Skip to the text

Quæstio 2

R Estat ergo nunc declarare, Qui sint magis diligendi post Deum et post ipsam creaturam quæ diligit.1

Et circa hoc Thomas ait in Scripto, respondens ad istud, utrum homo ex caritate magis diligere debeat extraneos quam propinquos : Proximos, inquit, diligimus in quantum in eis bonum nostrum per similitudinem invenitur, loquendo de amore benevolentiæ. Hæc autem similitudo attenditur secundum quod cum eis communicamus : propter quod secundum diversas communicationes, diversas amicitias distinguunt philosophi. Quædam namque est communicatio naturalis, qua in naturali origine quidam communicant : in qua communicatione fundatur amicitia mutua parentum ac sobolis ac consanguineorum. Alia œconomica, qua homines in domesticis officiis simul communicant. Tertia politica seu civilis, sicut concivium in his quæ ad civilem pertinent vitam. Quarta communicatio est divina, qua homines universi in uno mystico corpore Ecclesiæ communicare dicuntur actu vel potentia : in qua fundatur amicitia caritatis, quæ habetur ad omnes, etiam inimicos. Quumque caritas benevolentiam importet, quæ bonum optat amicis, et operatur bonum ad ipsos; ideo secundum unamquamque amicitiarum istarum amandi sunt amici, quantum ad bona pertinentia ad communicationem in qua amicitia ipsa fundatur. Idcirco ad parentes et cognatos amicabiliter nos habere debemus in his quæ ad conservationem spectant naturæ; ad domesticos autem, in his quæ ad dispensationem pertinent domus; ad concives, in his quæ civilem vitam concernunt; ad homines vero universos, in his quæ spectant ad Deum, optando omnibus vitam æternam, et cooperando saluti eorum secundum statum et dispositionem nostram.

Simpliciter tamen loquendo, secundum illam amicitiam major debet esse dilectio, quæ magis accedit ad id quod magis est diligendum. Maxime autem diligendus est Deus, et post hoc debet homo maxime se ipsum diligere. Et quoniam ultima amicitiarum dictarum plus propinquat ad Dei dilectionem, ideo si ab illa priores amicitiæ separentur, potior absolute esset ipsa sine aliis, quam econtrario. Non autem separantur quantum ad aliquem in hac vita viventem, sed post mortem separantur ab amicitia caritatis damnati. Hinc plus diligere debeo hominem christianum viventem, quam patrem meum infidelem defunctum, loquendo simpliciter; quamvis liceat secundum naturalem affectum plus ferri in illud quod secundum naturam magis est nobis conjunctum. Prima autem amicitia, utpote quæ in communicatione naturali fundatur originis, proximior est dilectioni qua homo diligit semetipsum, quam secunda, et secunda quam tertia, tertia similiter quam quarta tantum. Idcirco Ambrosius hunc dilectionis ordinem ponit, ut primo consanguinei diligantur, ad quos habetur amicitia prima; secundo domestici, ad quos habetur secunda, quantum ad illos qui in domo conversantur nobiscum, et tertia, quantum ad illos qui in civilibus honestisque actibus familiares consistunt; tertio inimici, ad quos sola amicitia quarta habetur. Et intelligendum est istud loquendo simpliciter. Sed secundum quid potest ordo iste mutari, ut scilicet amicabilius habeam me ad familiarem qui mihi communicat in honestis operibus quantum ad societatem in istis, quam ad patrem in istis non communicantem; et conformiter est intelligendum de aliis.

