Quæstio 4
A Dhuc circa hæc aliqua sunt addenda, ut clarius intelligantur. Et quæritur primo, Quid sit amor.
Ad quod Thomas respondet : Amor spectat ad appetitum, qui est virtus passiva. Omne autem passivum perficitur et movetur secundum quod formatur per formam sui activi, atque in hoc motus ejus terminatur et conquiescit : quemadmodum intellectus, antequam per speciem intelligibilem sui objecti formetur, dubitat et inquirit; quumque fuerit formatus, inquisitio cessat. Conformiter, quando appetitus imbuitur forma sui objecti, quod est bonum, complacet sibi in illo, adhæretque illi; et tunc dicitur illud amare. Unde amor non aliud est quam transformatio quædam ipsius affectus in rem amatam. Quumque omne quod efficitur forma alicujus, fiat unum cum illo : hinc per amorem amans fit unum cum amato. Unde nono Ethicorum ait Philosophus, quod amicus est alter ipse. Apostolus quoque testatur : Qui adhæret Deo, unus spiritus est.1 Denique, unumquodque agit secundum exigentiam suæ formæ, quæ est agendi principium et regula operis. Bonum quoque amatum est finis agentis; finis vero est principium in operabilibus, sicut principia prima in cognoscendis. Itaque amans ex amore operatur secundum exigentiam rei amatæ, talisque operatio est delectabilis sibi, utpote conveniens suæ formæ seu amori. Ideo quidquid amans facit aut patitur pro amato, delectabile sibi est; et magis ad rem amatam accenditur, in quantum majorem delectationem de amato experitur in his quæ propter ipsum facit aut patitur. Et sicut ignis cohiberi nequit a motu sursum, nisi per violentiam, ita nec amans quin agat secundum sui amoris impulsum. Idcirco secundum Gregorium, amor otiosus esse non potest : operatur etenim magna, si est. Quumque omne violentum sit contristativum tanquam voluntati repugnans, ut quinto Metaphysicæ dicitur, idcirco pœnosum est contra inclinationem amoris aut præter eam operari. Operari autem secundum eam, est facere ea quæ amato conveniunt. Quum etenim amans assumpserit sibi amatum quasi idem sibi, constat quod gerit quasi personam amati amans, ita quod quasi inest et inhæret amato, sicut et econverso. — Amplius, inter affectiones animæ amor est prior, quoniam amor dicit terminationem seu stabilitionem affectus, per hoc quod informatur suo objecto et figitur in eodem. Idcirco, sicut in ceteris motus procedit a quodam priori quieto immobili, sic ceteræ affectiones ex amore.
Si vero quæratur, an cognitio altior sit amore; dicendum, quod potentia cognitiva comparari potest ad appetitivam tripliciter. Primo, secundum ordinem antecessionis: et sic cognitiva est prior, quia cognitio affectionem præcedit et parit. Secundo, penes capacitatem: et ita æquales sunt, quia utraque est respectu omnium; unde et invicem se includunt, quia intellectus cognoscit ea quæ sunt appetitivæ seu voluntatis, voluntas quoque cupit quæ sunt intellectivæ potentiæ. Tertio, secundum eminentiam vel dignitatem: et ita se habent ut excedentia et excessa. Si enim considerentur ut proprietates et accidentia ejus in quo sunt, sic intellectus voluntate præstantior est, et ea quæ pertinent ad intellectum digniora sunt pertinentibus ad voluntatem. Si vero considerentur ut potentiæ, id est secundum ordinem ad actus atque objecta, est econverso. — Si demum quæratur, quid absolute sit dignius inter eas; respondendum, quod quædam sunt res superiores anima rationali, et quædam inferiores. Quumque homo per amorem et voluntatem trahatur in volita et amata, per intellectum vero res fiant in anima per similitudines suas, nobilior est amor earum rerum quæ superiores sunt anima, quam ipsarum cognitio; rerum vero quæ inferiores sunt anima, cognitio dignior est quam ipsarum dilectio: propter quod malarum rerum, quarum pravus est amor, est bona cognitio. — Hæc Thomas in Scripto.
Amplius, Bonaventura hic sciscitatur, an uno et eodem actu caritatis possit quis diligere Deum et proximum. Respondet: Motus dilectionis in Deum et proximum, potest esse dupliciter. Primo, ita quod sit in utrumque tanquam in objectum et terminum. Secundo, ita quod sit in unum tanquam in objectum, et in alterum tanquam in ultimum finem. Si secundo modo, dicendum quod in utrumque quis potest ferri eodem actu dilectionis, quoniam uno actu dilectionis diligitur proximus propter Deum: qui motus est quasi collativus in utrumque ut in subjectum. Si autem sit in utrumque ut objectum, hoc potest esse dupliciter: quia quum actus caritatis sit diligere seu velle bonum alicui, secundum hoc assignatur duplex caritatis objectum. Unum est bonum illud quod optatur alicui, secundum est is cui optatur hoc bonum. Itaque motus caritatis ad Deum et proximum comparatur in ratione objecti dupliciter: primo, sub ratione eadem et uniformi, ita ut utrumque diligat tanquam id cui optat bonum; secundo, sub ratione difformi, ita ut unum respiciat tanquam id cui optat bonum, alterum tanquam bonum quod alteri optat. Si ergo respiciat utrumque difformiter, sic potest esse unus motus caritatis in utrumque: caritas quippe illo motu quo diligit proximum, optat proximo Deum. Si demum respiciat utrumque uniformiter, oportet motum dilectionis in utrumque alium esse ac alium. Alius namque est motus dilectionis quo volo bonum Deo, et quo volo bonum proximo: nam alius et alius dilectionis est terminus, estque unus intensior, alter remissior. Atque secundum hoc circa actum dilectionis sunt duo præcepta: unum, ut Deus super omnia toto corde ametur; alterum, ut et proximus diligatur in Deo sicut diligens amat seu amare tenetur se ipsum.
Quærit quoque Bonaventura, quis istorum motuum seu actuum dilectionis prior sit altero. Et respondet: Actus isti caritatis dupliciter comparantur ad habitum suum. Primo, secundum primam ipsius habitus inclinationem: sicque prior est actus dilectionis in Deum, quoniam caritas prius inclinat ad Deum quam proximum, quum Deus sit principalius ejus objectum, inclinatio quoque in Deum causa sit inclinationis in proximum. Caritas enim Deum facit diligi propter se, et proximum propter Deum, sic quod ly propter, dicit habitudinem causæ finalis et causæ moventis ac inducentis. Sicque actus caritatis in Deum prior est, non solum dignitate, sed item origine. Secundo, comparantur hi actus ad habitum caritatis secundum exercitii perfectionem: sicque quum exercitatio circa motum dilectionis in proximum concernat vitam activam, exercitatio vero circa motum dilectionis in Deum vitam respiciat contemplativam, quæ inferior est vita activa, prior est dilectio proximi. A Qui enim vult esse perfectus Dei amator, prius exercere se debet in proximi amore: quemadmodum qui vult esse bonus contemplator, prius debet esse bonus activus, ut docet Gregorius. — Hæc Bonaventura. Verumtamen Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro, dicit impossibile esse eodem actu caritatis diligi Deum et proximum. Sed ex distinctione Bonaventuræ habetur concordia. Antisiodorensis enim loquitur prout Deus et proximus diliguntur ut id cui bonum optatur. — Responsio autem Petri concordat Bonaventuræ.
Footnotes
-
I Cor. vi, 17. ↩
Chapter 157 of 201