Skip to the text

Distinctio 35

A. Quomodo differant sapientia et scientia.

POST præmissa diligenter considerandum est, in quo differat sapientia a scientia.1 De hoc Augustinus ita ait : Philosophi disputantes de sapientia, definierunt eam dicentes : Sapientia est rerum divinarum humanarumque scientia. Ego quoque utrarumque rerum cognitionem, id est divinarum et humanarum, et sapientiam et scientiam dici posse non nego.2 Verum juxta distinctionem Apostoli qua dixit, Alii datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, illa definitio dividenda est, ut rerum divinarum cognitio sapientia proprie nuncupetur, humanarum vero rerum cognitio proprie scientiæ nomen obtineat. Neque vero quidquid sciri ab homine potest in rebus humanis, ubi plurimum supervacuæ vanitatis et noxiæ curiositatis est, huic scientiæ tribuo, sed illud tantum quo fides saluberrima, quæ ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur : qua scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide plurimum. Aliud est enim scire tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam; aliud est scire quomodo hoc ipsum et piis opituletur vel contra impios defendatur : quæ proprio vocabulo appellatur scientia. De his quoque duabus virtutibus, idem Augustinus differentiam inter eas assignans, super Psalmum ait :3 Distat sapientia a scientia, testante sancto Job, qui quodammodo singula definiens, ait :

Job xxviii, 28. Sapientia est pietas, scientia vero est abstinere a malis. Pietatem vero hoc loco posuit Dei cultum, quæ Græce dicitur θεοστέβεια, quæ est in cognitione et dilectione ejus quod semper est et incommutabiliter manet, quod Deus est. Abstinere vero a malis, est in medio pravæ nationis prudenter conversari. Idem quoque inter hæc duo aperte distinguens, ait in libro duodecimo de Trinitate : Distat ab æternorum contemplatione actio qua bene utimur temporalibus rebus ; et illa sapientiæ, hæc scientiæ deputatur, quamvis et illa quæ sapientiæ est, possit nuncupari scientia, ut Apostolus asserit, ubi dicit : Nunc scio ex parte; quam scientiam profecto contemplationis Dei vult intelligi. In hoc ergo differentia est, quia ad contemplationem sapientia, ad actionem vero scientia pertinet. — Ecce aperte demonstratum est, in quo differant spiritus sapientiæ et spiritus scientiæ, scilicet ut sapientia divinis, scientia humanis attributa sit rebus. Et ut docet Augustinus, utrumque agnoscimus in Christo, scilicet et rem divinam et rem humanam : et ideo de ipso habemus sapientiam et scientiam. Quum enim legitur, Verbum caro factum est; in Verbo intelligitur verus Dei Filius, in carne agnoscitur verus hominis filius. Item, quum dicitur, Vidimus plenum gratiæ et veritatis ; gratiam referamus ad scientiam, et veritatem ad sapientiam : quia in Christo sapientia et scientia fuit plenarie, et nos scientiam et sapientiam de eo habemus, qui est Deus et homo.

B. In quo differat sapientia ab intellectu.

Ostensa differentia inter scientiam et sapientiam, quid distet inter sapientiam et intellectum videamus. In hoc differunt illa duo, quia sapientia proprie est de æternis, quæ Veritati æternæ contemplandæ intendit; intelligentia vero non modo de æternis est, sed etiam de rebus invisibilibus et spiritualibus temporaliter exortis. Per eam enim et natura summa quæ fecit omnes naturas, id est divina, consideratur, et quæ post ipsam sunt spirituales et invisibiles naturæ, ut angeli et omnes animæ bonæ affectiones, conspiciuntur. In hoc ergo differentia est, quia sapientia Creator tantum conspicitur, intellectu vero et Creator et creatura quædam. Item, intellectu intelligibilia capimus tantum, sapientia vero non modo capimus superiora, sed etiam in cognitis delectamur. Sic ergo distingui potest inter illa tria, scilicet intellectum, scientiam et sapientiam : scientia valet ad rerum temporalium rectam administrationem, et ad bonam inter malos conversationem, intelligentia vero ad Creatoris et creaturarum invisibilium speculationem, sapientia vero ad solius æternæ Veritatis contemplationem et delectationem.

C. Quod intellectus et scientia de quibus hic agitur, non sunt illa quæ naturaliter habet homo.

Et notandum, quod intellectus et scientia quæ dicuntur dona Spiritus Sancti, alia sunt ab intellectu et scientia quæ naturaliter sunt in anima hominis. Hæ enim virtutes sunt quæ per gratiam infunduntur animis fidelium, ut per eas recte vivant; illa vero naturaliter habet homo ex beneficio creationis, a Deo tamen. Per has autem virtutes quæ dicuntur dona Spiritus Sancti, illa naturalia reformantur atque adjuvantur: ut verbi gratia, intellectus naturalis peccato obtenebratus, per virtutem quamdam et gratiam quæ dicitur spiritus intelligentiæ, reformatur atque adjuvatur ad intelligendum; ita et per illam virtutem quæ dicitur spiritus sapientiæ, juvatur atque erigitur mentis ratio ad contemplationem et delectationem æternæ Veritatis.

D. Quod sapientia ista Dei est, nec est illa quæ Deus est.

Illud etiam sciendum est, quod sapientia de qua nunc disserimus, non est illa sapientia Dei (ut ait Augustinus) quæ Deus est, sed hominis sapientia.4 Verumtamen secundum Deum est, ac verus et præcipuus cultus ejus est.5 Si ergo colat mens hominis Deum, cujus ab eo capax facta est et cujus esse particeps potest, sapiens ipsa fit, et non sua luce sed summæ illius lucis participatione sapiens fit. Ista ergo hominis sapientia etiam Dei est; verum non ita Dei est, ut ea sapiens sit Deus. Non enim participatione sui sapiens est Deus, sicut mens participatione Dei. Sic etiam dicitur justitia Dei, non solum illa qua ipse justus est, sed etiam illa quam dat homini quum justificat impium.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ QUINTÆ

COMPLETA determinatione de donis in generali, atque in speciali de dono timoris, quod est in appetitu superiori, modo prosequitur in speciali de donis perficientibus intellectum, quæ sunt sapientia, scientia, et habitus intellectualis, supernaturalis, infusus, qui intellectus vocatur: quorum definitiones seu descriptiones inducit, et qualiter ab invicem distinguantur ostendit.

Footnotes

  1. Aug. de Trinitate, lib. XIV, n. 3. ↩

  2. 1 Cor. xii, 8. ↩

  3. Aug. in ps. 135, n. 8. ↩

  4. Aug. de Trinitate, lib. XIV, n. 1. ↩

  5. 1 Cor. n. 15. ↩

Chapter 181 of 201