Quæstio 2
Quæritur demum, An vita contemplativa sit dignior quam activa.
Videtur quod non. Primo, quoniam quædam est vita activa vitam contemplativam includens, et immediate fundata in ea, atque ex plenitudine ejus procedens, ut vita prælatorum et prædicatorum, præsertim episcoporum, quorum actiones multum perfectionis ac meriti superaddunt exercitiis vitæ contemplativæ: ergo vita activa præstantior et Deo acceptior est. — Secundo, B. Dionysius protestatur, quod omnium divinorum divinissimum est, Deo cooperatorem esse in reductione animarum ad ipsum: quod potissime fit per exercitia vitæ activæ. — Tertio, S. Gregorius loquitur, quod zelus animarum sacrificium est acceptissimum Deo: ergo actus hujus zeli sunt placitissimi Deo; qui actus ad vitam spectant activam. — Quarto, vita activa fructuosior est spiritualiterque fecundior quam contemplativa: nam plures convertit, ut ait Gregorius. In cujus signum Lia, per quam vita activa significatur, plures habuit proles quam Rachel, quæ contemplativam vitam signavit. — Quinto, bonum commune divinius est quam bonum privatum: sed vita activa magis respicit bonum commune, ut patet in vita præsidentium et prædicantium aliis. — Sexto, vita activa deiformior est quam contemplativa: quia magis diffundit se, et alios magis regit, juvat et salvat, quam vita contemplativa. — Septimo, purgare, illuminare, perficere, sunt actus hierarchici ac divini qui pertinent ad præsidentes ac prædicantes, non ad monachos et pure contemplativos, ut divinus Dionysius in libro de Ecclesiastica hierarchia fatetur.1
In contrarium sunt multæ auctoritates
Sanctorum, et maxime quod Salvator in Evangelio asserit Mariam partem optimam (id est vitam contemplativam) elegisse.2 Nam et vita contemplativa est purior, quietior et futuræ felicitati propinquior, conversationi angelorum summorum conformior, et ipsa est finis activæ. Nec solum Augustinus, Gregorius et Bernardus cum aliis Sanctis, sed Plato etiam in Phædone et Aristoteles in Ethicis hoc affirmant.
Circa hoc scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro: Comparatio contemplativæ ad activam dupliciter fieri potest. Primo, secundum statum, ut comparetur status contemplativæ statui activæ. Et secundum hoc dicitur vir contemplativus, qui est habilis ad contemplandum, et de facili contemplatur; activus autem, qui de facili agit, sed ad contemplandum habilis non est. Atque secundum hunc statum, contemplativus dicitur habere virtutes animi purgati, activus vero virtutes politicas et purgativas. Sicque contemplativa est melior quam activa, quoniam Lia habuit oculos lippos, id est virtutes non bene purgatas, sed Rachel erat pulchra facie, id est, virtutes habebat purgatas et serenatas.3 Quumque objicitur, quod vita activa est fructuosior, respondemus quod hoc dupliciter potest intelligi: primo, quod sit fructuosior, id est majorem afferens fructum; secundo, quod sit fructuosior, id est pluribus afferens fructum. Primo modo est falsum, quia contemplativa majorem affert fructum suo subjecto. Secundo modo est verum; sed tunc non sequitur, quod idcirco sit melior. Verumtamen in Scripturis æterna beatitudo primo atque frequentius promittitur vitæ activæ, id est misericordiæ operibus, ne desperent activi ad contemplationis celsitudinem pertingere non valentes. Denique, vitæ activæ opera non sunt per se meritoria et Deo accepta sine actibus vitæ contemplativæ, id est sine Dei contemplatione seu consideratione ac dilectione: imo sine interioribus actibus fidei, spei et caritatis, quibus
De Cœlest. hier. c. III. colitur Deus et contemplative vivitur, vita activa efficaciam non sortitur, nec vitam promeretur æternam. Hinc quod prædicatores sancti hauriunt in otio contemplationis, effundunt atque communicant in opere prædicationis. Idcirco episcopi domos habent extra civitates, tumultus et inquietationes hominum, ut vacent ibidem contemplationi, et hauriant in secreto quod effundant in publico. — Insuper fieri aliter potest comparatio ista, comparando actum vitæ activæ ad actum contemplativæ in eodem homine, manente caritate eadem, et ita quæritur, utrum opus activæ in eodem homine, stante eadem caritate, sit melius opere contemplativæ, aliis paribus. Respondemus, quod absolute loquendo, consideratis operibus activæ secundum se, operibus quoque contemplativæ secundum se, meliora sunt opera contemplativæ. Sed consideratis operibus illis quantum ad speciales casus et circumstantias speciales, habent se ut excedentia et excessa: quia in aliquo casu utilius est alicui ac melius insistere operibus vitæ activæ quam contemplativæ, aliquando autem econtra. Simpliciter tamen loquendo, contemplatio melior exstat quam actio. Hæc Antisiodorensis.
