Quæstio 1
Hic quæritur, Utrum ista sunt dona Spiritus Sancti.
Videtur quod non. Primo, quia sunt habitus naturales et virtutes intellectuaales, de quibus in Ethicis tractat Philosophus, qui etiam metaphysicam vocat sapientiam, et primo Posteriorum definit scientiam, quod sit cognitio rei per causam. — Secundo, Apostolus sapientiam et scientiam computat inter dona gratiæ gratis datæ, quæ sine caritate queunt haberi;1 dona autem caritati semper conjuncta sunt. — Videtur quoque quod definitiones in littera positæ, sint ineptæ, quum dicitur: Sapientia est rerum divinarum humanarumque notitia. Creati enim et incrementi non est una notitia, quum sint objecta infinite distantia.
Circa hæc scribit Albertus: Triplex ponitur definitio sapientiæ. Prima est: Sapientia est cognitio divinorum. Secunda: Sapientia est in cognitione et dilectione ejus quod semper et immutabiliter manet, quod utique Deus est. Gregorius quoque: Sapientia, ait, est donum spe et certitudine æternorum mentem reficiens.
Harum descriptionum prima respicit materiam circa quam est sapientia, secundum quod est in genere cognitionis: quia non ponitur tantum in genere uno, sed in diversis. Idcirco secunda respicit ea quæ ponuntur in genere affectus, quæ sunt cognitio et dilectio, id est dilecti cognitio, quæ propria est intellectus et affectus, et non solius affectus, sicut caritas in simplici est affectu. Tertia autem descriptio datur per effectum consequentem ipsum donum: ideo non designat quidditatem sapientiæ, sed propriam operationem ejus. Itaque sapientia non est fides, quamvis sit de eisdem: est enim aliud lumen. Imo sicut fides est lumen sub quo videntur articuli, sic sapientia ista est quoddam lumen supernum infusum sub quo videntur atque gustantur divina per experientiam. Sicque sapientiæ donum est gustus Dei in donis suis, quemadmodum divinus Dionysius de beato asserit Hierotheo, quod patiendo, experiendo et gustando divina, didicit ea. Lumen igitur lucens et calefaciens ad hujusmodi cognitionem, est sapientia quæ est donum, quia in fide non ita gustattur Deus. Cognitio etiam divinorum quam habent mali atque gentiles philosophi ac Judæi, est cognitio speculativa et habitus acquisitus per studium et doctrinam, nec est lumen ignitum faciens experimentum dulcedinis Dei in donis suis quibus sanctificat animam. Hæc est sapientia salutaris proprie dicta, quæ circa divina versatur, et differt a dono scientiæ, quæ est lumen divinum ad cognoscendum operabilia ad hanc vitam spectantia: ideo docet idonee conversari inter iniquos. — Donum quoque intellectus non est per gustum, sed potius est lumen datum a Deo ad cognitionem creaturæ in qua resultat Deus per gratiam sive per gloriam, ut est spiritualis intellectualisque creatura: in quo lumine gratuite cognoscimus dispositiones cœlestium, et tendimus in Deum sicut disponentem.
Insuper differt scientiæ donum a virtute prudentiæ: quia scientia ista est quoddam lumen acceptum a Deo simplex, in quo videntur operabilium rationes pertinentium ad bene vivendum. Idcirco se habet ad prudentiam sicut perfectior et melior habitus operabilium. Sed sicut fides est lumen ad credibilia, ita donum scientiæ est lumen et simplex similitudo veritatis divinæ atque æternæ justitiæ, sub quo videntur divinæ rationes operabilium per nos, quæ pertinent ad modum vivendi sobrie ac meritorie, sicut dicit Apostolus : Sobrie et juste et pie vivamus in hoc sæculo.2 Hæc ergo scientia est tantum de his quæ sunt operabilia per nos: nec est tamen prudentia, quia prudentia innititur rationibus humanis, accipitque directionnem ab illis; non autem scientia, quia divino innititur lumini, quod illuminat ad conversationem secundum rationes divinas. Aliter quoque regit prudentia, et aliter ista scientia, et ad aliud quoad proximum finem: quia prudentia regit per rationes juris humani, et ad honestum secundum statuta civitatum et plebiscita; scientia vero per rationes divinas, atque ad sanctam conversationem commendanttem se ad omnem conscientiam hominum, sicque magis respicit sanctum quam honestum. — Præterea si quæratur, an ista scientia versetur circa Christi humanitatem; dicendum, quod non est de Christi humanitate, nisi in quantum illa humanitas est exemplar regens ac dirigens vitam nostram in opere et doctrina. Si vero humanitas Christi consideretur ut Verbo æterno unita, sic in ea sapor est deitatis, et ad sapientiæ pertinet donum.
