Quæstio unica
Hic quæritur, An Deus diligit cuncta creata, potissime intellectuales creaturas, æternaliter atque æqualiter.
Videtur quod Deus non amet creata. Primo, quoniam amor est vis unitiva conjungens amantem amato. Quum igitur Deus in infinitum ab omni creato distet, non videtur alicui creaturæ per amorem conjunctus. — Secundo, amor est alicui bonum velle; sed velle Dei omnipotens est, sicut per Isaiam testatur: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.1 Si ergo Deus diligit omnes creaturas rationales, vult omnibus dona gratiæ in præsenti et dona gloriæ in futuro: sicque omnes salvarentur. — Tertio, creaturæ non fuerunt ab æterno: ergo non potuerunt ab æterno amari, quum nihil ametur nisi bonum. — Quarto, quanto quid melius est, tanto est amabilius; sed creaturæ rationales non sunt omnes æque bonæ, ergo neque æque amabiles: non ergo a Deo æqualiter diliguntur. Possent hic multa induci, sed tota ista materia in primo est habita et discussa:2 idcirco immorandum non arbitror.
Itaque Bonaventura respondens ad istud, an Deus dilexerit æternaliter creaturas: Quædam (inquit) verba de Deo dicta respectu creaturæ, connotant effectum in actu, sicut creare; quædam connotant effectum in habitu, ut prædestinare; quædam indifferenter utroque modo, sicut diligere. Dicitur quippe Deus diligere aliquem, vel quoniam actu communicat ei bonum, vel quia proponit hoc. Quumque communicare sit effectus in tempore, propositum vero communicandi sit ab æterno: hinc diligere, interdum de Deo dicitur æternaliter, quandoque temporaliter. Sicque potest concedi, quod creaturæ non solum temporaliter sed etiam æternaliter diliguntur ab eo.
Insuper si quæratur, an Deus diligat omnia generaliter; respondendum, quod Deus non diligit creaturam ratione affectionis, sed communicationis alicujus boni, ita quod dilectio Dei potius dicitur dilectio effectus quam affectus. Communicationio autem bonitatis divinæ est duplex: una in donis naturæ, et ista omnibus est communis; alia in donis gratiæ, quæ rationalibus creaturis est specialis. Et penes hanc aliquos diligit, puta electos; aliquos odit, ut reprobos. Sed quantum ad primam communicationem, verum est illud Sapientiæ: Diligis omnia, et nihil odisti eorum quæ fecisti.3 — Si autem ita objiciatur, Deus omnia diligit ex caritate; distinguendum est, quia ly ex potest notare habitudinem principii motivi et productivi respectu effectus creati: et sic cuncta quæ diligit, ex caritate diligit. Caritas namque principium est universorum effectuum quos producit. Potest quoque notare non solum habitudinem principii productivi, sed etiam exemplaris repræsentantis: sic eos dumtaxat amat ex caritate quibus communicat caritatem creatam, cujus exemplar est caritas increata sub ratione caritatis, sub qua ratione non est aliorum exemplar. — Si vero objicias, quod amor transformat amantem in amatum, Deus autem non transformatur in creaturam; dicendum, quod verum est hoc de amore affectionis qui in alterum tendit. Amor autem Dei non est amor affectionis tendens in alterum, sed potius inclinans et trahens alia in se. Ideo amor divinus magis transformat et conformat amata ipsi amanti, quam econtrario. Denique, sicut duplex est conformatio rerum ad Deum: una secundum similitudinem vestigii, alia secundum similitudinem imaginis, quæ est magis expressa; ita dilectio Dei dupliciter sumitur, utpote generaliter, sicque connotat generalem assimilationem; et item specialiter, et sic connotat quamdam unionem. Impios vero et præscitos secundum quod tales, non amat, sed odit; tamen naturam eorum diligere dicitur.
Amplius, dum quæritur, an omnes æqualiter diligat; dicendum, quod de dilectione Dei est loqui dupliciter. Primo, secundum ipsius dilectionis essentiam; secundo, penes ejus efficientiam, efficaciam seu effectum. Primo modo diligit omnes non solum æquali dilectione, imo etiam uno et eodem simplici et invariabili actu, qui est divina essentia; sed secundo modo non diligit omnes æqualiter, quoniam uni vult majus bonum quam alteri. Vel sic: Quum diligere Dei sit velle alicui bonum, æqualitas dilectionis Dei ad alios, attendi potest dupliciter. Primo, ex parte actus volendi: et sic diligit omnes æqualiter, quia non magis intense vult uni bonum quam alteri. Secundo, ex parte voliti: et ita diligit omnes non æqualiter, sed aliquos maxime, quosdam minime, alios medio modo, secundum quod uni vult bona maxima, alteri minima, aliis mediocria.