At vero Thomas: Ex illa (inquit) operatione nominationem accipit vita rei vivæ, quæ principalis in ipsa est, quemadmodum animalium vita ponitur in sentiendo, quamvis etiam nutriantur; et vita hominum in intelligendo, quamvis et sentiant: quod accipiendum est non solum secundum naturales potentias, sed et secundum habitus superadditos. Hinc vita uniuscujusque hominis consistit in eo in quo summum studium ac curam impendit, ut nono Ethicorum ait Philosophus. Sicque vitam sumendo, ipsa dividitur in contemplativam et activam. Nempe, quum vita humana ordinata (de qua loqui intendimus, quia de inordinata non loquimur, ut est vita voluptuosa, quæ nec humana dicenda est, sed brutalis) consistat in operatione intellectus seu rationis; et intellectiva pars duas habeat operationes, unam quæ est ipsius secundum se, aliam qua vires regit inferiores: duplex erit vita humana, una consistens in operatione intellectus secundum se ipsum, quæ vocatur contemplativa; alia qua regit et ordinat inferiora, imperans eis, et hæc nominatur vita activa. Unde secundum Philosophum sexto Ethicorum, agere proprie dicitur operatio quæ imperata est a voluntate humana, in ipso operante consistens, non in exteriorem transmutandam materiam transiens, quia hoc esset factio, quæ est operatio mechanicæ artis. Morales namque virtutes quæ in vita activa perficiunt, circa agibilia versantur. — Verum his objici potest, quia in libro de Civitate Dei, Augustinus addit tertium membrum, videlicet genus vitæ ex utroque compositum. Respondetur, quod Augustinus ponit hoc tertium membrum non quantum ad diversitatem vitæ, sed magis quoad diversitatem viventium. Etenim aliqui sunt qui exercitiis vitæ activæ principaliter insistunt, quamvis interdum contemplationibus vacent; quidam vero postpositis curis activæ, contemplationi principaliter student; alii circa utrumque intenti sunt. Quædam quoque sunt operationes quæ includunt et requirunt utrumque, ut prædicatio et doctrina, quæ a contemplatione inchoantur, et terminantur in activam, sicut a causa in effectum procedentes; et hoc medium in extremis includitur.
Denique, quum voluntas sit motor omnium virium animæ, actus potentiæ intellectivæ pertinent ad voluntatem tanquam ad causam motivam et præacceptantem. Quumque vita contemplativa in cognitione seu contemplatione summi boni et primi veri consistat, certum est quod essentialiter in cognitiva seu intellectiva potentia sit ponenda, originaliter tamen et completive in potentia affectiva seu voluntate: nam et caritatem præexigit, et actuali dilectione completur. Unde super Ezechielem ait Gregorius: Contemplativa vita est, caritatem Dei et proximi tota mente retinere, ab exteriori actione quiescere, ita ut nihil jam agere libeat, sed calcatis curis omnibus, ad videndum faciem sui creatoris animus inardescat. Verum quum operatio media sit inter operantem et objectum, tanquam perfectio operantis et perfectionem suscipiens ab objecto, a quo speciem recipit; idcirco ex duplici parte potest operatio cognitivæ affectari. Uno modo, in quantum est perfectio cognoscentis; talisque affectatio operationis cognitivæ procedit ex sui ipsius amore : et sic erat affectio in vita contemplativa philosophorum. Alio modo, in quantum terminatur et refertur ad objectum : sicque contemplationis desiderium procedit ex amore objecti, quoniam ubi amor, ibi oculus, juxta illud Matthæi :4 Ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Et ita habet affectionem contemplativa vita Sanctorum, de qua sermo. Quæ primo ac principaliter in contemplatione et in actuali amore summi boni summe amati consistit; secundario autem, in consideratione et amore effectuum ejus, prout referuntur ad ipsum, et prout ejus perfectio relucet in illis : in quibus Creatoris majestatem, sapientiam et benevolentiam speculatur, admiratur, sicque ex illis in Omnipotentis amore accenditur, atque ad ejus venerationem et timorem inducitur. Hinc contemplatio proprie actum illum principalem designat quo quis Deum in se ipso contemplatur; speculatio autem potius nominat actum quo quis Deum in creaturis tanquam in speculo contuetur. Sic et felicitas contemplativa de qua tractaverunt philosophi, in Dei contemplatione consistit : quia secundum Philosophum, consistit in operatione altissimæ potentiæ quæ in nobis est, puta in intellectu, atque in nobilissimo habitu, utpote sapientia, dignissimoque objecto, quod Deus est. Hinc philosophi ultimum vitæ suæ tempus reservabant contemplationi, tempus præcedens in aliis scientiis expendentes, quatenus ex illis fierent aptiores ad contemplandum divina. — Præterea, vita activa in cunctis agibilibus est consistens, sive sint ad se, sive ad alterum. Nihilo minus principaliter consistit in his quæ ad alterum, in quantum bonum commune divinius est quam proprium bonum : et ad hanc vitam pertinet cognitio practica, cujus finis est cognitio speculativa. Prælatos quoque et prædicatores oportet in utraque vita esse perfectos, et a passionibus reformatos, quum sint medii inter Deum et homines, a Deo per contemplationem divina charismata recipientes, et populo per actionem eadem communicantes : alias prælationis et prædicationis officium indigne assumerent.