Hoc etiam advertendum, quod prudentiæ, quæ est cognitio practica agibilium, correspondent duo dona. Prudentia namque civilis est utens rationibus juris naturalis et humani, sed non elevatur ad rationes quæ divinitus inspirantur, nisi per donum Spiritus Sancti. Illæ autem rationes quæ divinitus inspirantur, certissimæ sunt. Et hoc contingit dupliciter: primo, secundum ea ad quæ omnes tenentur, et
De Divin. nom. c. II. ita elevatur per donum scientiæ; secundo, penes ea ad quæ non omnes tenentur, sicque exaltatur per donum consilii. — Denique consilium donum est, prout dicitur quasi active, a dando consilium; non ut passive accipitur, a recipiendo consilium. Et primo modo significat plenitudinem quamdam luminis dirigentis in dubiis: sicque fuit in Christo, et exemplariter est in Deo. Sed secundo modo sumptum consilium, est dubitantis et ignorantis naturæ, ut asserit Damascenus. Actus autem consilii in quibus ab aliis donis differt, sunt per lumen divinitus inspiratum dirigere in altioribus bonis, ad quæ facienda et cognoscenda non sufficit homo per communem virtutem prudentiæ: sicut omnia vendere et dare pauperibus, atque in talibus desuper moveri ac regi. Dirigitque consilium istud fortitudinis donum. In magnis enim, in quibus non sufficimus sine adjutorio speciali, et ad quæ non omnes tenentur, dirigit donum consilii, quod est lumen dirigens in aggressu arduorum supra industriam hominis elevatorum, quæ ad statum perfectionis Christus, Dei Sapientia, promulgavit. Et hoc consilium donum est quod accipiunt fideles a Spiritu Sancto ut impleant evangelica Christi consilia. Alio modo consilium nominatur generalis præordinatio faciendorum cum prævisione exitus operis ac finis, et hoc consilium non est donum. — Hæc Albertus.
At vero Thomas respondendo ad istud, utrum sapientia sit donum: Sapientia, inquit, secundum nominis sui usum importare videtur eminentem quamdam sufficientiam in cognoscendo, ut et in se certitudinem habeat de magnis et mirabilibus quæ aliis sunt ignota, et possit de omnibus judicare (quoniam unusquisque bene judicat quæ cognoscit), possit et alios per eamdem eminentiam ordinare. Hæc autem sufficientia in quibusdam est per studium et doctrinam vivacitati intellectus adjuncta, talisque sapientia a Philosopho sexto Ethicorum ponitur virtus intellectualis. In quibusdam vero sufficientia talis accidit per quamdam ad divina affinitatem, sicut de Hierotheo S. Dionysius refert. De talibus ait Apostolus: Spiritualis homo judicat omnia; Joannes quoque apostolus: Unctio ejus docebit vos de omnibus. Denique, sicut sapientia quæ est virtus intellectualis, se habet ad intellectum principiorum, ita quod ipsum quodammodo comprehendit, ut septimo dicitur Ethicorum, secundum quod ex principiis negotiatur circa altissima et difficillima, atque de his quodammodo ordinat alia, in quantum cuncta reducit ad unum principium, et ejus est disputare contra negantes ipsa; ita sapientia quæ est donum, se habet ad fidem, quæ est cognitio simplex articulorum, qui sunt principia totius sapientiæ christianæ. Procedit enim sapientiæ donum ad quamdam deiformem contemplationem, et quodammodo explicitam, articulorum quos fides sub quodam modo involuto tenet secundum humanum modum. Quod autem sapientia in littera appellatur pietas seu latria, prædicatio est non per essentiam, sed per causam. — Quumque sapientiæ sit de aliis judicare ac ordinare, oportet eam esse de rebus altissimis ac divinis, quia judicium de rebus fieri nequit nisi per ea quæ sunt lex et regula rerum ipsarum. Superiora autem semper sunt regula inferiorum. Hinc quamvis intentio quandoque ab infimis incipiat et ad suprema ascendat, judicium tamen nunquam perficitur nisi per superiora, in quæ inferiora resolvuntur. Est quoque aliquid altissimum vel simpliciter, ut increatum, de quo proprie est sapientia; vel in certo genere, et instructus in illo, vocatur sapiens in genere tali. — Denique, sapientia quæ est donum, essentialiter et subjective est in intellectu. Attamen quum includat unionem cum divinis, quantum ad hoc respicit voluntatem, et dicitur esse in ea quantum ad suum complementum.
Præterea intellectus est donum. Intellectus namque secundum nomen suum co-
De Divin. nom. c. II. I Cor. II, 15.
I Joann. II, 27. gnitionem designat pertingentem ad intima rei. Unde quum sensus et imaginatio occupentur circa accidentia, quæ quasi circumstant rei essentiam, intellectus pertingit ad ipsam essentiam. Idcirco, secundum Philosophum tertio de Anima, objectum intellectus est quod quid est. Verum in apprehensione essentiæ est differentia. Aliquando enim apprehenditur essentia per se ipsam: qui modus cognoscendi convenit substantiis separatis, quæ ob hoc intelligentiæ nuncupantur. Interdum vero ad intima rei non pervenitur nisi per circumposita, sicut per ostia quædam: qui modus hominibus convenit, qui ex effectibus et proprietatibus rei procedunt ad essentiæ ejus notitiam. Quod quum fiat per discursum, apprehensio hominis ratio vocatur, ita quod si aliqua sine discursu cognoscit, horum non dicitur esse ratio, sed intellectus. Et primo modo intellectus potentia est; secundo, habitus primorum principiorum vocatur. Quemadmodum etiam mens humana ad rei essentiam non pertingit nisi per accidentia, ita nec ad spiritualia nisi per corporalia. Hinc fides, quæ spiritualia per speculum in ænigmate apprehendit, humano modo perficit mentem;3 et ideo virtus est. Si vero supernaturaliter mens in tantum elevetur, ut ad spiritualia capienda introducatur, hoc est supra modum humanum, et fit per donum quod dicitur intellectus: qui ut donum, est habitus supernaturalis infusus, qui de auditis mentem illustrat, ut instar primorum principiorum audita mox approbentur.
