Distinctio 32
A. De caritate Dei.
PRÆMISSIS adjiciendum est de dilectione Dei qua ipse diligit nos, quæ non alia est quam illa qua diligimus eum. Dilectio autem Dei divina οὐσία est, eademque dilectione Pater et Filius et Spiritus Sanctus se diligunt et nos, ut supra disseruimus. Quumque ejus dilectio sit immutabilis et æterna, alium tamen magis, alium minus diligit. Unde Augustinus : Incomprehensibilis est dilectio Dei atque immutabilis, qua Deus in unoquoque nostrum amat quod fecit, sicut et odit quod fecimus. Miro ergo et divino modo, etiam quando odit, diligit nos. Et hoc quidem in omnibus intelligi potest. Quis ergo digne potest eloqui, quantum diligat membra Unigeniti sui, et quanto amplius Unigenitum ipsum? De ipso etiam dictum est : Nihil odisti eorum quæ fecisti. — Ex his percipitur, quod Deus omnes creaturas suas diligat, quia scriptum est :1 Nihil odisti eorum quæ fecisti; et item, Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona.2 Si omnia quæ fecit bona sunt, et omne bonum diligit : omnia ergo diligit quæ fecit, et inter ea magis diligit rationales creaturas, et de illis eas amplius quæ sunt membra Unigeniti sui, et multo magis ipsum Unigenitum.
Cf. lib. I, dist. x et xvii.
Aug. in Joann. tract. 110, n. 6. possit
B. Ex qua intelligentia dicitur magis vel minus diligere hæc vel illa.
Quum autem dilectio Dei immutabilis sit, et ideo non intenditur vel remittitur; si quæritur quæ sit ratio dicti, quum dicitur magis vel minus diligere hoc quam illud, et quum dicitur Deus omnia diligere : dicimus dilectionem Dei, sicut pacem, exsuperare omnem sensum humanum, ut ad tantæ altitudinis intelligentiam vix aliquatenus adspiret humanus sensus.3 Potest tamen sane intelligi, ea ratione dici omnia diligi a Deo quæ fecit, quia omnia placent ei, et omnia approbat, in quantum opera ejus sunt; nec tunc vel prius vel amplius placuerunt ei, quum facta sunt; sed et antequam fierent, imo ab æterno omnia placuerunt ei, non minus quam postquam esse cœperunt. Quod vero rationales creaturas, id est homines vel angelos, alios magis, alios minus diligere dicitur, non mutabilitatem caritatis ejus significat, sed quod alios ad majora bona, alios ad minora dilexit, alios ad meliores usus, alios ad minus bonos. Omnia enim bona nostra, ex ejus dilectione nobis proveniunt. Electorum ergo alios magis, alios minus dilexit ab æterno, et diligit etiam nunc, quia aliis majora, aliis minora ex dilectione sua præparavit bona, aliisque majora, et aliis minora bona confert ex tempore: unde magis vel minus dicitur hos vel illos diligere.
C. Quod duobus modis inspicienda est dilectio Dei.
Consideratur enim duobus modis dilectio Dei: secundum essentiam, et secundum efficientiam. Non recipit magis vel minus secundum essentiam, sed tantum secundum efficientiam, ut magis dilecti dicantur quibus ex dilectione ab æterno majus bonum præparavit et in tempore tribuit, et minus dilecti quibus non tantum. Inde etiam est, quod aliqui quando convertuntur et justificantur, dicuntur tunc incipere diligi a Deo: non quod Deus nova dilectione quemquam possit diligere, imo sempiterna dilectione dilexit ante mundi constitutionem quoscumque diligit; sed tunc dicuntur incipere diligi ab eo, quum æternæ Dei dilectionis sortiuntur effectum, scilicet gratiam vel gloriam.4 Unde Augustinus: Absit ut Deus temporaliter aliquem diligat, quasi nova dilectione quæ in ipso ante non erat, apud quem nec præterita transierunt, et futura jam facta sunt.5 Itaque omnes Sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit, sicut prædestinavit. Sed quum convertuntur et inveniunt illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur, ut eo modo dicatur quo potest humano affectu capi quod dicitur. Sic etiam quum iratus malis dicitur et placidus bonis, illi mutantur et non ipse: ut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est, ipsorum scilicet mutatione, non sua; ita quum aliquis per justificationem incipit esse amicus Dei, ipse mutatur, non Deus.
D. Si quis magis vel minus diligatur a Deo uno tempore quam alio.
Si vero quæritur de aliquo, utrum magis diligatur a Deo uno tempore quam alio, distinguenda est dilectionis intelligentia. Si enim referatur ad dilectionis effectum, concessibile est; si vero ad dilectionis essentiam, infitiabile est.
E. Si Deus ab æterno dilexit reprobos.
De reprobis vero, qui præparati non sunt ad vitam, sed ad mortem, si quæritur, utrum debeat concedi quod Deus ab æterno dilexit eos; dicimus, de electis solis simpliciter hoc esse concedendum, quod Deus ab æterno eos dilexit, quos ad justitiam et coronam præparavit. De non electis vero simpliciter est concedendum, quod odio habuit, id est, reprobavit, sicut legitur:6 Jacob dilexi, Esau odio habui. Sed non est simpliciter dicendum, quod dilexit, ne prædestinati intelligantur; sed cum adjectione concedatur: dilexit eos in quantum opus ejus futuri erant, id est, quos et quales facturus eos erat.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ SECUNDÆ
JAM ante tractavit Magister de caritate creata, qua Deum diligimus; nunc tractat de caritate increata, qua Deus nos diligit. Et primo declarat, quod Deus creator amat cuncta creata generaliter, et rationales creaturas (præsertim prædestinatas) specialiter. Quocirca inquirit, qualiter incommutabilis Deus dicatur unum diligere magis quam alium, quum dilectio Dei in ipso sit una et simplex, prorsus invariabilis. Consequenter docet, quod dilectio Dei consideratur dupliciter, atque ex hoc solvit quod quæritur, qualiter Deus immutabilis et æternus dicitur unum et eumdem nunc magis, nunc minus diligere. Ultimo sciscitatur, an reprobos Deus ab æterno dilexit.
Footnotes
Chapter 171 of 201