Skip to the text

Distinctio 38

A. De triplici genere mendacii.

Aug. in ps. 5, n. 7.

Aug. Quæst. in Heptateuch. lib. 111, q. 68.

Id. Enchirid. c. 22.

Id. de Mendacio, n. 25.

SCIENDUM tamen, tria esse genera mendaciorum. Sunt enim mendacia quædam pro salute vel commodo alicujus, non malitia sed benignitate dicta, qualiter obstetrices mentitæ sunt et Rahab. Est et aliud mendacii genus quod fit joco, quod non fallit :1 scit enim cui dicitur, causa joci dici. Et hæc duo genera mendaciorum non sunt sine culpa, sed non cum magna. Perfectis vero non convenit mentiri, nec etiam pro temporali vita alicujus, ne pro corpore alterius animam suam occidant. Licet autem eis verum tacere, sed non falsum dicere : ut si quis non vult hominem ad mortem prodere, verum taceat, sed non falsum dicat. Tertium vero genus mendacii est quod ex malignitate et duplicitate procedit, cunctis valde cavendum. — His videtur innui, mendacia illa quæ fiunt joco vel pro salute alicujus, imperfectis esse venialia peccata; perfectis vero illud quod pro commodo alterius dicitur, esse damnabile : quod etiam de mendacio jocoso putari potest, præcipue si iteretur. De mendacio autem obstetricum et Rahab, quod fuerit veniale, Augustinus tradit, dicens : Forsitan, sicut obstetrices non remuneratæ sunt quia mentitæ sunt, sed quia infantes liberaverunt, et propter hanc misericordiam veniale fuit peccatum, non tamen nullum ; sic Rahab liberata est propter liberationem exploratorum, pro qua fuit veniale peccatum. Sed ne putet quisque, in ceteris peccatis, si propter liberationem hominum fiunt, ita posse concedi veniam : multa enim mala detestanda talem sequuntur errorem. Possumus enim et furando, alicui prodesse, si pauper cui datur sentit commodum, et dives cui tollitur non sentit incommodum. Ita et adulterando possumus prodesse, si aliqua nisi ad hoc ei consentiatur, appareat amando moritura, et si vixerit, pœnitendo purganda. Nec ideo peccatum grave negabitur tale adulterium. — Sciendum est etiam, octo esse genera mendaciorum, ut Augustinus in libro de Mendacio tradit. Quæ diligenter notanda sunt, ut appareat quod mendacium sit veniale, et quod damnabile. Primum capitale est mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis, ad quod nulla causa quisquam debet adduci. Secundum, quod tale est ut nulli prosit, et obsit alicui. Tertium, quod ita prodest alteri, ut alteri obsit. Quartum, sola mentiendi fallendique libidine, quod merum mendacium est. Quintum, quod fit placendi cupiditate de suaviloquio. His omnibus evitatis, sequitur sextum genus, quod et nulli obest, et prodest alicui, ut si quis pecuniam alicujus injuste esse tollendam sciens, ubi sit nescire se mentiatur. Septimum, quod et nulli obest, et prodest alicui, ut si quis nolens hominem ad mortem quæsitum prodere, mentiatur. Octavum, quod nulli obest, et ad hoc prodest, ut ab immunditia corporis aliquem tueatur. In his autem tanto minus peccat quisque dum mentitur, quanto magis a primo recedit. Quisquis vero aliquod genus esse mendacii quod peccatum non sit, putaverit, decipit se ipsum turpiter, quum honestum esse deceptorem aliorum arbitretur. Omne ergo genus mendacii summopere fuge, quia omne mendacium non est a Deo.

Aug. de Mendacio, n. 42.

B. Mendacium quid sit.

Hic videndum est, quid sit mendacium, et quid sit mentiri; deinde, utrum omne mendacium sit peccatum, et quare. Mendacium est, ut ait Augustinus, falsa significatione vocis cum intentione fallendi. Ut ergo mendacium sit, necesse est ut falsum proferatur, et cum intentione fallendi. Hoc enim malum est proprium mentientis, aliud habere clausum in corde*, aliud promptum in lingua.*

