Quæstio unica
Hic quæritur De ratione, diversitate, descriptione et deformitate mendacii.
Est autem materia ista communis, de qua etiam compendiose et pulchre tractatur in littera : ideo immorandum non est.
Itaque de his scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro : Secundum Augustinum, mendacium est falsa significatio vocis cum intentione fallendi. Quam definitionem quidam dicunt de solo mendacio pernicioso mortali prolatam. Alii dicunt, quod definitio illa convenit cuilibet mendacio in genere, et per consequens mendacio jocoso in genere, non tamen cuilibet individuo ejus. Mentiens namque jocose, intendit per ea quæ dicit, homines movere ad risum : quod interdum facere nequit, nisi faciat homines credere id quod dicit, sicque intendit fallere. An vero ista opinio vera sit, infra magis patebit. — Insuper cum B. Augustino magis concedimus, quod omne mendacium sit peccatum, secundum quod ipse sumit mendacium. Sciendum tamen, quod mendacium seu mentiri quandoque stricte accipitur, ut mentiri sit contra mentem ire verbo : et sic mentiens proprie dicitur duplex, quoniam aliud in ore, et aliud habet in corde. Aliquando vero sumitur large, prout mentiri est contra mentem ire verbo aut facto. Et sic sumpsit Ambrosius, dicens : Mendacium est in operibus simulatis. Verumtamen argumentatio ista non valet : Mendacium in operibus simulatis potest esse sine peccato, ergo mendacium in verbis potest esse sine peccato : quoniam opus non est proprie nuntius mentis. Unde simulans factis, non proprie facit contra mentem, imo facit secundum mentem, quæ dictat ei sic esse agendum. Sermo vero est proprie nuntius mentis : ideo contra mentem agit seu loquitur qui dicit contrarium ejus quod habet in mente. Disputantes quoque non peccant, scienter falsum dicendo : quia non dicunt hoc intentione fallendi, quoniam non intendunt illud asserendo testificari.
Verum his objici potest, quod Jacob videtur fuisse mentitus, dicendo ad patrem suum Isaac : Ego sum primogenitus filius tuus Esau. Nec tamen videtur ita loquendo peccasse, quum per hoc obtinuerit benedici.1 — Respondemus, quod Jacob in verbis illis non est mentitus, quia instinctu Spiritus Sancti protulit ea. Mater etenim sua instinctu Spiritus Sancti fecit eum sic loqui, et ipse Jacob transumptive sic locutus est verba illa, quemadmodum Christus asseruit de beatissimo Joanne : Elias jam venit, et si vultis scire, Joannes ipse est Elias. Ita Jacob se dixit Esau, non in persona, sed in mysterio et virtute ac jure primogenituræ.2
B — Si autem quæratur, an Isaac benedixerit ipsi Jacob, apparet quod non : quoniam eum benedixit quem benedicere intendebat; sed intendebat benedicere Esau primogenitum suum. Dicimus, quod in illo momento quo Isaac benedixit ipsum Jacob, actualiter non intendebat benedicere nec ipsum Jacob nec Esau, sed eum quem fuerat osculatus, et quia ille fuit Jacob, benedixit utique eum. — Si item inquiras, an Jacob peccavit surripiendo benedictionem fratris sui; videtur quod imo, quoniam
Isaac dixit ad Esau :3 Venit germanus tuus fraudulenter. Dicendum, quod in hoc non peccavit, quoniam jure electionis divinæ sibi debebatur privilegium primogenituræ, et benedictio ipsa, et fraus qua utebatur, fraus fuit inspirationis, qua et Josue decepit habitatores Hai et Bethel, et Judæi mutuantes ab Ægyptiis pretiosa clenodia in exitu ex Ægypto.4 Alia est fraus eruditionis, qua Joseph circumvenit fratres suos, ponendo scyphum suum in sacculo Benjamin.56 Sic et magistri per argumenta sophistica suos fallunt discipulos. Tertia est fraus nocivæ deceptionis, qua Siba decepit regem David. — Hæc Antisiodorensis.
II Reg. xvi, 1-4.
