Distinctio 33
De quatuor virtutibus principalibus.
POST prædicta, de quatuor virtutibus quæ principales vel cardinales vocantur, disserendum est; quæ sunt justitia, fortitudo, prudentia, temperantia. De quibus Augustinus ait : Justitia est in subveniendo miseris, prudentia in præcavendis insidiis, fortitudo in perferendis molestiis, temperantia in coercendis delectationibus pravis. De his dicitur in libro Sapientiæ : Sobrietatem et prudentiam docet, justitiam et virtutem. Sobrietatem vocat temperantiam, et virtutem vocat fortitudinem. Hæ virtutes cardinales dicuntur, ut ait Hieronymus, quibus in hac mortalitate bene vivitur, et post ad æternam vitam pervenitur. Quæ in Christo plenissime fuerunt et sunt, de cujus plenitudine nos accepimus : in quo habuerunt usus eosdem quos in patria habent, et quosdam etiam viæ. Verumtamen an hæ virtutes, quum et ipsæ in animo esse incipiant (qui quum sine illis prius esset, tamen animus erat), desinant esse quum ad æterna perduxerint, nonnulla quæstio est. Quibusdam visum est, eas esse desituras; et de tribus quidem, prudentia scilicet, fortitudine et temperantia, quum hoc dicitur, non nihil dici videtur. Justitia
Aug. de Trinitate, lib. XIV, n. 12.
Sap. VIII, 7.
Aug. ubi supra.
Joann. I, 16.
Sap. I, 15. enim immortalis est, et magis tunc perficietur in nobis quam esse cessabit, quum beate vivemus contemplatione naturæ divinæ, quæ creavit omnes ceterasque instituit naturas, qua nihil melius et amabilius est, cui regenti subditum esse, justitiæ est. Et ideo immortalis est omnino justitia, nec in illa beatitudine esse desinet, sed talis ac tanta erit, ut perfectior et major esse non possit. Fortassis et aliæ tres virtutes, prudentia sine ullo jam periculo erroris, fortitudo sine molestia tolerandorum malorum, temperantia sine repugnatione libidinum, erunt in illa felicitate: ut prudentiæ ibi sit, nullum bonum Deo præponere vel æquare; fortitudinis, ei firmissime cohærere; temperantiæ, nullo defectu noxio delectari. Quod vero nunc agit justitia in subveniendo miseris, quod prudentia in præcavendis insidiis, quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperantia in coercendis delectationibus pravis, non erit ibi omnino, ubi nihil mali erit. Ista ergo virtutum opera huic mortali vitæ necessaria, sicut fides, ad quam referenda sunt, in præteritis habebuntur. — Ecce aperte hic dicit Augustinus, quod prædictæ virtutes in futuro erunt, sed alios usus tunc habebunt quam modo. Cui Beda assentit, super Exodum dicens: Columnæ ante quas expansum est velum, potestates cœli sunt quatuor eximiis virtutibus præclaræ, id est fortitudine, prudentia, temperantia, justitia; quæ aliter in cœlis servantur ab angelis et animabus sanctis, quam hic a fidelibus.1 Et consequenter assignat Beda usus illarum virtutum secundum præsentem statum et futurum, imitans Augustinum in præmissis assignationibus.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ TERTIÆ
COMPLETO tractatu de tribus summis virtutibus, quæ theologicæ appellantur, nunc tractat Magister de quatuor virtutibus cardinalibus, quæ inter virtutes politicas ac morales, quibus humana regitur vita, sortiuntur primatum. De quibus breviter loquitur, eas nominando, describendo et ab invicem distinguendo, ac sciscitando an perseverent in patria. Et declarat quod imo; sic tamen, quod alios actus seu usus habent in vita præsenti, et alios in futuro.
Footnotes
-
Beda, de Ta-bernaculo, lib. II, c. 8. ↩
Chapter 173 of 201