Skip to the text

Quæstio 1

Quæritur ergo, An ordo caritatis seu actualis dilectionis, vere describatur in littera.

Et arguitur primo, quod in actu caritatis non sit ordo aliquis diligendi. Primo, quia ut habitum est, caritas non potest esse informis :1 ergo qualitercumque diligat, manet formata; et quamdiu formata est, ponit et tenet hominem in statu salutis : et sic ordo diligendi non erit de necessitate salutis. — Secundo, quanto caritas exstat intensior ac magis prædominans, tanto commendabilior et magis meritoria exstat; sed quanto ferventior atque intensior est, tanto vehementius rationem absorbet, ita quod nec modum nec ordinem, imo nec discretionem admittere videtur, prout Hugo et Richardus de S. Victore testantur. Unde et sanctus fatetur Bernardus : Fervens amor gradum nescit, dignitatem non pensat, impetu suo fertur, nec certis limitibus coarctatur. — Tertio, beatissima Virgo magis amanda est sincerissimo caritatis affectu quam pater carnalis aut persona quantumcumque propinqua, imo quam aliqua pura creatura in esse creato subsistens : ergo plus diligenda videtur quam propria persona et parentes ac soboles. — Quarto, quamvis multæ sint rationes seu causæ diligendi alium ex caritate, maxima tamen esse videtur bonitas rei dilectæ : bonum namque est appetitus objectum; amor quoque fundatur in bono. Ergo tanto plus tenemur unumquodque diligere, quanto est melius. Quum ergo extranei et alieni frequenter sint virtuosiores quam proprius parens ac propria proles, erunt et magis diligendi. Imo ex hoc apparet, quod homo magis debeat proximum bonum et justum quam se ipsum injustum diligere.

In contrarium sunt quæ dicuntur in littera.

In hac quæstione multa tanguntur. Primum est de ordine caritatis. Quocirca declarandum est, penes quid attendendus sit caritatis rectus et rationalis ordo.

B Itaque super his loquitur Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro : Secundum Ambrosium, primo et super omnia debemus diligere Deum, secundo nos ipsos, tertio parentes, quarto filios ac filias, quinto domesticos, sexto extraneos (qui si boni sint, præponendi sunt filiis atque domesticis pravis), septimo et ultimo inimicos. Et dicimus, quod nullus sit diligendus nisi quoniam bonus est, aut ut bonus sit; et qui magis est bonus, magis est diligendus, ceteris causis et circumstantiis paribus. Sunt autem plures causæ dilectionis. Etenim solus Deus est finalis causa dilectionis proximi. Ipse quoque est causa principaliter motiva et effectiva dilectionis proximi. Porro imago seu similitudo Dei in homine est causa materialis dilectionis illius : imo post Deum est causa motiva et effectiva ejusdem. Præter has causas dilectionis sunt aliæ causæ amoris secundariæ, quæ solum sunt causæ motivæ et augmentativæ dilectionis proximi, ut paternitas, filiatio, familiaritas; et hujusmodi causæ dilectionis sunt beneficia, quæ dilectionem Dei augent, non faciunt. Denique, tenemur nos Deo conformare in caritate ceterisque virtutibus. Deus autem non diligit unum magis quam alium majori affectu aut motu intensiori, quia per suam essentiam diligit universos quos diligit; sed ideo dicitur unum magis quam alium diligere, quia ad majus bonum, ad majorem gratiam aut gloriam diligit ipsum. Atque in hoc tenemur Deum sectari, ut quem novimus meliorem, velimus ei majus bonum; non tamen oportet ut troduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Id est, Christus introductit me in Ecclesiam, in qua vinum potatur spiritualis lætitiæ, per quam vilescunt temporalia omnia, quia sunt impedimenta ordinis caritatis: quibus remotis per spiritualem lætitiam, ordinatur in homine caritas. Magis etiam diligendum est proprium corpus et corporis stola quam proximus. — Hæc Antisiodorensis.