At vero Thomas : Duobus modis, inquit, contingit in actibus humanis esse peccatum. Primo, ex natura facti quod in se est malum, sicut in malis ex genere. Secundo, ex facientis abusu, ut dum quis bona ex genere agit perversa intentione. Et utrumque horum mendacium complectitur, quia in se inordinatum est. Et quia inordinatio in significando non potest esse nisi ex falsitate significationis, ideo in mendacio falsa significatio includitur. Falsa autem significatio ad rationem non sufficit peccati in moralibus, quum non sit in hominis potestate verum significare, sicut nec verum scire. Unde oportet ut sit talis falsa significatio, qua quis volens a rectitudine deviet: quod non est, nisi dum sciens loquitur falsum, quia ignorans voluntarius non est. Denique, ex hoc ipso quod quis scienter loquitur falsum, sequitur quod falsum significare intendit: ideo hoc est completivum in definitione mendacii; pro materiali autem ponitur falsa significatio vocis. — Hæc Thomas. In quibus incertum videtur quid prætendat, dicendo, non esse in hominis potestate verum significare, sicut nec verum scire. Siquidem horum utrumque videtur esse in nostra potestate, quia et inveniendo, et ab aliis addiscendo, scimus plurima vera, quæ etiam vere et per vera signa aliis significamus.
Insuper, pergit sanctus Doctor, assignatur hic triplex mendacium, puta jocosum, officiosum, et perniciosum, ut agnoscatur qualiter contingat diversimode peccare mentiendo. Ponuntur ergo hi tres modi mendacii, secundum quod fallacia, quæ est mendacii complementum, in tribus gradibus potest consistere. Primus gradus est, ut fallacia sit tantum in fallente, qui fallit quamvis nullus ab ipso fallatur: quod est in mendacio jocoso. Secundus gradus est, ut fallacia tantum ad audientis opinionem perveniat, ut scilicet æstimet verum quod a dicente sibi false prolatum est, ut in mendacio officioso, in quo non pervenitur ad plus mali, nisi quod audiens falsam intentionem concipiat quantum ad intentionem dicentis. Tertius gradus est, ut secundum dicentis intentionem fallacia perducatur ulterius usque ad nociva in persona aut rebus, ut in mendacio pernicioso.
De hoc quoque, an omne mendacium sit peccatum, dicendum, quod quum malum omnifariam accidat, cujuslibet circumstanatiæ perversitas peccatum in moribus facit, ut si aliquis accipiat unde non debet. Quumque locutio inventa sit ad exprimendam cordis conceptionem, quandocumque quis loquitur quod in corde non habet, loquitur quod non debet. Quod fit in omni mendacio: ideo omne mendacium est peccatum. — Sed advertendum, quod verba quæ in Scriptura scripta sunt, aut sunt verba ejus qui Scripturam edidit, aut sunt verba ejus qui in Scriptura recitatur seu inducitur loquens. Si primo modo, sic non est in eis mendacium, quia in figurativis locutionibus non est sensus verborum quem prima facie faciunt, sed quem proferens sub tali modo loquendi facere intendit: sicut qui dicit, Pratum ridet, intendit sub quadam similitudine designare prati floritionem. Si vero sint verba ejus qui recitatur loquens, aut sunt verba alicujus cujus malitia in Scriptura reprehenditur, et sic non est inconveniens quod sint mendacia perniciosa, sicut verba Judæorum Christum blasphemantium; aut alicujus qui commendatur non de perfectione virtutis, sed de profectu, quemadmodum obstetrices Hebræorum commendantur quod ad hoc profecerunt quod non in damnum alicujus, sed in obsequium Dei mentitæ sunt; aut sunt verba alicujus qui commendatur de perfectione virtutis, et aliis ponitur in exemplum, et sic est eadem ratio sicut de verbis Scripturæ. — Denique, sicut non sunt facienda mala ut proveniant bona; ita non est mentiendum ut alter ex hoc commodum consequatur, sicut neque furandum est ut eleemosynæ fiant. — Quamvis etiam omne mendacium sit peccatum, non est tamen semper peccatum, aliud facere seu simulare aut prætendere ad fallendum: quia et Josue finxit se fugere, et Christus se finxit longius ire. Nam facta seu gesta non sunt de se ordinata ad significandum ut voces.
At vero non omne mendacium est mortale peccatum. Mortale namque peccatum est quod hominem privat spirituali vita,
Exod. 1, 20, 21.
Josue VIII, 15.
Luc. XXIV, 28. quæ per caritatem habetur : propter quod illa peccata ex suo genere exstant mortalia, quæ sunt contra dilectionem Dei et proximi. Hinc duplex genus mendacii peccatum est mortale. Primum, quod est contra Deum, ut dum quis in doctrina Religionis mentitur. Secundum, quod est in detrimentum justitiæ ad proximum : sive sit tale mendacium quod ad perversionem judicii ordinatur, ut dum quis in loco judicii profert falsum; sive sit in nocumentum alicujus quod sine peccato mortali esse non valet. Alia vero mendacia quæ inordinationem continent, non tamen a dilectione Dei ac proximi avertunt, venialia sunt peccata. — De peccato demum obstetricum diversa opinio est. Quidam enim dicunt, quod falsum dixerunt ob conservandum vitam puerorum : quod fuit officiosum et veniale peccatum. Fuit quoque ad conservandum propriam vitam : et sic fuit libidinosum, et mortale peccatum.