Præterea si quæratur, an donum hoc habeat actum specialem; dicendum, quod vis intellectiva ad spiritualia duobus modis ingreditur. Primo per viam remotionis seu abnegationis, removendo corporalium proprietates a spiritualibus rebus. Secundo, intuitum in ipsa spiritualia pro posse figendo. Et primus modus potissime convenit statui viæ, quia in hoc perficitur cognitio viæ, ut intelligamus Deum super omnia corporalia atque creata incomparabiliter elevatum. Ad secundum autem modum pertingere non valemus in via hac, potissime quoad Deum, quem hic non nisi per creata possumus contemplari. Quod tamen infirmam mentem dulciter refocillat. Nempe ut de Animalibus scribit Philosophus, amans in parva apprehensione amati plus delectatur, quam in magna notitia aliorum. Idcirco, ut ipse subjungit, modicum illud quod de substantiis separatis cognoscimus, desiderabilius delectabiliusque consistit, quam quidquid de aliis rebus scimus.
Insuper donum intellectus a dono sapientiæ differt, quoniam intellectus simplicem apprehensionem importat; sapientia vero plenitudinem quamdam certitudinis ad judicandum de apprehensis. Ideo intellectus pertinere videtur ad viam inventionis, sapientia ad viam judicii. Quumque judicium nequeat esse de apprehensis nisi per suprema, quibus sapiens conjungitur mente, ut quasi in superiori locatus, de omnibus judicet, quæ unio fit per dilectionem; ideo sapientia est principaliter circa divina, in quibus habet delectationem ex dilectione causatam. Intellectus autem indifferenter est circa omnia apprehensa, et quantum in se est, non importat delectationem in eis ex amore causatam.
At vero scientia ut est donum, est de rebus creatis. Et sicut in sensibus corporis ille qui pertinet ad esse, est in omnibus membris, scilicet tactus; illi autem qui sunt ad bene esse, sunt tantum in capite, per quod alia membra reguntur: ita est de donis gratuitis quæ in Ecclesia dantur. Ea namque quæ sunt de necessitate salutis, dantur Christifidelibus universis; quæ autem pertinent ad bene esse, ut gratiæ gratis datæ, non dantur omnibus Christi membris, ut gratia miraculorum, sed præordinatis ad hoc ad fidei ædificationem. Quum ergo scientia ista sit donum, et sit circa creata, de ratione ejus est illa scientia quæ est necessaria saluti. Ad salutem vero necessarium non est scire entium quidditates et definitiones, sed quid agendum, quid vitandum exsistat. Idcirco est practica, non contemplativa, et per eam homo certitudinem accipit de agendis et dimittendis; et in hoc a prudentia differt, quæ conjecturaliter et æstimative magis quam certitudinaliter judicat de agendis. Hinc donum hoc a certitudine judicii nomen sortitur. Scientia demum quæ ad defensionem fidei ordinatur, est gratia gratis data, de qua ad Corinthios testatur Apostolus, Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ;4 quæ non est de necessitate doni, sed perfectione fidei: qua scientia multi non pollent qui fidem habent, ut in textu asserit Augustinus.
Porro si quæratur, an in scientia humanorum sit aliquid noxiæ curiositatis; dicendum, quod scire quantum in se est, nunquam est malum, et per consequens nec addiscere: quoniam cujus generatio mala est, ipsum quoque est malum. Sed per accidens contingit esse peccatum in sciendo seu addiscendo. Quod potest esse vel ex parte cognoscibilis, vel ex parte cognoscentis. Ex parte cognoscentis est accidens duplex. Unum, quando ex occupatione in studio alicujus scientiæ impeditur quis ab exsecutione ejus ad quod tenetur: ut si judex propter studium geometriæ desisteret a causis expediendis, vel sacerdos a confessionibus audiendis quando eas audire tenetur. Aliud est, quando propter delectationem in aliqua scientia veniret ad contemptum illius quod revereri oportet: quemadmodum Hieronymus tantum delectabatur in ornatu verborum Tullii, quod despexit stilum simplicem Prophetarum; sicut et accidit illis qui in tantum rationibus adhærent humanis, quod a fide recedunt. Ex parte quoque cognoscibilis est accidens triplex. Unum, dum cognoscibile de facili ad malum inclinat, et in se parvæ utilitatis exsistit. Idcirco prohibitæ sunt magicæ artes, ne homo in earum exercitium dilabatur. Aliud, quando cognoscibile est supra potentiam cognoscentis, juxta illud Ecclesiastici:5 Altiora te ne quæsieris. Tertium, quando in se nullius est utilitatis, ut contingentia hominum facta: ideo curiosi dicuntur scrutatores conscientiarum proximi. Verum in omnibus his contingit, ut quod uni est curiosum, non sit curiosum alteri: quoniam quod excedit intellectum unius, non transcendit intellectum alterius; et aliquid est utile uni, quod non alii; sic et aliquid de facili in peccatum præcipitat unum, quod non alium.