Postremo, si inquiratur quæ inter has vitas nobilior, diuturnior et magis meritoria sit; respondendum, quod duplex est ratio boni. Nam primo aliquid dicitur bonum, tanquam propter se ipsum desiderabile et adoptandum : sicque vita contemplativa est simpliciter melior quam activa, in quantum plus assimilatur vitæ Beatorum in patria, ad quam per activam vitam et contemplativam viæ hujus nitimur pervenire. Unde et contemplativa est finis activæ. Secundo aliquid dicitur bonum, quasi propter aliud appetendum : et in hac via vita activa præeminet contemplativæ. Vita namque contemplativa non ordinatur ad aliquid aliud in eo in quo est, quoniam vita æterna non est nisi consummatio vitæ contemplativæ, quæ per vitam hanc contemplativam in præsenti quodammodo prælibatur. Idcirco non restat ut ad aliud ordinetur, nisi secundum quod bonum unius hominis ordinatur ad bonum multorum, ad quod propinquius se habet vita activa quam contemplativa. Verumtamen contemplativa vita est dignior, quoniam dignitas significat bonitatem rei propter se ipsam, utilitas vero propter aliud. Vita ergo activa quoad hanc partem qua proximorum studet saluti, utilior est; quæ autem non ad aliud, sed ad se tantum ordinatur, neque utilior exstat nec dignior quam contemplativa : imo comparatur ad contemplativam quemadmodum utile ad id ad quod est utile. Hinc vita contemplativa ad tempus intermittitur ratione utilitatis aut necessitatis. — Amplius, quum ex caritate dependeat meritum, contingit interdum quod in vita activa aliquis plus mereatur quam in contemplativa, et contrario, secundum quod caritatem habet majorem sive minorem. Tamen dum quæritur de duobus in genere, quid majoris sit meriti, intelligendum est quantum ad ipsorum actuum pertinet rationem, non quantum ad ipsos operantes. Quum ergo duplex sit meritum, videlicet dimissionis culpæ et consecutionis gloriæ; quantum ad primum, majoris meriti dicitur vita activa, quia laboriosior; unde plus habet de ratione satisfactionis. Sed quoad meritum consecutionis gloriæ, sic contemplativa magis est meritoria quantum ad puritatem: quia non tantum miscetur ei de pulvere terrenorum, sicut vitæ activæ. Quantum vero ad intensionem meriti, videtur contemplativa meriti esse majoris illa parte vitæ activæ quæ studet circa sui moderationem; minoris vero, quantum ad illam partem activæ quæ profectui aliorum invigilat: quia hoc ipsum videtur caritatis exsistere fortioris secundum genus, quod homo prætermissa consolatione qua in Dei contemplatione reficitur, gloriam Dei quærat in aliorum conversione: imo hoc ipsum ex Dei videtur amore procedere. Verumtamen contemplativa vita amplius remuneratur a Deo, quam activa quæ negotiatur in rebus humanis non respectu salutis proximorum. Propter quod decimo Ethicorum ait Philosophus: Deus maxime beneficiat eos qui contemplationi student, quasi sibi simillimos. — Vita demum activa non manet in patria quantum ad passionum reformationem et inquietam aliorum provisionem seu turbativam subventionem, sed quantum ad alios actus qui erunt virtutum atque donorum in patria. — Hæc Thomas in Scripto.
Quibus consonant scripta ejus in secunda secundæ, quæstione centesima octogesima prima, dempto quod ibi affirmat vitam activam non manere in patria, quoniam vita activa in actu consistit exteriori, qui si ordinetur ad contemplationis quietem, jam ad vitam pertinet contemplativam. Actus autem exteriores qui erunt in patria, si qui erunt, ad contemplationis referentur quietem. Sequenti quæstione ibidem adjungit: Simpliciter loquendo, vita contemplativa præstantior est. Quod decimo Ethicorum Philosophus octo rationibus probat. Prima est, quoniam vita contemplativa convenit homini secundum optimum sui, utpote intellectum, et est circa dignissima entia, puta divina; vita vero activa circa exteriora occupatur. Secunda, quoniam vita contemplativa potest esse magis continua, saltem secundum aliquem gradum. Tertia, quia est delectabilior. Quarta, quia in vita contemplativa homo est sibi magis sufficiens, minusque indigens. Quinta, quia vita contemplativa diligitur propter se; activa ordinatur ad aliud. Sexta, quoniam vita contemplativa in quadam vacatione et quiete consistit. Septima, quia ipsa est secundum divina, activa vero secundum humana. Octava, quia vita contemplativa convenit homini secundum id quod sibi est proprium, videlicet rationem; in actibus autem vitæ activæ communicant nobis animæ inferiores. Hæc in Summa.
Concordat Petrus in omnibus introductis ex Scripto, item Richardus, Durandus, etc.56
Footnotes
Chapter 183 of 201