Sed hoc rationabile non videtur, quia non minus potest homo propriam vitam quam alterius tueri. Ideo alii dicunt, quod in actibus obstetricum tria considerantur. Primum est pietas qua pueris pepercerunt; et quantum ad hoc, meruerunt vel ad meritum disponebantur : et secundum hoc accipiendum est, quod Deus ædificavit eis domos spirituales, secundum Hieronymum. Secundum fuit mendacium pro conservatione puerorum seu propriæ vitæ prolatum, quod fuit veniale : et ita secundum Augustinum in libro de Mendacio, habent hæ obstetrices laudem non perfectæ justitiæ, sed profectus ad justitiam. Fuit item ibi omissio confessionis divinæ veritatis atque justitiæ, si tamen coram Pharaone confiteri tunc tenebantur : et quantum ad hoc, potuit ibi esse peccatum mortale, sicque verificari, quod secundum Gregorium, merces æterna eis in temporalem est commutata. Aut si non peccarunt mortaliter, in hoc dicitur merces æterna eis in temporalem mutata, quia earum benignitas per gratiam non informata, remunerationem habuit temporalem : quæ si gratiæ fuisset adjuncta, habuisset æternam.
Præterea quæritur, utrum omne mendacium sit viris perfectis mortale, ut tangi videtur in littera. Ad hoc dicunt quidam quod imo, sumentes ad hoc rationem ex caritatis perfectione, per quam mens humana summæ veritati adhæret in tantum, quod omne mendacium eorum oritur ex deliberatione atque contemptu : unde veniale esse non potest, sicut nec homo in statu innocentiæ venialiter quivit peccare. Sed hoc nihil est, quia eadem ratione nullum aliud peccatum veniale possent committere. Alii vero sumunt rationem ad hoc ex perfectione status, secundum quod aliqui in publico perfectionem prætendunt, ut religiosi et prælati, quibus adhibetur fides tanquam conservatoribus veritatis : propter quod si in aliquo a veritate deviarent, nec eis nec aliis fides adhiberetur, sicque fieret magnum præjudicium veritati. Sed hoc iterum nihil est, quia non creditur eis tanquam conservatoribus veritatis in omnibus factis eorum ac dictis, sed in illis tantum quæ ad officium conservandæ veritatis spectant, sicut doctrina et judicium, in quibus si a veritate deviarent, non est dubium quin peccarent mortaliter. Idcirco dicendum, quod nec mendacium nec aliud peccatum quod ex suo genere mortale non est, fit mortale viris perfectis, nisi sit contra votum eorum. Per accidens autem potest eis mortale fieri, sicut et aliis, ut si fiat contra conscientiam quamvis errantem, vel ratione scandali, aut alicujus hujusmodi. Quod vero fertur in littera, quod mendacium officiosum perfectis viris damnabile est, intelligendum est comparative : quia in eodem genere peccati magis peccat perfectus quam imperfectus, quamvis uterque mortaliter vel venialiter peccet; non tamen hæc circumstantia aggravans aggravat infinite, ut quod uni est veniale, alteri sit mortale. — Hæc Thomas. Quibus objici potest, quod prælati et religiosi ac judices ad multa specialiter obligantur quorum transgressio est eis mortalis, non aliis.