Insuper de consilio quæritur, an sit donum, et qualiter distinguatur a dono scientiæ; an etiam maneat in patria. Respondendum ad primum, quod juxta Philosophum tertio Ethicorum, consilium est quæstio de operabilibus per nos, non tamen de omnibus illis. Quæ enim determinata sunt, ut litterarum figuræ, non veniunt in dubitationem qualiter fieri debeant. Similiter quum finis sit primum movens agentem in cunctis operabilibus, non est consilium de fine, quemadmodum nec in aliis scientiis est quæstio de principiis illius scientiæ. Sed de his quæ sunt ad finem, exstat consilium. In quibus homo recte consiliatur, si debitum finem præstitat, et media ad finem accommoda inveniat, ut non faciat mala propter bona, et tempus sit conveniens rebus agendis, nec per diuturnitatem consilii tempus agendi pertranseat: ad quam consilii rectitudinem perducit eubulia, ut sexto Ethicorum habetur. Sed quia operabilia humana sunt contingentia, et possunt deficere ne ad finem perducant intentum; ideo certitudo consilii non est quid humanum, sed divinum, cujus est per certitudinem eventus contingentium prævidere. Idcirco oportet ut ad certitudinem talem mens elevetur supra modum humanum, instinctu Spiritus Sancti.6 Qui enim Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Idcirco consilium donum est. — Denique donum hoc a scientiæ dono distinguitur. Habitus namque dirigentes in vita activa, distinguuntur quantum ad tria. Primo, quantum ad modum operandi: sicque scientia et consilium ut sunt dona, distinguuntur a virtutibus prudentia atque eubulia, quoniam dona illa operantur modo superhumano, virtutes modo humano. Secundo distinguuntur quantum ad actus seu vias quæ exiguntur ad directionem, quæ sunt, invenire et judicare : sicque consilium quod consistit in inveniendo, distinguitur a scientia, quæ consistit in judicando de inventis a consilio. Tertio, quantum ad medium : sicque distinguitur sapientia a scientia, in quantum sapientia quandoque dirigit in agendis per rationes æternas, scientia per rationes inferiores. — Amplius, sicut alia dona exsecutiva in vita activa, manebunt in patria circa mensuram ex qua est modus agendi eorum in actibus suis, non autem circa materiam propriam, quoniam fortitudo nullam difficultatem in patria sustinebit; ita in scientia atque consilio, quia in patria non manebunt eorum actus, nec contingentia operabilia dubia, in quibus nunc judicant et inveniunt. Ideo non oportet quod ibi sit dubitatio aut discursus. Sed manebunt in hoc quod se convertent ad illum a quo fuit eorum certitudo in judicando et inveniendo supra modum humanum; et erunt actus scientiæ circa Deum ipsum in quantum ipse est regula in judicando; actus vero consilii erunt circa ipsum secundum quod est illuminans ad inveniendum. — Hæc omnia Thomas in Scripto.7
In secunda vero secundæ, quæstione quadragesima quinta, de dono sapientiæ scribit diffuse quæ in præinductis virtualiter continentur, et addit : Sapientia importat rectum judicium per rationes divinas, ut quod Deus est diligendus super omnia, quoniam ipse est super omnia infinite et incomparabiliter bonus, et quoniam ipse præcepit hoc. Rectitudo autem judicii habetur dupliciter. Primo, per plenum usum rationis : sicque bene judicat de castitate qui in morali scientia doctus est. Secundo, per connaturalitatem affectus ejus qui judicat, ad id de quo profert judicium : et ita de castitate judicat bene qui exercitatus et radicatus est in ipsa castitatis virtute. Consimiliter de rebus judicare divinis per rationis inquisitionem, pertinet ad sapientiam quæ est habitus intellectualis; sed bene judicare de ipsis per connaturalitatem affectus, est sapientiæ quæ est donum. Cujus connaturalitatis seu conformitatis causa est caritas : ideo sine caritate et gratia gratum faciente, sapientia ista nequit haberi. Unde in libro Sapientiæ asseritur :8 In malevolam animam non introibit sapientia. — Hinc omnes qui caritatem et gratiam habent, donum quoque sapientiæ habent secundum aliquem gradum, ita quod de rectitudine judicii circa divina et ordinationem rerum humanarum tantum acceperunt, quantum requiritur ad salutem ipsorum. Nam summo bono judicant finaliter inhærendum, et secundum divina præcepta suas ordinant actiones. Alii dono sapientiæ altius illustrantur, ita ut quædam profunda divinorum mysteria contemplentur, atque in actibus humanis alios quoque dirigere valeant, sicut ait Apostolus :9 Sapientiam loquimur inter perfectos;10 itemque, Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ. Nec commune est omnibus, sed potius pertinet ad gratias gratis datas, nisi fiat per præfatam connaturalitatem et conformitatem affectus ad veritatem doctrinæ. — Ex his innotescit, quod quamvis sapientia ista sit principaliter speculativa, est tamen secundario practica. Nempe ut duodecimo de Trinitate asserit Augustinus, superior pars rationis deputatur sapientiæ, inferior autem scientiæ. Superior quoque pars rationis intendit rationibus divinis et æternis consulendis et inspiciendis : conspicendis, in quantum contemplatur divina secundum se; judicandis, secundum quod per divina judicat de humanis, dirigendo actus humanos per leges regulasque divinas. Hæc Thomas in Summa.111213