Verumtamen aliquid dicitur plus amari tripliciter: primo, ad majus præmium, hoc est quantum ad terminum seu objectum, ita quod majus bonum appetitur ei; secundo, quia majori affectu diligitur; tertio, quoad majorem exhibitionem seu ostensionem exteriorem. Duobus primis modis Christus magis dilexit Petrum Joanne, sed tertio modo magis Joannem. Duobus quoque primis modis magis sunt diligendi parentes quam filii; tertio autem modo filii magis quam parentes, quoniam filii nascuntur indigentes magisque indigent exhibitione exteriori. Unde in extrema necessitate magis præstandum esset filiis quam parentibus, si filii sint adhuc de familia patris; si vero sint separati, tunc secundum diversas circumstantias interdum parentibus, interdum filiis magis esset subveniendum. Et de hoc unctio docet. Ideo autem in Scripturis pluries præcipimur diligere parentes quam filios, quoniam plures minus prompti sunt ad dilectionem et caritativam necessariorum exhibitionem circa parentes quam filios. — Dicendum quoque de ordine caritatis, cujus causa est lætitia spiritualis, quæ in Dei consistit Cant. n, 4. amore. Unde in Canticis ait Sponsa: Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Id est, Christus introductit me in Ecclesiam, in qua vinum potatur spiritualis lætitiæ, per quam vilescunt temporalia omnia, quia sunt impedimenta ordinis caritatis: quibus remotis per spiritualem lætitiam, ordinatur in homine caritas. Magis etiam diligendum est proprium corpus et corporis stola quam proximus. — Hæc Antisiodorensis.

In quibus hoc ultimum verbum videtur obscurum, quia communiter dicunt doctores et Magister in littera ex verbis Augustini, quod magis diligendus est proximus quam proprium corpus, sicut patebit. Incertum quoque videtur, an Christus magis dilexit Petrum quam Joannem duobus illis primis modis, hoc est majori mentis affectu, et ad majora charismata gratiæ ac gloriæ: quia ut Salomon loquitur, spirituum ponderator est Dominus. Denique, dato quod uterque æque diu vixisset post susceptionem Spiritus Sancti plenariam in die Pentecostes, adhuc quæstio esset, sicut et nunc est, quem eorum magis dilexerit Christus, et quis eorum absolute loquendo fuerit carior Christo, hoc est, melior et in felicitate ac gloria major. Quum ergo Joannes tot annis vixerit post Petri martyrium, in quibus utique annis quotidie miro modo profecit et crevit in caritate, constat quod incertum sit istud, quod scilicet Christus illis modis magis dilexit Petrum quam Joannem. Quemadmodum et incertum est, an illis duobus modis magis dilexit Joannem Baptistam, quam Joannem Evangelistam.

Insuper, nunc inductis ex verbis Ambrosii objici potest quod idem affirmat Ambrosius: Longe plus diligere debemus quos de sacro fonte suscepimus, quam quos secundum carnem generavimus. — Ad quod respondet Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto: Sensus illius auctoritatis est, quod filios illos spirituales in quantum sunt spirituales filii, magis debemus diligere quam carnales in quantum sunt carnales, eo quod magis diligenda sit

Prov. xvi, 2.

Act. n, 1, 2. filiatio spiritualis, in quocumque sit, quam carnalis.

Præterea, de ordine caritatis asserit Thomas: In quolibet actu virtutis oportet esse modum, quoniam non est aliquis justus, nisi justa faciat juste. Modus autem in actu virtutis est ex mensuratione potentiæ ad objectum, ut ab eodem sortiatur mensuram a quo speciem habet. Objectum vero caritatis est bonum, ita quod bonum simpliciter est amabile, ut octavo dicitur Ethicorum. Unicuique autem inest proprium bonum. Quum ergo magna sit diversitas et multiplex gradus bonitatis in ipsis bonis, oportet quod actus dilectionis ordinem habeat, ad hoc quod virtuosus consistat; præsertim quia B. Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus loquitur: Malum hominis est, obviare bono rationis. Malum autem hominis est, esse contra bonum virtutis. Ergo in qualibet virtute oportet bonum rationis consistere. Bonum autem rationis est, unumquodque agere ordinate. Item, ubicumque unum est propter alterum, est aliquis ordo; caritas autem diligit cetera propter Deum: ergo ordinem habet. Rursus, actus virtutum variantur secundum differentiam et exigentiam objectorum; objectum autem caritatis, quod est bonum, ordinem habet differentiamque multiplicem, secundum quod unum est altero melius sive propinquius: ergo in actuali talium dilectione est ordo. Verumtamen in amore est duplex gradus: unus ipsius diligibilis ad diligibile, de quo gradu nunc loquimur; alius diligentis ad diligibile, de quo in præallegata auctoritate loquitur S. Bernardus. Hæc Thomas in Scripto.