Id. Contra mendac. n. 26. pectore

C. Quid sit mentiri.

Mentiri vero est loqui contra hoc quod animo sentit quis, sive illud sit verum, sive non. Omnis ergo qui loquitur mendacium, mentitur, quia loquitur contra hoc quod animo sentit, id est voluntate fallendi; sed non omnis qui mentitur, mendacium dicit, quia quod verum est loquitur aliquando mentiendo, sicut econverso falsum dicendo aliquando verax est. Unde ait Augustinus: Nemo sane mentiens judicandus est qui dicit falsum quod putat verum, quia quantum in ipso est, non fallit ipse, sed fallitur. Non ergo mendacii arguendus est qui falsa incautus credit ac pro veris habet. Potiusque econtrario ille mentitur qui dicit verum quod putat falsum. Quantum enim ad animum ejus attinet, non verum dicit: quia non quod sentit dicit, quamvis verum inveniatur esse quod dicit. Nec ille liber est a mendacio qui ore nesciens loquitur verum, sciens autem voluntate mentitur. — Hic quæri solet, si Judæus dicat Christum esse Deum, quum non ita sentiat animo, utrum loquatur mendacium. Non est mendacium quod dicit, quia licet aliter teneat animo, verum tamen est quod dicit, et ideo non est mendacium; mentitur tamen, illud quod verum est dicens. — Quod vero omne mendacium sit peccatum, Augustinus insinuat: Mihi, inquit, videtur omne mendacium esse peccatum. Sed multum interest, quo animo et de quibus rebus quisque mentiatur. Non enim sic peccat qui consulendi, ut qui nocendi voluntate mentitur; nec tantum nocet qui viatorem mentiendo in diverso itinere mittit, quantum qui viam vitæ mentiendo depravat. Porro omne mendacium ideo dicendum est esse peccatum, quia hoc debet loqui homo quod animo gerit, sive illud verum sit, sive putetur et non sit. Verba enim ideo sunt instituta, non ut per

Hugo, Summa Sent. tract. iv, c. 5.

Aug. Enchirid. c. 18.

Ibidem.

Ibid. c. 22. ea homines invicem fallant, sed per ea in alterius notitiam suas cogitationes ferant. Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod sunt instituta, peccatum est. Nec ideo etiam ullum mendacium putandum est non esse peccatum, quia possumus alicui aliquando prodesse mentiendo: possumus enim, ut prædictum est, et furando et adulterando prodesse. Mendacium quoque non tunc tantum esse possumus dicere, quando aliquis læditur. Quum enim a sciente dicitur falsum, mendacium est, sive quis sive nemo lædatur. — Ecce ex his constat, omne mendacium esse peccatum. Non tamen de omni mendacio accipiendum est illud Psalmi, Perdes omnes qui loquuntur mendacium; nec illud, Os quod mentitur, occidit animam.2 Nec omne mendacium isto præcepto prohiberi videtur, nec præmissa descriptione mendacium joci includi.

Aug. Quæst. in Heptateuch.3 lib. III, q. 68.

D. Ubi cum periculo erratur, vel non.

Aug. Enchirid. c. 19.

Ibid. c. 21.

Illud etiam sciendum est, quod in quibusdam rebus magno malo, in quibusdam parvo, in quibusdam nullo fallimur. In quibus rebus nihil interest ad capessendum Dei regnum, utrum credantur an non, vel utrum vera putentur an falsa, sive sint sive non: in his errare, id est, aliud pro alio putare, non arbitrandum est esse peccatum, vel si est, minimum atque levissimum. Et sunt vera quædam, quamvis non videantur, quæ nisi credantur, ad vitam æternam non potest perveniri. Et licet error maxima cura cavendus sit, non modo in majoribus sed etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari; non est tamen consequens, ut continuo erret quisquis aliquid nescit, sed quisquis se existimat scire quod nescit: pro vero enim approbat falsum, quod est erroris proprium. Verumtamen in qua re quisquis erret, interest plurimum. Sunt enim quæ nescire sit melius quam scire; item nonnullis errare profuit aliquando, sed in via pedum, non in via morum. — Solet etiam quæri de Jacob, qui se dixit esse Esau, aliter animo sentiens, utrum mentitus sit. De hoc Augustinus ait:4 Jacob quod matre fecit auctore, ut falleret patrem, si diligenter attendatur, videtur non esse mendacium, sed mysterium. Intendebat enim matri obedire, quæ per Spiritum noverat mysterium: et ideo propter familiare consilium Spiritus Sancti, quod mater acceperat, a mendacio excusatur Jacob.

Ibid. c. 20.

Ibid. c. 17.

Aug. Contra mendac. n. 24.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ OCTAVÆ

PROSEQUITUR hic Magister de quinto præcepto, ponitque species quasdam mendacii, inter quas dividit, et de quantitate ac gradu deformitatis eorum determinat. Definit quoque mendacium, et ipsam descriptionem exponit, atque potissime investigat, an omne mendacium sit peccatum.

Footnotes

  1. Exod. 1, 19. Josue 11, 4, 5. ↩

  2. Ps. v, 7. ↩

  3. Sap. 1, 11. ↩

  4. Gen. xxvii, 19. ↩

Chapter 193 of 201