Itaque, quum amicitia politica fundetur in communicatione civili, amicitia vero naturalis in communicatione naturali, sicut expositum est (quæ communicatio naturalis propinquior est communicationi hominis ad se ipsum) : ideo sicut homo se ipsum magis debet diligere quoad suam naturam, quamvis ipse sit malus, quam alium hominem bonum; sic naturam patris sui magis debet diligere, quamvis pater sit malus, quam alium quamvis bonum, non in quantum pater suus est malus, sed in quantum est pater suus, ut sit bonus. Imo et in hoc quoque Deo assimilamur, quod eos magis diligimus qui nobiscum magis communicant, sicut et ipse eos secum magis communicantes plus diligit; quamvis non sint iidem qui secum et nobiscum magis communicant. — Porro in his quæ non pertinent ad communicationem naturalem quam cum patre consanguineisque habemus, ut in ecclesiasticorum collatione beneficiorum, non oportet ut cognatis magis benefaciamus, sed illis qui magis conjuncti sunt nobis secundum illam communicationem ad quam illa pertinent bona. Ideo beneficia ecclesiastica non sunt magis consanguineis danda, sed eis qui magis idonei sunt ad regimen Ecclesiæ : quia tales nobiscum magis communicant in quantum divinorum dispensatores existimus. Sed de patrimonio proprio atque de his quæ homo proprio ac licito lucro acquirit, benefacere potest consanguineis magis quam aliis : imo et debet, nisi ex alia parte præponderet aliquid, ut indigentia sive utilitas. — Denique, in his quæ pertinent ad conservationem naturæ, magis sumus debitores parentibus quam aliis, deinde cognatis : ideo magis liberare debemus patrem a morte quam extraneum, quamvis ille nos in simili casu liberasset a morte. In aliis vero beneficiis quandoque possumus magis amicabiliter nos habere ad extraneos quam propinquos. Hinc ad Galatas scribit Apostolus : Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Ad Timotheum quoque : Si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Ergo propinqui sunt extraneis præferendi, et magis habenda est cura propinquorum quam aliorum.

Præterea si quæratur, an inter propinquos pater sit maxime diligendus; dicendum, quod amicitia propinquorum fundatur super communicatione naturali. Omnis

Galat. vi, 10.

I Tim. v, 8. quoque communicatio naturalis fundatur super originem, secundum quam sunt pater et filius: fratres enim dicuntur aliqui in hoc quod ab eodem patre nascuntur; sicque deinceps. Unde tota amicitia propinquorum fundatur super amicitia patris ad filium: ideo hæc amicitia major est quam aliqua alia propinquorum. In hac autem amicitia, filii quodam modo præponuntur parentibus, quodam modo econtra, secundum duplicem modum amoris. Aliquid namque amatur ut res distincta, quemadmodum amo Joannem aut Petrum; et aliquid ut exsistens alterius, sicut amo manum meam seu aliud membrum uno et eodem amore quo amo me ipsum. Loquendo igitur de amore rei in se, sic magis amantur parentes quam filii; loquendo vero de amore quo aliquid amatur in altero, sic filii magis diliguntur quam parentes. Cujus ratio est, quoniam unumquodque tanto magis diligitur, quanto plus nobis propinquum est. Propinquius vero alicui est quod essentialem ordinem habet ad ipsum, quam quod ad ipsum accidentaliter ordinatur. Causa autem est essentialis effectui; sed effectus ad causam accidentaliter habet se, quia sequitur esse ejus sicut species ad genus, nisi effectus sit aliquid causæ: quoniam sic effectus comparabitur ad causam per modum partis integralis, quæ actu et essentialiter est in toto; secundum autem quod est aliquid causæ, non est distinctum ab ea, imo est unum cum ipsa.

Itaque considerando patrem et filium ut sunt distinctæ personæ, sic pater magis amatur, quum sit causa, quam filius, qui est effectus. Sed quia filius est quædam res patris, non econtrario, ideo filius diligitur alia dilectione, in quantum est res patris diligentis quasi membrum ipsius. Unde Philosophus ait, quod id quod genitum est ab aliquo, exstat propinquius, sicut membrum, utpote pes aut dens. Et quia hoc modo quasi una dilectione diligitur cum illa qua aliud se ipsum diligit, idcirco secundum hoc filius magis quam pater diligitur. Atque secundum hanc viam assignat Philosophus tres rationes square filii magis diliguntur a parentibus quam econtra. Prima est, quia filii sunt sicut membrum patris: propter quod pater diligit filium sicut se ipsum. Secunda est, quia parentes magis sciunt esse aliquos filios suos quam econtrario. Tertia, quoniam bonum patris refulget in filiis, sicut bonum causæ in suo effectu: unde et naturaliter quilibet artifex diligit opera sua quasi filios. Sed quoniam amor quo diligitur aliquid in se ipso, majus habet de ratione benevolentiæ, quæ est amicitiæ radix atque principium; ideo amicitia magis habetur ad patrem quam ad filium, et similiter caritas, quamvis aliquo modo amor sit magis ad filium. — Verumtamen quidam dicunt, quod filii magis amantur affectu naturali, sed patres affectu caritatis. Quod mihi non placet, quoniam nihil naturalium inordinatum est; esset autem inclinatio inordinata, si natura inclinaret ad diligendum magis quod diligendum est minus. Caritas quippe ordinem naturæ non tollit, sed perficit. Præterea in quibusdam homo magis inclinatur naturaliter ad amorem patris quam filii, sicut facilius a se expellit filium quam parentem: quem non expellit nisi ex abundanti malitia, ut octavo dicitur Ethicorum. Quædam quoque animalia naturali inclinatione magis inclinantur ad parentes quam ad filios, ut in Hexaemeron, libro octavo, refert Basilius de ciconiis, quæ parentes ætate confectos fovent plumis, alimenta ministrant, et in volatu supportant.

