Skip to the text

Distinctio 29

A. De ordine diligendi, quid prius, quid posterius.

POST prædicta, de ordine caritatis agendum est, quia dicit Sponsa : Introduxit Cant. II, 4. me rex in cellam vinariam, et ordinavit in me caritatem. Videamus ergo ordinem, quid prius, quid posterius esse debeat. Peccat enim qui præpostere agit. Nam scire quid facias, et nescire ordinem faciendi, non est perfectæ cognitionis : ordinis namque ignorantia conturbat meritorum formam. Ordinem autem diligendi Augustinus insinuat, dicens : Ipse est qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod diligendum est, aut æque diligat quod minus vel amplius diligendum est, aut minus vel amplius quod æque diligendum est. Omnis peccator in quantum peccator est, non est diligendus; et omnis homo in quantum est homo, diligendus est propter Deum; Deus vero propter se ipsum. Et Deus propter se omni homine amplius diligendus est; et amplius quisque debet Deum diligere quam se ipsum. Item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter Deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum Deo homo perfrui, quod non potest corpus, quia corpus per animam vivit, qua fruimur Deo. — Audisti aliqua de ordine caritatis, ubi expressum est nos amplius debere diligere Deum quam omnes homines vel nos ipsos, et amplius animam alicujus hominis quam corpus nostrum. In enumeratione etiam quatuor diligendorum superius posita, prius ponitur quod supra nos est; secundo, quod nos sumus; tertio, quod juxta nos est; quarto, quod infra nos est. Ubi ordo diligendi insinuari videtur ex ratione enumerationis. Non est autem apertum, utrum omnes homines pariter diligere debeamus, et tantum quantum nos, vel minus.

Aug. de Doctrina christ. lib. I, n. 28.

Cf. dist. XXVIII A.

B. An omnes homines pariter diligendi sint.

Unde etiam super hoc sæpe movetur quæstio, quam perplexam faciunt Sanectorum verba varie prolata. Quidam enim tradere videntur, quod pari affectu omnes diligendi sint;1 sed in effectu, id est in exhibitione obsequii, distinctio observanda sit. Unde Augustinus : Omnes homines æque diligendi sunt;2 sed quum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte junguneligis Galat. vi, 10. Aug. in Galat. n. 61. tur. Pro sorte enim habendum est, quo quisque tibi temporaliter colligatius adhæret, ex quo legis potius illi dandum esse. Idem super epistolam ad Galatas : Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, id est ad Christianos. Omnibus enim pari dilectione vita æterna optanda est, etsi non omnibus eadem possunt exhiberi dilectionis officia, quæ fratribus maxime sunt exhibenda, quia sunt sibi invicem membra, qui habent eumdem Patrem. His aliisque testimoniis innituntur qui dicunt omnes homines pariter diligendos esse caritatis affectu, sed in operis exhibitione differentiam faciunt.

C. Quæ his repugnare videntur.

Hier. in Ezech. lib. xiii, c. 44, v. 25.

Cant. II, 4. Origen. in Cant. hom. II, n. 8.

Quibus obviat illud præceptum legis de diligendis parentibus :3 Honora patrem tuum et matrem, ut sis longævus super terram. Ut quid enim specialiter illud præciperetur de parentibus, nisi majori dilectione forent diligendi ? Sed hoc illi referendum dicunt ad exteriorem exhibitionem, in qua præponendi sunt parentes. Unde honora dixit, non dilige. Obviat etiam illud quod Hieronymus super Ezechielem ait, scilicet ut ordine caritatis (sicut scriptum est, Ordinavit in me caritatem), post omnium patrem Deum, carnis quoque pater diligatur et mater, et filius et filia, frater et soror. Ambrosius quoque diligendi exprimens ordinem, super illud Canticorum, Ordinavit in me caritatem, ait : Multorum caritas inordinata est : quod in primo est, ponunt tertium vel quartum. Primo Deus diligendus est, secundo parentes, inde filii, post domestici : qui si boni sunt, malis filiis præponendi sunt. Secundum hoc in Evangelio ad cujusque dilectionem proprium ponit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex omnibus viribus tuis, et proximum tuum sicut te ipsum;4 et inimicos non ex tota virtute, nec sicut te ipsum, sed simpliciter. Sufficit enim quod diligimus, et non odio habemus. — Ecce ex præmissis aperte insinuatur, quæ in affectu caritatis distinctio sit habenda, ut differenti affectu, non pari, homines diligamus, et ante omnia Deum, secundo nos ipsos, tertio parentes, inde filios et fratres, post domesticos, demum inimicos diligamus. Sed inquiunt illi, quæ de ordine dilectionis supra dicuntur, esse referenda ad operum exhibitionem, quæ differenter proximis exhibenda sunt : primo parentibus, inde filiis, post domesticis, demum inimicis ; Deum vero tam affectu quam obsequii exhibitione ante omnia diligendum.