Præterea, angelos Deus magis dilexit quam homines quantum ad effectus conditionis seu quoad dona naturæ, quoniam excellentiora naturalia contulit eis: in quo magis apparet omnipotentia Creatoris; homines vero magis dilexit quantum ad effectus reparationis et gratiæ, quoniam angelis lapsis relictis, homines liberavit, et gratiosissime egit cum eis: in quo sapientia Dei refulget. — Si autem quæratur, quæ harum dilectionum aliam magis excedat; dicendum, quod de excessu dilectionis est loqui dupliciter: primo, ut nunc seu secundum statum præsentem; secundo, simpliciter et secundum statum finalem. Et primo modo plus diligit angelos, secundo modo plus diligit homines. Unde in patria habebit homo plura atque majora de quibus Deo gratus sit et devotus, quam angelus, utpote beneficia incarnationis, redemptionis, et eminentissimæ glorificationis naturæ humanæ, præsertim in Christo et Virgine gloriosa: quæ non tantum manifestant circa nos divinæ dilectionis magnitudinem, sed etiam nimietatem, juxta illud Apostoli: Propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos Deus. Atque per istam distinctionem solvuntur objecta quæ ad utramque partem fieri solent.4
Præterea quærit hic Doctor, an Deus magis dilexerit genus humanum quam Christum. Respondet, quod magis dilexit Christum, qui secundum naturam divinam est bonitatis immensæ, et secundum humanitatem assumptam, ratione unionis cum Verbo, est nobilitatis ac dignitatis singularis et inæstimabilis. Propter quod ait Anselmus, quod vita illius hominis præponderabat toti mundo, imo mille mundis. Nec obstat, quod Pater dedit Christum pro nobis in pretium, quia per illam donationem non fuit Christus alienatus a Patre, sed ad patiendum expositus, et per hoc meruit magis glorificari a Patre.
Iterum sciscitatur, an Deus plus diligat prædestinatum injustum, aut justum præscitum. Respondet: Quædam est dilectio approbationis, et quædam electionis. Prima, ratione connotati, est temporalis, et respicit statum præsentem; dilectio vero electionis, quum sit æterna, respicit statum futurum in quo homo æternaliter permanebit. Reprobi autem etsi ad tempus sint boni, non tamen finaliter in Deo sunt permansuri: idcirco secundum Magistrum, non diliguntur a Deo æternaliter, nisi verbum diligendi a ratione propria distrahatur. Itaque, quantum ad dilectionem approbationis secundum præsentem justitiam, magis diligit Deus justum præscitum; sed quoad dilectionem æternæ electionis, plus diligit prædestinatum injustum. — Hæc Bonaventura. Qui in hac distinctione interrogat, an Christus magis dilexit Petrum quam Joannem; et ejus responsio cum responsione Thomæ satis coincidit, quamvis diffusior sit.5
Porro Thomas his consonans: Unicuique (inquit) cognitionem habenti amabile est proprium bonum, non solum amore naturali, sed etiam animali aut intellectuali. Quumque in Deo sit sui ipsius perfecta cognitio, amat propriam bonitatem. Bonum quoque rei vocatur non solum secundum quod in ipso est per essentiam, sed item prout in alio est per similitudinem et participationem. Hinc quum bonitas creaturæ sit similitudo bonitatis divinæ, sequitur quod Deus diligat creaturam. Etenim sicut divina essentia est exemplar omnis creatæ essentiæ, sic bonitas Dei causa est omnis creatæ bonitatis; sed Deus cognoscendo suam essentiam, cognoscit omnia quæ ab ipso exemplantur seu exemplariter producuntur: ergo amando propriam bonitatem, amat omnia quæ ab ipso bonitatem participant.