Verum his objici potest illud Apostoli, Non debent filii parentibus thesaurizare, II Cor. xii, 14. sed parentes filiis. — Rursus, naturaliter homo plus diligit filium quam patrem, quemadmodum beneficiaries naturaliter plus diligit beneficiatum quam econtrario, in quantum in beneficiato relucet bonum suum, ut nono Ethicorum asseritur. — Item, videtur quod homo post se maxime debeat diligere suam uxorem, quæ una secum est caro. — Iterum, mater plus diligit Matth. xix, 6. filium suum quam econtra : ergo filius in hoc debet matri suæ rependere vicem. Quod ita se habere experientia docet, quoniam dissensione inter parentes exsistente, filii communiter magis adhærent matri quam patri. — Videtur quoque quod saltem filiæ magis diligant matres suas quam patres, quum sint matribus similiores.

Et respondendum ad primum, quod pater causa est filii. Causæ autem est influere in causatum, non econtrario. Hinc amor naturalis ad filium, attenditur penes naturalem inclinationem benefaciendi providendique filio. Amor vero filii ad patrem, attenditur secundum naturalem inclinationem subjiciendi se patri; et hæc inclinatio non est minor quam prima, sed major. Et quamvis interdum pater in casu sit inferior filio, et indigens ejus auxilio; hoc tamen per accidens est, nec convenit patri in quantum est pater. Quumque natura magis inclinet ad illud quod est per se, quam quod est per accidens; idcirco in homine non est tanta inclinatio ad benefaciendum patri, ut ad benefaciendum filio. Sed inclinationem ad hoc efficit ratio, quæ in hominibus supplet id ad quod non sufficit natura. In brutis vero, in quibus et hoc interdum contingit quod pater indiget filio, natura sufficientem inclinationem indidit filiis, ut de ciconiis dictum est. — Ad aliud respondetur, quod filius ut beneficiatus, plus amatur a patre. — Ad tertium, quod uxor ad actum generationis assumitur : idcirco videtur in eodem gradu dilectionis ponenda, quantum ad amorem benevolentiæ, cum filiis. — Ad quartum, quod matres naturaliter plus diligunt filios quam ipsi patres, triplici ratione. Primo, quoniam plus laborant in filiorum generatione, et sic plus ponunt ibi de suo. Secundo, quoniam certius sciunt quod filii sunt sui. Tertio, quia filios natos secum tenent ac nutriunt; non autem sic patres. Hinc et consanguineos cum quibus conversati sumus, magis diligimus : nam amicitiæ naturali amor jungitur socialis. Et hoc totum redit ad hoc, quod mater plus de suo ponit in filio quam pater. Attamen plus a patre ponitur de eo quod est filii in filio, quam a matre, quia pater dat formam, mater materiam : ideo naturaliter plus diligit homo patrem et cognatos ex patre, quam matrem et cognatos ex matre. — Ad quintum, quod filia in his quæ perfectionis sunt, quæ et ipsa magis in se diligit, plus assimilatur patri quam matri; in his vero quæ imperfectionis sunt, matri magis assimilatur, quod non est ratio dilectionis majoris : sicque patrem plus amat. Unde et homo naturaliter plus amat fratres quam sorores. — Hæc Thomas in Scripto.