Ubi et sciscitatur, utrum ordo caritatis sit attendendus secundum affectum vel effectum, vel simul secundum utrumque. Respondet: Effectus exterior non spectat ad caritatem, nisi in quantum ex affectu procedit, in quo primo est actus caritatis. Ideo si esset ordo in effectu dumtaxat, non pertineret ad caritatem, sed magis ad alias quasdam virtutes, ut ad liberalitatem aut misericordiam. Quumque ordinata sit caritas, oportet esse ordinem in interiori ejus affectu, et ex affectu in effectum prodire: non sic quod ei qui ex affectu magis diligitur, plus semper in effectu exhibeatur; sed quod amans ad hoc sit paratus, si sit necesse dilecto. Quod patet per simile in natura: quia unicuique rei naturali tantum inditum est a Creatore de amore naturali circa aliud, quantum necessarium est ut per effectum illi exhibeat. Conformiter, ordo affectus imperatur in lege divina secundum gradum quem necesse est observari in opere. Hinc ait Gregorius: Probatio dilectionis est exhibitio operis. Bonum quoque est objectum caritatis, quantum ad affectum. Quumque ordo caritatis pensetur secundum diversitatem bonorum, oportet quod caritas ordinem principaliter habeat secundum affectum, deinde secundum effectum. Hæc in Scripto.

Porro in secunda secundæ, quæstione vicesima sexta: Caritas, inquit, tendit in Deum sicut in primum totius beatitudinis causale principium. Ubicumque autem est aliquod principium, oportet aliquem ordinem esse, quum ordo sit habitudo inter prius atque posterius. Idcirco in dilectione eorum quæ ex caritate amantur, servandus est ordo, ut unum intensius ac principalius diligatur quam aliud. Et primo ac maxime Deus, qui essentialiter et interminabiliter bonus est, in se ipso beatissimus et totius beatitudinis fons atque communicator. Verumtamen dupliciter dicitur aliquid esse causa dilectionis. Primo, quia est ratio diligendi: et sic bonitas est causa amoris. Secundo, quia est via ad diligendum: sicque cognitio dicitur causa dilectionis, quia ostendit menti amabilitatem objecti. Quum ergo proximus nobis prius innotescat, ipse secundum hanc viam prius diligendus dicitur, tanquam plus notus et prius ad diligendum occurrens. Propter quod in prima sua Canonica sanctus ait Joannes:2 Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non art. 1.3

Cf. p. 483 C. videt, quomodo potest diligere? Sed quantum ad primum, Deus est primo ac maxime diligendus. Hæc in Summa. — Deinde tam in Scripto quam in Summa prosequitur, quod Deus sit super omnia diligendus; et qualiter in dilectione Dei possit haberi respectus ad mercedem : de quibus, quum jam satis sint declarata, pertranseo.4

Præterea de ordine caritatis scribit Bonaventura : Caritas est vinculum ligans, et vinculum perfectionis, secundum Apostolum;5 ac virtus unitiva, secundum divinum Dionysium. Quumque amor caritatis sit amor maxime liberalis, circumplectitur multa, et quasi in unum colligit ea.6 Hinc caritas non solum conjungit ultimo fini ipsum amantem, sed et eos qui apti sunt fini uniri. Nec tantum est vinculum ligans, sed etiam pondus inclinans : quod enim est pondus in corporibus, hoc amor in spiritibus. Quum igitur unumquodque per suum pondus ordinetur, et caritas pondus est ponderatrixque justa : hinc caritati maxime competit ratio ordinis, et ordinare amantem circa diligenda, ut afficiatur ordinate ad ea. Nec solum conjungit amantem Deo, imo et ordinat eum circa amata, ut omnia amet secundum exigentiam ultimi finis, nec in dilectione creaturarum sistat in creaturis, sed sapienter referat eas et earum amorem ad Deum, et ad ejus amorem, honorem et cultum.

Denique, post Deum debet homo potissime affectare sui ipsius salutem, et se ipsum magis diligere quam proximum, quum dicat Salvator :7 Quid proficit homo si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat? Et hoc naturaliter inditum est naturæ. Si autem objiciatur illud Apostoli, Caritas non quærit quæ sua sunt;8 dicendum, quod suum idem est quod prorium. Proprium autem quærere contingit dupliciter. Primo, prout proprium dicitur cum præcisione : sic excludit bonum commune, et sonat in vitium. Sicque communiter dicitur : Libido est amor proprii boni. Sic quoque ait Apostolus : Caritas non quærit quæ sua sunt. Secundo, prorium bonum vocatur bonum quod pertinet ad se, ita quod in appetitu boni illius voluntas non repugnat voluntati divinæ, neque præjudicat utilitati communi, ut est appetitus salutis sui ipsius : et ita diligit homo se ipsum, et quærit quæ sua sunt ex caritate. Hoc quoque sciendum, quod ordo caritatis non attenditur penes magnitudinem boni optati, sed penes majoritatem et præponderationem affectionis ipsius diligentis. Hinc melioribus me et Sanctis Dei licite opto majus bonum majusve præmium quam mihi. — Hæc Bonaventura. et Sanctis Dei licite opto majus bonum majusve præmium quam mihi. — Hæc Bonaventura.