Insuper de hoc, qualiter Deus diligat omnem creaturam, disseruit: Amicitia aliquid addit supra amorem, quia ad amoris sufficit rationem, quod homo velit alicui bonum quodcumque; ad rationem vero amicitiæ pertinet, ut velit illi bonum quod vult sibi ipsi, ut scilicet velit conversari cum ipso, et ei in illis convivere quæ maxime amat. Itaque loquendo de dilectione communiter, Deus diligit omnia in quantum vult eis aliquod bonum, videlicet naturale bonum ipsorum. Bonum autem quod sibi ipsi vult, utpote visionem et fruitionem sui ipsius, qua ipse in se ipso beatus est, vult omni creaturæ rationali voluntate antecedente, voluntate vero consequente solis electis, quæ est voluntas simpliciter: ideo solos electos diligit amore amicitiæ, alios autem amore communiter dicto, in quantum sunt bona.6 Unde legitur: Diligis omnia, et nihil odisti eorum quæ fecisti. Divinus quoque Dionysius contestatur, quod amor Dei movet superiora ad inferiorum providentiam.7 Deus autem universorum providentiam habet. Ergo diligit universa.
Præterea si quæratur, an Deus diligat inanimata amore benevolentiæ vel amore concupiscentiæ; videtur quod non amore benevolentiæ, quia octavo dicitur Ethicorum, quod inanimata non diliguntur nisi amore concupiscentiæ. Deus autem nil amat tali amore: quia non indiget rebus, nec ordinat eas ad commodum suum. Dicendum, quod quamvis nos non diligamus inanimata amore benevolentiæ, quia eorum bonum non causatur a nobis; attamen Deus amore benevolentiæ diligit ea, quia per hoc quod ea vult, sunt et bona sunt. Dilectio autem quæ est electionis causa seu ratio, est dilectio amicitiæ, quam Deus ad irrationalia non habet.
Præterea, ab æterno Deus creaturas dilexit. Illa etenim nomina sola dici possunt de Deo ex tempore, quæ in principali significato significant aliquid quod in Deo secundum rem non est, ut quæ important relationem Dei ad creaturas in significato principali, ut Dominus (quæ relatio in creatura est secundum rem, in Deo secundum rationem); similiter quæ designant in principali significato actionem divinam terminatam ad aliquid extra Deum, sicut creare. Amor vero in principali significato non importat relationem, sed actionem voluntatis: cujus actiones, sicut et actiones intellectus, immediatæ atque elicitæ manent in operante, nec transeunt ad aliquid constituendum in exteriori materia. Ideo creaturas diligere Deo convenit ab æterno.
Et quamvis creaturæ non fuerint ab æterno exsistentes et bonæ in proprio esse, tamen in Dei præcognitione atque præscientia tales fuerunt. Unio quoque quam efficit amor, unio est affectus, quæ potest haberi ad illud quod absens est, et quod nondum est. Quamvis etiam Deus voluit ab æterno creaturas esse, non tamen voluit eas esse ab æterno, sed tempore præordinato ab ipso secundum ordinem sapientiæ suæ.
At vero si quæratur, an Deus diligat cuncta æqualiter; respondendum, quod amor dupliciter mensuratur. Primo, ex suo principio: sicque illud magis amatur ad quod voluntas efficacius inclinatur; et ita Deus æqualiter diligit omnia, quoniam in dilectione sua respectu cujuslibet rei habet efficaciam infinitam in diligendo. Alio modo, ex parte objecti, secundum quod quis dicitur illud magis diligere cui vult majus bonum: sicque magis diligit unum quam alium. — Et si objiciatur illud Sapientiæ, Quia æqualiter est ei cura de omnibus;8 et item quod in libro de Causis asseritur, Causa prima æqualiter se habet ad omnia: respondendum, quod æqualiter est ei cura de omnibus ex parte sollicitudinis suæ, non ex parte eorum quæ providet eis. Dilectio quoque non tantum importat id quod est ex parte Dei, sed et illud quod est ex parte creaturæ: cujus bonum secundum quod a Deo est volitum, dilectione Dei includitur. Hinc quum creaturæ non habeant æqualiter se ad Deum, nec bonitatem Dei æqualiter valeant participare; ideo Deus non æqualiter diligit omnia.