D. Quod aliqui eorumdem tantum proximos quantum nos debere diligere tradunt.

Aug. de Trinitate, lib. VIII, n. 12.

Quorum etiam nonnulli tradunt, affectu caritatis tantum proximos esse diligendos, quantum nos ipsos diligimus. Quod confirmant auctoritate Augustini, qui ait : Nec illa jam quæstio moveat, quantum caritatis fratri debeamus impendere, quantum Deo. Incomparabiliter plus Deo quam nobis, fratri vero quantum nobis. Nos autem tanto magis diligimus, quanto magis diligimus Deum. Ex hoc et præmissis testimoniis Augustini asserunt, omnes homines pariter esse diligendos a nobis, et tantum quantum nos, Deum autem plus quam nos, corpus vero nostrum minus quam nos vel proximos. Nec in enumeratione præmissa quatuor diligendorum ordinem diligendi assignari dicunt, sed tantum quæ sunt diligenda.

E. Secundum alios, non pari affectu omnes diligendi sunt.

Verum quia præmissa verba Ambrosii ordinem diligendi secundum affectum magis quam secundum effectum diligenter intuentibus explicare videntur, non indocte alii dicunt, non modo in exhibitione operis, sed etiam in affectu caritatis ordinem differentem esse statutum, ut ante omnia diligamus Deum, secundo nos, tertio parentes, quarto filios vel fratres et hujusmodi, postea domesticos, demum inimicos. Quod vero Augustinus dicit, pariter omnes esse diligendos, et pari dilectione omnibus vitam optandam, ita accipi potest, ut paritas non ad affectum referatur, sed ad bonum quod eis optatur, quia caritatem omnibus optare debemus, ut paria bona mereantur, sicut Apostolus dicit: Volo omnes homines esse sicut me. Optanda est enim minoribus perfectio majorum, ut ipsi fiant perfecti, et sic parem mereantur beatitudinem. Vel pari dilectione, id est eadem dilectione, omnes diligendi sunt. Item quod ait, Ut tantum diligamus fratres quantum nos, ita intelligi potest: id est, ad tantum bonum diligamus fratres ad quantum nos, ut tantum bonum eis optemus in æternitate quantum nobis, etsi non tanto affectu; vel ibi quantum similitudinis est, non quantitatis. I Cor. vii, 7.

F. Quæstio de parentibus bonis et malis, quomodo diligendi sunt.

Solet etiam quæri, si parentes nostri mali sunt, vel filii vel fratres, an magis vel minus diligendi sint aliis bonis hac ratione nobis non copulatis. Videtur quod magis sint diligendi boni qui nobis carne non sunt conjuncti, quam mali carne conjuncti: quia nobis sunt conjuncti corde glutino caritatis. Sanctior est enim copula cordium quam corporum. Unde Beda de illis verbis Domini, Mater mea et fratres mei hi sunt qui verbum Dei faciunt, ait: Non injuriose negligit matrem, nec mater negatur, quæ etiam de cruce agnoscitur, sed religiosiores monstrantur copulæ mentium quam corporum. Verumtamen latebrosa quæstio est hæc, nec a nobis plene absolvenda properantibus ad alia. Movemur enim ex verbis illis quibus inimicos non ex tota virtute, non sicut te ipsum jubet diligere, sed simpliciter. Sufficit enim quod diligimus, et non odio habemus. Quod non ita accipiendum est, quasi sufficiat tibi diligere inimicum, et non sicut te ipsum: quia omnes, et amicos et inimicos, sicut te ipsum diligere debes. Sed ad ostendendum gradus diligendi Deum et proximum et inimicum, qui tamen proximus est, propria Dominus ponit, quum ait: Diliges Deum ex tota virtute tua, et proximum sicut te ipsum. Non ait, Ex tota Luc. x, 27. Luc. viii, 21. Beda, in Luc. lib. iii, c. 8. p. 480 C, verba Origenis.