Præterea Albertus : De ordine (inquit) caritatis diversæ sunt diversorum opiniones. Una, quod caritas per se non habet ordinem, nisi penes rationem boni distinctam acceptum; et quod gradus conjunctionis quos tangit Ambrosius, potius sunt de ordine diligentis quam dilectionis. Quod probant, quia hujusmodi gradus evacuabuntur in patria, ubi plus diligitur majus bonum, excepto quod amans amat se ipsum post Deum. Quumque caritas perseveret in patria, dicunt quod tales gradus non sunt caritatis per se. Item, quoniam Augustinus testatur, quod nihil diligimus in proximo nisi rationem imaginis, quæ ratio æqualiter consistit in omnibus. Ad auctoritates autem Ambrosii ac Sanctorum respondent, quod intelliguntur ceteris paribus : tunc enim natura concordat cum gratia. Si autem imparitas exstet in gratia, dicunt quod caritas magis sequitur ordinem gratiæ quam naturæ. Sed quum triplex sit ordo, videlicet, ordo naturæ tantum, et ordo gratiæ tantum, ac ordo gratiæ in natura : ordo naturæ tantum est, ut se principaliter diligat, et alia plus et plus secundum quod magis et magis pertinent ad se : qui ordo curvus est, et est naturæ corruptæ, et eget correctione. Ordo gratiæ tantum est, super omnia Deum diligere, et alia plus et plus, secundum quod Deus in eis magis et magis relucet : qui ordo erit in patria, præter hoc solum quod proprium bonum plus diligetur quam bonum alterius : sic quod ibi primo ac maxime amabitur Deus, deinde unusquisque plus amabit se ipsum, deinde eum qui melior est, et quem Deus plus diligit. Ordo gratiæ in natura est in vita præsenti : qui ordo corrigit et reformat curvitatem naturæ. Quod autem Deus plantavit in nostra natura, videlicet quod nos ipsos magis quam alios, et consanguineos magis quam alienos diligimus, tolerat.

Præterea, sufficientia ordinum caritatis est, secundum Augustinum, quod Deus primo et propter se et super omnia diligatur, secundo nos ipsi, tertio proximus qui juxta nos est, sicut nos ipsi, quarto proprium corpus, minus quam anima proximi. Porro sufficientia Ambrosii est, ut primo Deus, deinde nos ipsi, tertio parentes, quarto filii et fratres, quinto domestici, sexto extranei, septimo inimici. Sufficientia Augustini attenditur penes diversam rationem boni, quod primo et plene consistit in Deo, et in aliis secundum diversum modum participandi : unde et alia diliguntur in Deo et ad Deum. Sufficientia vero Ambrosii sumitur penes differentem atque multiplicem conjunctionem diligibilium ad amantem.

At vero si quæratur, an caritas possit habere oculum ad mercedem; dicendum, quod quædam est merces quæ nil aliud est quam Deus et ea quæ nos formaliter Deo conjungunt, ut spiritualia dona gratiæ et munera gloriæ : cujus mercedis intuitum caritas non excludit, quamvis non respiciat eam ut merces est, sed ut dilectum ad perfruendum. — Hæc Albertus. Concordant autem doctores in his communiter.

Durandus quoque prolixe scribit de hoc, utrum rationalis creatura naturali amore plus diligat Deum quam se ipsam. Et arguit contra tenentes partem negativam, ac tenet quod imo, sicut est supra probatum.9 Verum quia de isto jam satis dictum est tam hic quam supra libro primo, idcirco pertranseundum.10

Footnotes

  1. dist. xxvii, q. 1. ↩

  2. 1 Joann. IV, 20. ↩

  3. art. 2. ↩

  4. p. 464 D' et s., 468 D. ↩

  5. Coloss. III, 14. ↩

  6. De Divin. nom. c. IV. ↩

  7. Luc. IX, 25. ↩

  8. I Cor. XIII, 5. ↩

  9. p. 464 D'ets. ↩

  10. dist. I, q. 4, et lib. II, ↩

Chapter 161 of 201