Nec dicitur magis diligere quia intensius diligit, sed quoniam majus bonum alicui vult: imo quantum ad dilectionis affectum, semper eumdem æqualiter diligit, quia semper vult ei bonum idem finale. — Amplius, loquendo simpliciter, majus bonum vult peccatori prædestinato quam justo præscito; sed ut nunc, vult plus justo præscito. Hæc autem determinatio, ut nunc, non cadit ex parte dilectionis divinæ, sed magis ex parte objecti: quia dilectio Dei non variatur per tempora, et ab æterno voluit majus bonum huic prædestinato. Idcirco simpliciter concedendum est, quod magis diligit Deus iniquum prædestinatum quam justum præscitum.
Porro si quæras, an magis diligat innocentem quam pœnitentem; dicendum, quod quantum ad bonum præmii essentialis, æqualiter diligit innocentem et pœnitentem, si æqualem habeant caritatem, vel illum magis qui caritatem habet majorem. Sed quantum ad præmium accidentale, plus diligit innocentem, propter innocentiæ dignitatem, ad quam pœnitens nequit pertingere. — Denique, quantum ad bonum naturæ, ut dictum est, Deus plus diligit angelum quam hominem; sed quantum ad bonum gloriæ, habent se ut excedentia et excessa. Nam quosdam angelos diligit plus quam homines quosdam, quosdam vero angelos et homines æqualiter: quoniam homines erunt æquales angelis Dei, quidam etiam homines superiores sunt angelis.9
Postremo, Deus Christum diligit non solum plus quam totum genus humanum, sed et plus quam totam creaturam, non solum quantum ad ejus deitatem, sed et quantum ad naturam ejus humanam, in quantum eam prædestinavit ad bonum majus toto universo, utpote ad hypostaticam unionem cum Verbo æterno. — Et si objiciatur, quod bonum commune præstantius est atque divinius bono unius personæ; dicendum, quod etiam Christus est universalis salvator, et omnium bonum finale commune et consummatum, præsertim ut Deus et causa salutis universorum, et per ipsum totum genus humanum factum est Deo Patri acceptum. Causa autem præstantior est causato; et propter quod unumquodque tale, et illud magis. — Hæc Thomas in Scripto.
His concordant Petrus et Richardus, et alii communiter, Durandus quoque et Scotus, qui omnes, sicut et Alexander ac Antisiodorensis, testantur quod amor Dei ad creaturas non est proprie affectualis seu affectivus, sed magis effectualis seu effectivus, nec major neque intensior ad unum mentem, sed quia suo modo inclinat Omquam ad aliud, ex parte ipsius Dei seu actus diligendi consistentis in Deo.
Quocirca verum planumque fateor, quod in superglorioso ac prorsus simplicissimo atque incommutabili Deo non sit ulla unquam recens affectio, aut affectionis mutatio, aut immanentis dilectionis diversitas, nec intensio neque remissio caritatis internæ. Nihilo minus sub correctione exstimo, quod amor et caritas tam vere ac proprie competunt Deo sicut sapientia et scientia, et diligere sicut scire, ita quod superdignissimo Deo vere competit creata diligere et amare : quia ut ait Philosophus, diligere seu amare est alicui bonum velle; Creator autem creaturis vult et volendo communicat ac largitur bona multa et magna, naturalia et gratuita atque glorifica, etc. Si de ratione dilectionis seu amoris sit affectio, sequi videtur, quod dilectio Dei ad creaturas sit vere affectiva, sicut et volitiva : non quasi immutet mutabiliterve afficiat invariabilissimam Dei nipotentis voluntatem ad volendum favorabiliter, ad communicandum liberaliter, ad influendum mere gratuito dona sua rebus creatis, eo modo quo divinus Dionysius protestatur, quod amor Dei non De Divin. nom. c. IV. reliquit eum sine germine esse. — Insuper, juxta hæc dicendum apparet, quod sicut in Deo ponuntur plures et distinctæ ideæ, non quod pluralitas et distinctio sit ex parte simplicissimi Dei, sed per respectum ad ideata ad quæ referuntur ideæ; sic possit dici major dilectio Dei ad unum quam ad alium, etiam ex parte ipsius dilectionis, non secundum id quod est, sed per relationem seu respectum ejus ad amatum, secundum quod majus bonum vult uni quam alteri, ita quod hoc non est solum ex parte voliti, sed et volentis per respectum ad volitum. Nempe quod majus bonum largitur uni quam alteri, est ex hoc quod vult et favet ac communicare intendit, proposuit et decrevit, plus uni quam alteri.
Footnotes
Chapter 172 of 201