Insuper in secunda secundæ, quæstione octava : Cognitio (inquit) sensitiva in hoc differt ab intellectiva, quod sensitiva cognitio est circa qualitates rei exteriores, et circa accidentalia rei; intellectus vero deart. 1. signat intimam rei notitiam. Etenim intelligere quasi intus legere dicitur: hinc vis intellectiva intuetur essentiam rei sub exterioribus formis latentem. Multa sunt autem ad quæ naturale lumen intellectus non valet pertingere: ideo supernaturali indiget lumine, quod dicitur donum intellectus: quod ita se habet ad ea quæ supernaturaliter cognoscuntur, quemadmodum lumen naturale ad ea quæ naturaliter sciuntur. — Hoc donum intellectus stat simul cum fide. Nam quædam cadunt sub fide directe, sicut articuli; quædam secundario, ut quæ ordinantur ad fidem, sicut cetera omnia in Scripturis contenta. Dupliciter quoque dicitur aliquid intelligi. Primo perfecte, ut dum essentia rei in se ipsa clare cognoscitur: sicque ea quæ directe sub fide cadunt, in hac vita intelligi nequeunt. Secundo imperfecte, quia natura rei in se non videtur, nec veritas propositionis intelligitur qualiter sit; agnoscitur tamen, quod ea quæ foris apparent per sensum aut rationem naturalem, veritati fidei non contrariantur nec prævalent: et sic ea quæ fidei sunt, intelligere dicimur. — Præterea sicut de dono sapientiæ dictum est, quod principaliter sit speculativum, secundario practicum in quantum per ipsum diriguntur et ordinantur actus humani; ita de dono intellectus tenendum est, quia et actus humani cadunt sub fide in quantum ordinantur ad fidei finem. Et donum intellectus respicit eos, quia per donum intellectus rationes fidei et argumenta credibilium cognoscuntur: et ita per donum hoc ea quæ fidei sunt, quodammodo perspiciuntur ac penetrantur. — Estque hoc donum, secundum aliquem gradum, in omnibus caritatem habentibus: quod et de singulis donis est sentiendum.14151617
Præterea, scientia quædam est unum de septem donis Spiritus Sancti. Gratia namque perfectior est quam natura: ideo gratia non deficit in his in quibus homo per naturam perfici potest. Circa veritatem autem naturaliter agnitam, dupliciter perfi-
Præterea, scientia quædam est unum de septem donis Spiritus Sancti. Gratia namque perfectior est quam natura: ideo gratia non deficit in his in quibus homo per naturam perfici potest. Circa veritatem autem naturaliter agnitam, dupliciter perficitur intellectus: primo, quod eam cognoscit; secundo, quod recte judicat de eadem. Conformiter in his quæ fidei sunt, intellectus duobus modis perficitur. Primo, ipsa credenda sane accipiendo: quod ad donum pertinet intellectus. Secundo, de eis recte judicando, et credenda a non credendis veraciter discernendo: et tale judicium de creatis credendis, ad donum spectat scientiæ. Et sicut scientia Dei non est discursiva nec ratiocinativa, sed absoluta et simplex; sic ista scientia non est discursiva, sed divinæ scientiæ similis, tanquam radius et participata similitudo illius. At vero circa divina assignatur duplex scientia: una jam dicta, quæ proprie donum est; alia, per quam homo scit ea quæ fidei sunt declarare, probare, defendere, quæ est donum gratiæ gratis datæ, ut patuit. — Proinde certum de re judicium ex cognitione suæ causæ potissime sumitur: ideo secundum ordinem causarum est ordo judiciorum. Et sicut causa prima causa est causæ secundæ, ita de causa secunda judicatur ex notitia causæ primæ.
De prima vero causa judicari non potest per aliam causam: hinc judicium rei per primam suam causam, primum perfectissimumque consistit. In his autem in quibus est unum perfectissimum, adaptatur eidem speciale aliquod nomen, et nomen generale inferioribus reservatur. Quumque nomen scientiæ judicium quoddam certum designet, et judicium quod fit per causam primam ac summam, proprio mine sapientia nuncupetur; nomen scientiæ reservatur judicio quod de rebus creatis atque humanis habetur: ideo donum scientiæ pertinet ad creata. — Denique de hoc dono, sicut de dono intellectus, dicendum, quod principaliter sit speculativum: utrumque enim ad fidei certitudinem ordinatur. Quumque formale fidei objectum sit veritas prima, fides primo ac principaliter in contemplatione consistit. Sed quoniam veritas prima est ultimus hominis finis, propter quem omnia agimus, ideo fides ad operationem se extendit: sic et
Cf. p. 571 A.1819 donum scientiæ, per quam etiam in agendis dirigimur circa ea quæ ad credibilia consequuntur. Itaque ad donum scientiæ pertinet rectum judicium de rebus creatis actibusque humanis, quod scilicet in eis non sit finis ultimus statuendus, sed quod ad summum bonum et veram beatitudinem ordinanda sint omnia; et hoc judicium non ex informi procedit notitia, sed formata per connaturalitatem et conformitatem affectus ad ipsam notitiam. Hæc est salutaris Sanctorum et devotorum scientia, juxta illud Sapientiæ:20 Justum deduxit Dominus per vias rectas, et dedit illi scientiam Sanctorum.