Insuper, in secunda secundæ respondendo ad istud, utrum homo magis debet diligere proprium patrem quam filium : Gradus (inquit) dilectionis ex duobus pensatur. Primo, ex parte objecti : et ita quod est melius, est magis amandum; et quoad hoc, debet homo magis diligere patrem suum quam filium, quoniam pater habet rationem causæ atque principii, filius autem rationem effectus. Secundo, ex parte subjecti diligentis : et sic quod magis conjunctum est, magis diligitur; et ita plus diligit homo filium suum quam patrem, ut octavo Ethicorum habetur. Primo, quia parentes diligunt filios tanquam aliquid sui, quum filius sit de substantia patris; pater autem non est aliquid filii. Secundo, quia parentes sunt certiores quod filii sunt eorum quam econtrario. Tertio, quoniam filius est parenti propinquior, quum sit quasi pars ejus. Quarto, quia parentes diutius dilexerunt filios quam econtrario. Amor autem tanto est fortior, quanto diuturnior. Hinc secundum Philosophum octavo Ethicorum, parentes naturaliter plus diligunt filios quam diligantur ab eis. Verumtamen in necessitatis articulo obligantur filii potissime providere parentibus, propter beneficia præcipua ab ipsis accepta. — Præterea, pater in quantum pater, per se loquendo, magis est diligendus quam mater in quantum mater, quamvis aliunde propter speciales rationes atque virtutes q. xxvi, a. 9.2 oppositum possit accidere. Pater quippe tatis manebit quantum ad hoc quod Deus super omnia diligetur. Se ipsum vero Beatus minus diligit quam beatiorem ac meliorem, quantum ad bonum optatum: quoniam majorem gloriam vult meliori; nec est ibi locus amplius proficiendi. Tamen ex parte subjecti plus diliget se quam meliorem, quia intensioni affectu diliget se quam illum. Considerando quoque proximorum ordinem ad invicem, ille in patria simpliciter magis amabitur, qui melior ac Deo exstat propinquior. Hæc Thomas in B Summa, ubi de his diffuse pertractat.34

Simili modo, magis amandi sunt parentes quam uxor ex parte objecti amoris, quod est bonum: quia parentes habent rationem principii respectu filiorum. Ex parte autem subjecti amoris, magis diligitur uxor, quoniam magis conjungitur et unum efficitur viro.5 — Insuper amandus est proximus magis quam proprium corpus, quum magis susceptivus sit beatitudinis. Non tamen tenetur homo corpus suum expone re mortis periculo pro proximis, nisi ei immineat cura salutis pro illo. Quod si ultra hoc sponte exponat corpus suum periculo tali, perfectionis hoc est, non necessitatis. — Denique advertendum, quod art. 7. actus proportionatur objecto atque agenti; et ex objecto recipit speciem, ex virtute vero agentis intensionem et remissionem: sicut et motus specificatur a termino ad quem, velocitatem autem et tarditatem sortitur ex dispositione moventis. Sic et dilectio speciem habet a suo objecto, intensionem autem sui actus ex dispositione amantis. Meliores ergo sunt amplius diligendi quantum ad speciem dilectionis. Melioribus namque debemus velle majus bonum, seu ampliorem divinæ bonitatis ac salutis participationem: quemadmodum caritas æquitasque requirunt, ut ordo divinæ justitiæ conservetur in rebus. Sed ex parte diligentis, majori seu intensioni amoris affectu diligendi sunt propinquiores: quibus minus bonum volumus, intensioni affectu quam melioribus majus bonum. Propinquiores quoque pluribus modis diligimus, secundum quod eis in pluribus communicamus. Omnes autem inferiores amicitiæ ad caritatem sunt ordinandæ. — In patria demum ordo cariart. 13.

At vero Petrus: Unumquodque, ait, cupit conservationem sui ipsius potius quam alterius. Hinc habitus caritatis primo inclinat ad diligendum illud a quo principaliter est et conservatur, videlicet Deum; secundo, ad id in quo secundario est, hoc est proprium subjectum; tertio, ad id in quo tertio, puta in proximo, in quo est sicut in simili sibi; quarto, ad id in quo est sicut instrumento quo utitur, scilicet in proprio corpore. — Major autem est dilectio patrum ad filios, deinde filii ad patrem. Hanc dilectionem sequitur dilectio filiæ ad patrem; deinde dilectio filii ad matrem, et econverso; hanc illa quæ est filiæ ad matrem, et econtra. In hac autem linea parentum magis debet proles diligere parentem quam econverso. Nam filius totum suum esse habet a parente, sed parentens non dat totum suum esse filio. Item ratione obligationis, quia ut dicit Hugo de S. Victore, amor patris in filium est totus gratuitus, amorque filii in patrem est totaliter debitus: ergo magis tenetur filius ad dilectionem patris quam econverso. Propter quod expressius hoc jubetur in lege, quæ debitum pensat. Hæc Petrus.