Præterea, inquit ille, de gradibus mendaciorum est agnoscendum, quod quodlibet peccatum secundum genus suum habet aliquam quantitatem, cui addi potest aut subtrahi ratione alicujus adjuncti: unde et quantitas mendacii secundum tres gradus potest considerari. Primus gradus est, quando quantitas mendacii ab adjuncto aliquo augmentatur. Quod adjunctum culpam mendacii gravans, vel est profanatio divinorum, quæ est conditio maxime aggravans: hinc mendacium quod fit in doctrina religionis, ponitur primum; vel est nocumentum proximorum, quod mitigatur si numento proximorum utilitas aliqua conjungatur: ideo in secundo ordine ponitur mendacium quod alicui obest et nulli prodest; in tertio autem mendacium ponitur quod alicui prodest et nulli obest. Secundus gradus mendacii est, in quo quantitas mendacii consideratur sine diminutione et additione. Quumque in quolibet genere peccati, gravius sit peccatum quod procedit ex habitu, quum ex majori fiat libidine; ideo quarto loco ponitur mendacium quod procedit ex libidine mentiendi: quoniam unicuique habenti habitum, delectabilis est operatio secundum proprium habitum. Quinto loco ponitur mendacium quod non videtur ex habitu procedere, sed ex intentione alicujus finis extranei, quæ tamen mendacium non aggravat neque alleviat, ut quod fit intentione placendi vel delectandi. Tertius gradus est, in quo consideratur quantitas mendacii diminuta ex quodam adjuncto, quod est utilitatis intentio, quæ tanto plus alleviat, quanto gravius damnum vitatur: ideo sexto loco ponitur mendacium quod fit ad vitandum sublationem pecuniæ; septimo, quod fit ad vitandum occisionem; octavo, quod fit ad vitandum deturpationem libidinis, quod propter pronitatem consensus vix potest esse sine peccato. — Porro ordo atque distinctio graduum horum accipitur ceteris paribus, quia aliunde potest aliter evenire. Quamvis etiam mendacium officiosum habeat plus de ratione mendacii quam jocosum, in quantum plus habet de assertione, tamen officiosum minus habet de culpa ratione utilitatis adjunctæ: idcirco est minus peccatum. — Hæc Thomas in Scripto.
Hæc eadem scribit in secunda secundæ, quæstione centesima decima, et addit: Quando hæc tria concurrunt, videlicet quod falsum est quod dicitur, et voluntas intendat dicere falsum, alter quoque fallatur, tunc est mendacium materialiter, formaliter et effective.7 Formaliter vero mendacium est, quando quis intendit dicere falsum: quia si dicat falsum æstimans illud verum, non nisi materialiter falsum est, quum falsitas sit præter intentionem. Quod si intendit dicere falsum, quamvis proferat verum, formaliter mentitur: quod enim præter intentionem contingit in actibus moralibus, per accidens est, nec imprimit speciem. — De divisione demum et speciebus mendacii cognoscendum, quod mendacium tripliciter dividitur. Primo, secundum propriam rationem. Sicque Philosophus quarto Ethicorum, dividit illud in jactantiam, quæ excedit in majus; et in ironiam, quæ deficit a veritatis explicatione in minus. Secundo dividitur mendacium in quantum habet rationem culpæ, secundum ea quæ ipsum gravant aut minuunt: et ita est triplex mendacium, puta jocosum, etc. Tertio, per comparationem ad finem: et sic Augustinus ponit octo genera mendaciorum jam tacta.8 — Mendacium quoque est malum ex proprio genere et ex se, quia super indebitam cadit losophus quarto Ethicorum, dividit illud in jactantiam, quæ excedit in majus; et in ironiam, quæ deficit a veritatis explicatione in minus. Secundo dividitur mendacium in quantum habet rationem culpæ, secundum ea quæ ipsum gravant aut minuunt: et ita est triplex mendacium, puta jocosum, etc. Tertio, per comparationem ad finem: et sic Augustinus ponit octo genera mendaciorum jam tacta.9 — Mendacium quoque est malum ex proprio genere et ex se, quia super indebitam cadit materiam. Unde quarto Ethicorum testatur Philosophus, quod mendacium est per se pravum ac fugiendum. Ideo verum est quod loquitur Augustinus: Credendum est, homines illos qui propheticis temporibus digni fuisse auctoritate commemorantur, omnia quæ scripta sunt de eis, prophetice dixisse atque gessisse, ut verba Jacob ad Isaac, etc.10 — Postremo, mendacium caritati contrariari potest tripliciter. Primo, secundum se, puta ex falsa significatione: quæ si sit circa divina, opponitur caritati
Dei; si vero sit circa aliquid cujus cognitio spectat ad hominis salutem in scientia aut virtute, opponitur caritati fraternæ. Secundo, propter finem intentum, ut si dicatur ad injuriam Dei aut ad damnum vel diffamiam proximi. Tertio, per accidens, ut propter sequens damnum aut scandalum: tuncque mendacium est mortale, dum homo non veretur propter scandalum publice mentiri. Quamvis etiam nunquam licitum sit mentiri, licet tamen veritatem prudenter, pie et rationabiliter occultare, ut malum vitetur. Hæc idem in Summa.
