dupliciter. Primo, quantum ad suam personam: et sic continetur in dilectione Dei. Secundo, quantum ad naturam humanam: et sic in dilectione proximi continetur. Sed naturam illam possumus considerare dupliciter: primo secundum se; secundo, ut unitam Verbo. Primo modo continetur in membro et ordine dilectionis proximi: sic enim minus esset amanda a nobis quam nos ipsi, si natura illa per se esset separata a Verbo. Secundo modo continetur in membro dilectionis proximi, sed non in ordine: quia plus diligi debet a nobis quam nos ipsi, tanquam mediator atque redemptor. Hæc Petrus.

B Primo modo continetur in membro et ordine dilectionis proximi: sic enim minus esset amanda a nobis quam nos ipsi, si natura illa per se esset separata a Verbo. Secundo modo continetur in membro dilectionis proximi, sed non in ordine: quia plus diligi debet a nobis quam nos ipsi, tanquam mediator atque redemptor. Hæc Petrus.

Porro ad hoc, an creaturæ irrationales sint diligendæ ex caritate, scribit Bonaventura: Omnia opera meritoria sunt ex caritate tanquam a principio movente et imperante; alio modo ille actus dicitur esse ex caritate, quem habitus caritatis formaliter respicit et directe, qui scilicet elicitive ex caritate progreditur, sicut diligere. Itaque irrationalia possunt diligi ex caritate imperative, non elicitive. Nam possumus illis uti meritorie, et per ea Deum laudare, colere, venerari. Sicque ex naturali quadam pietate circa ea homo afficitur, et tanto plus, quo amplius ad innocentiæ statum propinquat. Nam et juxta hoc homini magis et magis mansuescunt, ut in sancto patebat Francisco, qui circa ea mira pietate affluebat. Innocentiam namque quodammodo recuperavit: in cujus signum irrationales creaturæ ei mirabiliter obtemperabant. Hæc Bonaventura. — Verum ut patuit, Thomas affirmat irrationalia ex caritate amari etiam elicitive, prout ad laudem et honorificentiam Creatoris cupimus ea conservari ac redigi.2 — Richardus quoque utramque tangit opinionem, et magis videtur responsioni Thomæ favere.

Verumtamen verbis Augustini et Magiprie et perfecte, sed aliquantulum et imstri plus consonat positio Bonaventuræ. Et pro concordia potest dici, quod irrationalia non diliguntur elicitive ex caritate properfecte : quia nec bonum gratiæ, nec donum gloriæ eis optatur; tamen ex caritate ad Dei honorificentiam ordinantur.

Footnotes

  1. art. 4. ↩

  2. p. 477 D'. ↩

Chapter 159 of 201