Amplius, de dono consilii aliquid est tangendum, de quo in secunda secundæ, quæstione quinquagesima secunda, habetur: Dona Spiritus Sancti dispositiones sunt habituales quibus anima efficitur bene ac prompte mobilis a Spiritu Sancto, quia secundum Gregorium, dona in adjutorium dantur virtutum. Deus quoque unumquodque movet secundum ipsius rei naturam. Quumque rationali creaturæ proprium sit per inquisitionem moveri ac pervenire ad veritatis notitiam, quæ inquisitio consilium nominatur; ideo Spiritus Sanctus per modum consilii creaturam movet rationalem in inquirendo verum ac bonum. Hinc consilium inter dona adnumeratur. Quamvis enim prudentia infusa seu acquisita, hominem dirigat in inquisitione consilii secundum ea quæ homo attendere potest, ut sibi aut etiam aliis sit bene consiliatus: tamen quum homo considerare non valeat omnia singularia et circumstantia ac contingentia quæ possunt occurrere, quia (ut scriptum est) cogitationes mortalium timidæ, et incertæ sunt providentiæ nostræ;21 ideo valde indigemus in inquisitione consilii moveri, dirigi ac juvari a Spiritu Sancto cuncta infallibiliter cognoscente. Quod fit per consilii donum, quasi a Deo accepto consilio: quemadmodum minus prudentes a prudentioribus quærunt et sumunt consilium. Quod donum, sicut et alia, plus abundat in uno art. 1. quam alio, et ad ipsum quidam naturaliter sunt magis dispositi. Unde de Simone, fratre Judæ Machabæi, loquitur Mathathias: Ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii sit; ipsum audite semper.22 Denique consilii donum correspondet virtuti prudentiæ, eamque dirigit ac perficit.23
Et si quæratur, an manet in patria; dicendum, quod alia est dispositio mentis humanæ in via et motu, atque in termino motus et patria. Quocirca sciendum, quod quando movens est solum principium motus, et non causa formæ ad quam motus terminatur, tunc motu cessante actio cessat agentis: sicut domo ædificata, ædificatio cessat artificis. Dum vero movens est causa formæ quæ est terminus motus, non cessat actio agentis forma inducta: nam aere illustrato, non cessat illuminatio solis. Et hoc modo Deus causa est cognitionis ac virtutum in nobis, non solum quamdiu infundit, sed quamdiu in ipsis manemus. Sicque donum consilii manet in patria, in quantum Deus omnipotens et æternus directionem et cognitionem consilii continuat in Beatis, et item secundum quod desuper illuminantur de quibusdam effectibus pertinentibus ad providentiam Dei, quorum cognitio ad essentiam felicitatis non pertinet. Nec oportet ut in Beatis præcedat dubitationis anxietas, quia hoc ad consilium pertinet viatorum ex imperfectione eorum; sed est in ipsis simplex nescientia, quam divinus Dionysius ponit in angelis, a qua secundum eumdem purgantur. — Hæc idem ibidem.24 tus, et non causa formæ ad quam motus terminatur, tunc motu cessante actio cessat agentis: sicut domo ædificata, ædificatio cessat artificis. Dum vero movens est causa formæ quæ est terminus motus, non cessat actio agentis forma inducta: nam aere illustrato, non cessat illuminatio solis. Et hoc modo Deus causa est cognitionis ac virtutum in nobis, non solum quamdiu infundit, sed quamdiu in ipsis manemus. Sicque donum consilii manet in patria, in quantum Deus omnipotens et æternus directionem et cognitionem consilii continuat in Beatis, et item secundum quod desuper illuminantur de quibusdam effectibus pertinentibus ad providentiam Dei, quorum cognitio ad essentiam felicitatis non pertinet. Nec oportet ut in Beatis præcedat dubitationis anxietas, quia hoc ad consilium pertinet viatorum ex imperfectione eorum; sed est in ipsis simplex nescientia, quam divinus Dionysius ponit in angelis, a qua secundum eumdem purgantur. — Hæc idem ibidem.
De Cœlest. hier. c. vii.
Qui in eadem Summa, quæstione centesima vicesima prima, de dono loquitur pietatis: Inter cetera ad hoc quoque movet nos Spiritus Sanctus, ut ad Deum filialem habeamus affectum; quod per pietatis donum nobis confertur, quod correspondet justitiæ. Interdum vero pietas sumitur pro virtute morali per quam parentibus honor impenditur debitus, quem religio seu latria exhibet Deo ut creatori; pietas autem ut patri, secundum illud ad Romanos: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in art. 1. quo clamamus: Abba (Pater).25 Nihilo minus pietas ista ex consequenti extendit se ad homines, secundum quod ad Deum pertinent, utpote Sanctos honorando, miseris condolences ac succurrendo. Et manet hoc donum in patria quantum ad ejus actum principalem, qui est Deum revereri filiali affectu.
Postremo, de dono fortitudinis in Summa eadem testatur, quæstione centesima tricesima nona: Fortitudo uno modo est virtus moralis medium servans in periculis mortis, et passionem timoris refrenans atque audaciam moderans.26 Movetur autem animus hominis ad hoc, non solum imperio directioneque rationis, sed etiam movetur a Spiritu Sancto ad hoc quod perveniat ad finem cujuslibet boni operis inchoati, et cuncta evadat pericula: quod naturalem excedit virtutem, præsertim quum homo in ipsa morte vinci possit ac opprimi. Sed hoc Spiritus Sanctus agit in homine, perducens eum ad vitam æternam, quæ est ultimus finis, hujusque rei fiduciam cordi infundit, quæ aufert timorem contrarium. Et quoad hoc, fortitudo est donum et differt a fortitudine quæ est virtus, quæ animum perficit ad quæcumque pericula sustinenda, sed præfatam fiduciam nequit præstare. Actus quoque fortitudinis quæ est donum, in patria, est perfrui plena securitate a malis atque laboribus. Dona quippe Spiritus Sancti eosdem actus non habent in via et patria: quia in patria actum habent circa ultimi finis fruitionem, in via vero circa materias proprias. Dirigitur autem donum fortitudinis a dono consilii, quod præcipue est de melioribus bonis. — Hæc Thomas. Quibus in omnibus consonat Petrus.
Richardus quoque concordat, et aliqua addit vel planius exprimit: Objectum (inquiens) doni sapientiæ principale atque primarium est Deus sub ratione veri excitativi voluntatis ad ejus saporosam dilectionem. Ideo Deus sub ratione veri absoluti non est objectum sapientiæ hujus. Actus quippe sapientiæ hujus est contemplari
A Deum non quocumque modo, sed ex dilectione cum quadam experimentali suavitate in affectu. Quoniam tamen per sapientiæ donum non contemplatur homo Deum solummodo absolute, sed etiam secundum rationes æternas in quantum sunt regulæ secundum quas homo debet se regere circa inferiora; idcirco ex consequenti hæc sapientia respicit inferiora, prout per divinas regulas dirigit actus humanos.
