Skip to the text

Quæstio 6

A Liqui demum hic sciscitantur, Utrum ordo caritatis qui est in via, sit in Christo et in Beatis.

Quæ quæstio supra soluta est in comquam alii. Verumtamen credo, quod simpliciter loquendo, plus diliget extraneum meliorem, quam proximum consanguinum minus bonum: quoniam plus attenditur ordo dilectionis penes propinquitatem ad Deum, quam juxta propinquitatem ad se ipsum, quamvis utrumque attendi oporteat. Unde de æqualiter bonis plus diliget proximiorem, sed de inæqualiter bonis plus diliget meliorem. Itaque alii melius dicunt, quod in patria quoque unusquisque plus diliget se ipsum quam alium.

Præterea si quæratur, an Christus magis dilexit Petrum quam Joannem; respondendum, quia (ut dicitur) Petrus plus dilexit Christum dilectione quæ ab ipso in membra Christi diffunditur, Joannes vero plus Christum dilexit dilectione quæ sistit in Christo. Ideo Petro commisit Ecclesiam, Joanni curam suæ beatissimæ Genitricis. Unde et Petrus a Christo plus amabatur quantum ad interiorem affectum, quoniam donum majoris caritatis fuit tunc Petro collatum. Joannes vero plus amabatur quantum ad signa familiaritatis exterioris, quoniam per Joannem significabatur vita contemplativa, cui Deus familiariorem se exhibet, quamvis fructuosior sit vita activa et laboriosior, quæ significatur per Petrum; item propter Joannis juventutem, castitatem atque ingentem mititatem. — Hæc Thomas. Verumtamen de hac re dictum est supra, quid verius videatur. De p. 484 C, E'. ordine autem caritatis in patria, dictum est plenius ante.1

Responsionique Thomæ consonat Hugo libro de Sacramentis, dicendo: Si in patria unus plus diligit proximum et ejus salutem quam se ipsum propriamque salutem, Deum diligit minus quam proximum, quum velit separari a Deo propter proximum.

Postremo Bonaventura refert hic duas opiniones de ordine caritatis in patria. Prima est, quod in patria quilibet plus diliget se quam alium, sicut jam dictum est. Alia, quod unusquisque in patria tantum diligit quemlibet alium Beatum, sicut se ipsum. Ordo enim caritatis qui convenit ei secundum se, et attenditur penes gradum ac differentiam boni, manet in patria: quia in ea erit perfecta obedientia naturæ respectu gloriæ, atque conformitas voluntatis creatæ respectu divinæ, plena etiam redundantia communis gloriæ. Quia enim perfecta erit ibi obedientia naturæ respectu gloriæ, conformabitur tunc natura omnino gloriæ: ut sicut corpus efficietur spirituale, ac spiritui per omnia obtemperabit, quamvis secundum statum viæ oporteat spiritum corpori condescendere; sic natura per omnia conformabitur ordini gloriæ et gratiæ, qui attenditur secundum differentias boni, quamvis nunc gratia condescendat affectui naturali. Rursus, quia perfecte erit nostra voluntas conformis divinæ, magis diligemus non id quod nobis erit propinquius, sed quod fuerit Deo plus placitum et acceptum. Iterum, quoniam erit ibi perfecta affluentia et communicatione communis lætitiæ, multiplicabitur gaudium hominis multiplicatione perfecta, ut tantum gaudeat de bono uniuscujusque proximi quantum de suo: quod esse non posset, nisi diligeret proximum quantum se ipsum. Et hoc est quod dicit Anselmus in Proslogio, capite ultimo: In perfecta illa beatitudine innumerabilium angelorum ac hominum beatorum, ubi nullus minus diligit alium quam se ipsum, non aliter gaudebit quisque pro singulis aliis quam pro se ipso. Quis istorum modorum sit rationabilior definire, quamdiu sumus in statu præsentis miseriæ, non valemus. Nempe si judicemus secundum ea quæ in nobis sentimus, approbabimus primum modum. Si vero mentem suam altius quis elevet ad incomprehensibile bonum et ad maximam cœlestium civium unitatem, rationabiliorem judicabit modum secundum. Sicque, si loqui velimus ut plures, sequimur primam opinionem; si autem ut sapientiores, sequimur secundam. Hæc Bonaventura.

Cujus dicta videntur partim obscura. Si enim dilectio erit in patria solum secundum gradum et differentiam bonitatis, consequens est quod inferiores tanto plus plus diligent eos quorum auxilio ad eam diligent meliores, quanto fuerint eis in bonitate eminentiores. Denique, quanto Beati clarius ac gloriosius viderint Deum, et quo omnem suam felicitatem et gloriam magis adverterint atque dilexerint, tanto perducti exstiterint : ut si (verbi gratia) anima Trajani credatur precibus S. Gregorii esse salvata, verisimile est quod magis amabit et amet Gregorium quam sacratissimum Joannem Baptistam.

Footnotes

  1. p. 486 B' et s. ↩

Chapter 170 of 201