Consonat Petrus, additque: Verbum habet comparationem ad rem significatam et ad intellectum significantem, quum sit medium inter hæc, quia est signum tam rei quam intellectus. Unde secundum duplicem adæquationem ad duplex significatum, duplicem habet veritatem (quæ est rectitudo sola mente perceptibilis, secundum Anselmum), aut duplicem obliquitatem: primam, in comparatione ad rem significatam, quæ est falsa significatio vocis; secundam, in comparatione ad intellectum significantem, quæ est fallendi intentio. Quumque tunc rectum sit unumquodque, quando non exit nec deviat ab extremis: verbum tunc omnino est rectum, quando utramque rectitudinem habet; et omnino obliquum, dum rectitudine caret utraque; partimque rectum et partim obliquum, dum habet unam et alia caret. Mendacium vero obliquitas est in verbo: tunc ergo est perfectum mendacium, quando utrumque concurrit; sed imperfectum, dum alterum solum. Et quoniam res significativa se habet per modum materiæ, et intentio significantis per modum formæ, ad completum autem esse rei, materia et forma concurrunt: hinc ad completum esse mendacii concurrunt falsa significatio tanquam materiale, intentioque fallendi sicut formale. Contingit autem primum esse sine secundo, et ita est mendacium materialiter, non formaliter; secundum quoque sine primo, et sic est mendacium formaliter, non materialiter. Hæc Petrus.
Richardus quoque: Circa mendacium, inquit, quatuor sunt consideranda, puta materia, forma, accidentalis perfectio et effectus. Materia mendacii est falsa significatio ejus, sive per verba, sive per signa, et præsertim per verba, quoniam verba primum locum obtinent inter signa. Forma mendacii est voluntaria enuntiatio ejus quod scitur aut creditur esse falsum. Ex his duobus constituitur mendacium. Accidentalis vero ejus perfectio est intentio generandi falsam opinionem in animo audientis. Cum hac quippe intentione mendacium fortius est, sine qua tamen esse potest, ut dum quis narrat aliquid quod tam ipse quam audientes norunt esse falsum, quod nihilo minus causa ludi seu solatii recitat. Effectus autem mendacii est deceptio audientis: qui effectus non semper consequitur, quoniam audientes non semper acquiescunt mentienti. — Denique omne mendacium est peccatum, quia secundum Augustinum decimo de Trinitate, non est alia hominis vita mala, quam male utens et male fruens. Mentiens vero male utitur et abutitur signis et vocibus significativis, puta ad aliud quam ad quod institutæ consistunt: ideo peccat. — Quæritur item, an gravius mendacium sit mentiri se laudando, an mentiri se vituperando. Ad quod aliqui dicunt, quod istud secundum sit gravius: quoniam mentiri se vituperando plus lædit, quia diffamiam parit. Verumtamen mihi apparet contrarium, quia Philosophus quarto Ethicorum manifeste testatur, quod jactator, qui scilicet se immoderate collaudat, vituperabilior sit quam εἴρων, id est, qui immoderate vituperat se, seu negat de se bona quæ habet. Hæc Richardus.
At vero Bonaventura consonat præinductis, imo dicta Petri ex ipso sumpta videntur, et addit:11 Mendacio essentiale est esse peccatum, ita quod nulla dispensatione possit consistere licitum, quum sit contra veritatem, et semper manet in eo discordia vocis et intellectus, atque super indebitam fertur materiam, et ratione perversæ intentionis fallendi privat ordinem ad ultimum finem. Hæc Bonaventura.
Quibus objicitur, quod quamvis mendacium sit contra veritatem, non tamen omne mendacium est directe contra primam et increatam veritatem. — Ad quod videtur dicendum, quod mendacium eo ipso quo est falsa vocis significatio cum fallendi proposito, est mentis aversio quædam ab increata veritate, et dissimilitudo ac recessus ab illa.
In his quoque Albertus, Durandus et Scotus satis concordant.
A Henricus etiam tertio Quodlibeto, quo sciscitatur, an causa humilitatis licitum sit mentiri.12 Et respondet quod non, quia mentiri in se pravum est. Et addit, quod Rahab et obstetrices et consimiles quædam personæ, quemadmodum Jahel, commendantur et remuneratæ leguntur, non quia mentitæ fuerunt, sed ob pietatem in filios Israel.1314 Aliqui etiam opinantur, quod non oporteat ipsum Jacob et Joseph, ac similes Patres a mendacio veniali excusari, sicut nec a multis aliis venialibus culpis. In hoc tamen potius consentio Augustino, quem doctores in hoc communiter assequuntur.
Footnotes
Chapter 194 of 201