Porro Richardus in his recitat responsiones Thomæ ad hæc: an homo magis debet diligere patrem quam filium; et utrum magis diligere debet uxorem quam patrem vel matrem. Et apparet Richardo, quod solutiones Thomæ non satisfaciant quæstionibus istis: quia ex eis non innotescit, quis horum magis sit diligendus omnibus computatis. Ideo addit, quod filius absolute magis debet diligere patrem, quoniam plura ab eo beneficia est sortitus, et in amore magis præventus a patre. — Similiter homo, absolute loquendo, magis debet diligere parentes quam conjugem: quoniam fortior est conjunctio illa fundata super propinquissimum gradum naturæ, quæ est ad parentes, quam illa quæ fundata est super mutuum consensum per verba de præsenti inter conjugatos. — Insuper addit Richardus, quod quamvis magis diligendi sint propinqui quam extranei, loquendo in generali; attamen extraneus posset tam multum excedere in bonitate, et propinquus posset in gradu tam remoto attinere, quod magis diligendus esset extraneus quam propinquus. — Interim addit, quædam creata etiam intensiori affectu esse diligenda quam ipsemet amans, scilicet propter privilegiatam bonitatem ipsorum, ut sunt humanitas Christi et gloriosissima Virgo, ex quarum etiam bonitate majus bonum provenit nobis quam ex parentibus propriis. — Postremo adjungit, quod homo magis diligere debet patrem carnalem quam spiritualem, optando patri carnali majus bonum et ex majori affectu: quamvis etenim homo susceperit beneficium majus a patre spirituali quam a patre carnali, tamen pater spiritualis non est ita vere ac proprie causa beneficii spiritualis, sicut pater carnalis beneficii carnalis. Siquidem pater spiritualis non est causa illius beneficii nisi dispositiva et ministerialis; pater autem carnalis, causa est effectiva. Hæc Richardus.

Bonaventura vero affirmat: Sicut ait Ambrosius, secundum ordinem caritatis parentes præponendi sunt filiis in amando, ceteris paribus. Amor namque gratuitus facit hominem perceptorum beneficiorum memorem esse. Plura autem et majora beneficia percepimus a parentibus quam a filiis: ideo secundum jus divinum plus eis tenemur, atque eorum salutem plus desiderare et procurare debemus. Verumtamen naturalis affectus magis inclinatur ad filios, quia natura in suo simili appetit conservari, magisque diligit illud in quo principalius habet salvari. Pater autem secundum naturam salvatur in filio, quoniam esse ejus continuatur in illo: hinc magis cupit illum sibi esse superstitem, quam parentem. Dilectio autem gratuita magis respicit beneficiorum collationem, ac supernæ patriæ impletionem, ad quam indifferenter pater et filius comparantur. — Si vero objiciatur, quod gratia debet esse conformis naturæ; dicendum, quod natura in aliquibus currit consona via cum gratia, in quibusdam opposita, in aliquibus disparata. Nempe, in hoc quod homo plus diligit se quam proximum, natura gratiæ concordat; in hoc autem quod diligit se plus quam Deum, gratiæ contrariatur; sed in hoc quod diligit filium plus quam patrem, procedit via diversa seu disparata. Hinc, superveniens gratia in primo affectu ordinem salvat ac perficit; in secundo simpliciter mutat; in tertio novum ordinem tribuit, ita tamen, quod illum affectum non exterminat. Unde æstimo, quod homo in caritate exsistens, parentes ac filios habens, dum movetur affectu dilectionis gratuitæ, magis desiderat parentum salutem; dum vero movetur affectu naturæ, magis cupit prolis salutem. Nec est in hoc oppositio dilectionis naturalis ad gratuitam, propter considerationem diversam. — Hæc Bonaventura. Qui respondendo ad istud, utrum domesticus sit extraneo præferendus, coincidit cum præinducta responsione Alberti.

D Durandus quoque circa hæc multa conscribit, quæ videntur veritatem magis involvere quam elucidare: ideo dimittuntur. Postremo, quia Magister in fine hujus distinctionis tractat de caritatis incremento ac gradibus, quidam doctores inde hic aliquas proferunt quæstiones; de quibus pertranseo, quoniam super primum, distinctione septimadecima, pertractata est materia ista diffuse. Propter quod Bonaventura, Richardus, et alii multi, super hoc nihil hic tangunt.

Footnotes

  1. dist. III, q. 7. ↩

  2. art. 10. ↩

  3. art. 11. ↩

  4. art. 5. ↩

  5. Matth. xix, 6. ↩

Chapter 162 of 201