Luc. vi, 27. virtute, ut ostendat proximum diligendum minus quam Deum. Dicit etiam, Diligite inimicos; nec addit, Ex tota virtute, nec, Sicut te ipsum; sed simpliciter. Sufficit enim quod diligimus, et non odio habemus, id est, sufficit dicere ut diligamus et non odio habeamus, non quin eos diligere debeamus sicut nos, quia proximi sunt; sed sufficit si eos minus diligimus quam alios proximos: quod dilectionis genus innuit.

G. Quæstio Augustini in libro Retractationum.

Aug. Retract. lib. 1, c. 19, n. 5. Quæri etiam solet, cur Dominus præceperit diligere inimicos, quum alibi præcipiat odio habere parentes et filios. Ad quod dicendum est, duo esse diligenda in homine, naturam et virtutem; vitium vero et peccatum odiendum. Et parentes ergo in quantum mali sunt, odiendi sunt; et inimici diligendi, in quantum homines. Diligamus ergo inimicos lucrandos regno Dei, et odiamus propinquos si impediunt nos a regno Dei; et in omnibus communiter naturam diligamus, quam Deus fecit.

H. De gradibus caritatis.

Id. in 1 Joann. tract. 5, n. 4. Sciendum quoque est, diversos esse gradus caritatis. Est enim caritas incipiens, proficiens, perfecta, perfectissima. Unde Augustinus: Perfecta caritas hæc est, ut quis paratus sit pro fratribus etiam mori. Sed numquid mox ut nascitur, jam prorsus perfecta est? Imo, ut perficiatur, nascitur; quum fuerit nata, nutritur; quum fuerit nutrita, roboratur; quum fuerit roborata, perficitur; quum ad perfectionem venerit, dicit: Cupio dissolvi, etc. — Hic aperte progressus et perfectio caritatis insinuatur; quam perfectionem etiam Veritas commendat, dicens: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Quod utique dictum est de opere dilectionis, quia major dilectionis effectus non est quam ponere animam pro aliis. Nec te moveat quod ait, Pro amicis: qui enim ponit animam pro amicis, ponit et pro inimicis, ad hoc ut ipsi fiant amici.

Philipp. 1, 23. Joann. xv, 13.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ NONÆ

POSTQUAM præcedenti distinctione tractatum est de numero diligendorum ex caritate, nunc agitur de ordine caritatis in actu suo circa sua objecta. Et primo ostendit, quod ordo amandi spiritualiter cadit sub præcepto, ita quod primo et maxime teneamur Deum diligere, deinde nos ipsos. Deinde inquirit, an homines universi æqualiter sint diligendi. Et circa hoc ponit duas opiniones: unam, quod omnes æque intense amandi sint quantum ad interiorem caritatis affectum, non autem quantum ad exteriorem effectum; aliam, quod secundum nullum istorum æque amandi sint caritate: quam positionem approbat et confirmat. Consequenter inquirit, an proximos debeamus diligere tam intense sicut nos ipsos. Quocirca similiter duas narrat responsiones, quarum unam refutat, alteram approbat, utpote, quod magis teneamur nos ipsos quam proximos ex caritate diligere. Insuper sciscitatur, an ni frequenter sint virtuosiores quam proprius parens ac propria proles, erunt et magis diligendi. Imo ex hoc apparet, quod homo magis debeat proximum bonum et justum quam se ipsum injustum diligere. In contrarium sunt quæ dicuntur in littera.

Footnotes

  1. Hugo, Summa Sent. tract. IV, c. 7. ↩

  2. Aug. op. cit. n. 29. ↩

  3. Exod. xx, 12. ↩

  4. Luc. x, 27. ↩

Chapter 160 of 201