— Præterea, sicut in cognoscibilibus quæ subsunt lumini naturali, intellectus, qui est habitus principiorum, se habet ad scientiam, quæ est habitus conclusionum; ita in cognitione supernaturali se habet fides ad sapientiæ donum. Fides namque est habitus supernaturalium principiorum, quæ sunt articuli fidei; sapientiæ vero donum est habitus illarum conclusionum quæ ex illis principiis de Deo possunt concludi.
— Scientia quoque quæ est donum, primo et principaliter est respectu agibilium per nos, non in quantum dirigimur per principia cognita in lumine naturali, sed per principia cognita in lumine supernaturali, quæ sunt articuli fidei: idcirco ex consequenti ad istam scientiam pertinet resolvere hominis actiones ad fidei articulos, tanquam ad principia directiva, et velut a posteriori formare ex agibilibus rationes ad corroborationem fidei in cordibus infirmorum, et contra fidei impugnatores.
— Præterea, donum pietatis principaliter est respectu Dei sub ratione summi patris. Sicut enim per latriam exhibetur Deo cultus, in quantum est Dominus; ita per donum pietatis, in quantum est pater summus, non tantum secundum dictamen principiorum legis naturæ, sed etiam secundum dictamen principiorum legis æternæ. Verumtamen, quoniam filius bonus non tantum exhibet cultum patri in se, sed etiam in sua similitudine; idcirco ex consequenti per donum pietatis reddit homo proximo debitum cultum seu venerationem, in quantum insignitus est imagine summi patris. Hæc Richardus.
Circa hæc scribit Bonaventura: Sapiencap. II. tia quadrupliciter sumitur a philosophis et a Sanctis. Primo communiter, pro generali rerum cognitione. Et sic eam Augustinus definit, dicendo: Sapientia est rerum divinarum ac humanarum cognitio; Philosophus quoque in Metaphysica, dicens: Sapiens est qui omnia novit secundum quod convenit. Secundo minus communiter, puta pro notitia æternorum, ut quum ait Apostolus: Alii datur spiritus sapientiæ.27 Sic etiam ait Philosophus: Sapientia est cognitio altissimarum causarum. Tertio proprie, pro cognitione Dei secundum pietatem: quæ cognitio attenditur in latriæ cultu per fidem, spem et caritatem. Quarto magis proprie, pro cognitione Dei experimentali: et ita est unum septem donorum Spiritus Sancti, cujus actus consistit in degustando dulcedinem Dei. Quumque ad gustum interiorem, in quo est delectatio, requiratur affectio ad uniendum, atque cognitio ad apprehendendum, hinc actus sapientiæ hujus partim est cognitivus, et partim affectivus: ita quod in cognitione inchoatur, et in affectione consummatur. Unde præcipuus actus doni istius est ex parte affectivæ. Propter quod in Ecclesiastico dicitur: Sapientia doctrinæ secundum nomen est ejus, et non multis est cognita.28 Propter quod secundum Gregorium, sapientiæ hujus est mentem reficere. Et B. Dionysius contestatur, quod sapientiæ hujus est, esse amentem, quoniam melius circa Deum afficimur cognitione quæ est per omnium ablationem ab ipso, quam per affirmationem alicujus de eo, prout in Mystica theologia docet. Sanctus quoque Bernardus ait caritatem in sapientiam proficere. Ideo sapientia non potest esse nimia: quia excessus in experimento suavitatis divinæ laudabilis est, non vituperabilis, ut patet in viris contemplativis ac sanctis, qui præ nimia dulcedine Dei modo elevantur in ecstasim, modo sublevantur usque ad raptum, quamvis paucissimis hoc ipsum eveniat.
Præterea, de dono scientiæ advertendum, quod scientia quadruplex est. Una in intellectu pure speculativo, quæ est scientia acquisita, super principia rationis fundata. Secunda consistit in intellectu inclinato ab affectu, et fundatur super principia fidei, quæ sunt articuli: quæ etiam acquisita est, ut est scientia Scripturarum. Tertia est in intellectu in quantum inclinat affectum ad operationem salubrem. Hæcque fundata est super principia juris naturalis, ordinans ad honestatem et rectitudinem vitæ: quæ scientia est ipsa prudentia. Quarta scientia est in intellectu consistens, secundum quod est inclinans et inclinatus: inclinatus a fide, et inclinans ad bonam operationem. Hæc scientia fundatur super principia fidei, et ortum habet a gratia, estque donum Spiritus Sancti. Cujus doni actus est, ad bonam operationem dirigere juxta exigentiam regulæ fidei, ut est dirigere ad opera misericordiæ, ut non tantum bona reddat pro bonis, ut dictat lex naturæ, imo etiam bona pro malis, ut dictat lex gratiæ, Christi exemplo. Hinc ad scientiæ donum non solum spectat dirigere in agendis, sed etiam nosse ea quæ fidei sunt, tanquam fundamenta suæ directionis; nosse quoque Christi humanitatem, tanquam suæ directionis exemplar. Sicque triplex actus convenit dono scientiæ secundum triplicem ejus respectum: unus respectu objecti, qui est dirigere in agendis; secundus respectu fundamenti, videlicet nosse quæ fidei sunt; tertius respectu exemplaris, utpote Christum sequi.
Insuper, de dono intellectus pensandum, quod cognitio de Deo intelligi potest et haberi tripliciter: primo, per simplicem assensum; secundo, per rationis adminiculum; tertio, per contuitum simplicem. Primum est fidei, cujus est assentire. Secundum est doni intellectus, cujus est credita per rationem intelligere. Tertium est munditiæ cordis, quæ est beatitudo, cujus est Deum videre.29 Quumque rationes quibus juvamur ad intelligendum credita, accipiantur non solum a conditionibus Creatoris, sed etiam creaturæ, potissime spiritualis, quæ Creatori similior est; ideo donum intellectus (cujus actus est in contemplationem summi veri erigere per lumen spirituale, quod facit non solum assentire, sed et per congruas rationes credita intelligere), non solum attenditur in contemplatione creatricis essentiæ, sed spiritualis etiam creaturæ. Hinc patet, quod objectum doni intellectus est verum æternum ut intelligibile, non solum secundum proprias conditiones, sed item secundum conditiones creaturæ spiritualis. Actus vero doni istius est contemplari verum creditum, quatenus devotius credatur ardentiusque diligatur, et etiam contemplari spiritualem creaturam modo prætacto.
At vero consilium accipi potest tripliciter: primo, pro actu consulendi; secundo, pro re consulta, sicut quum dicimus, Hoc est consilium meum; tertio, pro habitu qui extendit et dirigit animam ad eligendum prosequenda, atque ad fugiendum vitanda. Habitus autem iste est duplex: secundum diversitatem eligibilium, et secundum diversitatem modorum seu rationum eligendi. Nempe eligibilium quædam sunt necessitatis, in quibus dirigit prudentia; quædam arduitatis, in quibus dirigit donum consilii, propter majorem difficultatem in talibus. Sicque in electione potest quis dupliciter dirigi. Primum, secundum principia juris naturalis: quod est virtutis politicæ, puta prudentiæ. Secundo, juxta regulas juris divini: et hoc est doni consilii, cujus actus est dirigere in electione agendorum seu vitandorum quæ specialem habent arduitatem, secundum regulas juris divini.
Insuper, fortitudo est unum donorum: est enim respectu ardui. Dicitur quoque arduum dupliciter: primo, quia laboriosum atque difficile, tanquam excellens et gravans facultatem potentiæ; secundo, quia est supra necessitatem, et statum excedit communem. Et utrumque arduum respicit fortitudo. Et primum arduum respicit secundum necessitatem præcepti; secundum vero, per libertatem consilii. Primum etiam spectat ad fortitudinem ut est virtus; secundum, ut est donum. Fortitudo demum ut est virtus, aggreditur ardua fortiter et suffert adversa propter conservationem justitiæ et honestatis; fortitudo autem ut donum, propter perfectam Christi imitationem, seu quantum ad facta supererogationis. Quorum primum pertinet ad dictamen juris naturalis et moralis; secundum, ad consilium Dei seu adimplerationem consiliorum evangelicæ legis, præsertim in adversitatibus et suppliciis tolerandis, sequendo Christum dicentem: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.30
Denique, pietas multipliciter sumitur: primo pro cultu Dei, quem Græci vocant θεοσεβειαν; consequenter vero pro misericordia circa indigentes; item pro veneratione circa parentes seu alios. Sed prout ordinat mentem circa Deum, non est donum, sed idem quod latria. Nec etiam donum est prout ordinat circa parentes: imo sic est species quædam justitiæ, quoniam sic ordinat secundum naturalis regulas juris et obligatione necessitatis. In quantum autem versatur circa proximos, sic est donum et virtus diversimode: quia ut virtus, attendit in proximis conformitatem naturæ indigentiamque penuriæ; sed ut donum, attendit in proximis imaginem Dei: sicque per donum pietatis est homo benevolus proximo quia Dei imagine insignitus est; et benevolentiam habet ad illum, quæ loco et tempore opportuno procedit in compassionis affectum atque in operis beneficium. Dirigitur autem donum pietatis dono scientiæ, quod fundatur (ut dictum est) super principia fidei, et dirigit ad christiformiter conversandum. Hinc pietas ista consequenter consistit in benevola acceptione Scripturæ et pia ac diligenti audientia ejus, et etiam respectu Christi, ut eum ad memoriam reducat benevole. Sicque actus pietatis in his tribus consistit in exsequendo, quemadmodum actus doni scientiæ consistit in tribus prætactis in cognoscendo ac dirigendo. — Hæc Bonaventura.
Footnotes
-
1 Cor. xii, 8. ↩
-
Tit. II, 12. ↩
-
I Cor. xiii, 12. ↩
-
1 Cor. xii, 8. ↩
-
Eccl. iii, 22. ↩
-
Rom. viii, 14. ↩
-
art. 2. ↩
-
Sap. 1, 4. ↩
-
I Cor. 11, 6. ↩
-
I Cor. xii, 8. ↩
-
art. 4. ↩
-
art. 5. ↩
-
art. 3. ↩
-
art. 2. ↩
-
art. 3. ↩
-
art. 4. ↩
-
q. IX, a. 1. ↩
-
art. 2. ↩
-
art. 3. ↩
-
Sap. x, 10. ↩
-
Sap. ix, 14. ↩
-
I Mach. ii, 65. ↩
-
art. 2. ↩
-
art. 3. ↩
-
Rom. viii, 15. ↩
-
art. 1. ↩
-
I Cor. xii, 8. ↩
-
Eccl. vi, 23. ↩
-
Matth. v, 8. ↩
-
Matth. xvi, 24. ↩
Chapter 182 of 201