Skip to the text

Quæstio 4

Præterea, circa præceptum tertium quæritur, Utrum liceat diebus festivis, puta dominicis et ceteris celebribus festis, forum tenere, carnes vendere, et consimilia facere quæmentis adhæsionem cum Deo impediunt.

Et videtur quod non, quia repugnant causæ finali institutionis festorum, quæ est Deo vacare, et aliorum dierum negligentias ac peccata recuperare, emendare, deflere.

De ista materia fuit nunc inquisitio multa, quibusdam dicentibus, imo et publice sermocinantibus ista mortalia esse, et contra præceptum divinum. Unde in tractatu de Vitiis et virtutibus, super hac quæstione diffuse conscripsi, plurimorum introducendo dicta doctorum.

Et nunc breviter tangam responsionem Doctoris solennis, qui primo Quodlibeto, quæstione ultima sciscitatur, utrum liceat die dominico tenere forum rerum venalium ad vendendum et emendum, et utrum episcopi et prælati peccent mortaliter talia permittendo.1 Respondet: Edictum seu præceptum circa sabbatismum diei dominicæ non est omnino de jure positivo, sicut præceptum de abstinendo a carnibus feriis sextis: imo fundatur super generale edictum legis naturalis, quod positivo edicto Ecclesiæ specificatur. Edictum quippe legis naturalis inscriptum tabulis cordium, est quod omnis homo usum rationis sortitus, debeat certis temporibus, aliis negotiis prætermissis, vacare cultui Dei. Quumque homines circa hoc fuerint negligentes, curis mundanis vitiisque intenti, determinavit Ecclesia certum diem: quoniam magis timetur et tenetur quod singulariter indicitur seu jubetur, quam quod generali præcepto proponitur. Hinc deputavit ad hoc diem dominicum, sicut in veteri Testamento ordinatus fuit a Deo septimus dies hebdomadæ. — Denique, circa istud præceptum sunt duo articuli: unus affirmativus, quod scilicet die illo homo attentus esse debet cultui Dei; et alius negativus, ut quod illo in die non debeant se homines occupare servilibus operibus per quæ a divino cultu valeant impediri. Hinc sicut præcepta affirmativa obligant semper, non ad semper; sic observatio diei dominicæ quantum ad partem suam affirmativam, obligat semper, ita quod in qualibet hora diei illius homo est obligatus ad insistendum divino obsequio; non tamen obligat ad semper, ita ut tota die dominica actualiter teneatur cultui Dei vacare, sed opportunioribus horis. Verum quoad partem suam negativam, obligat semper et ad semper, ut in nulla hora diei dominicæ liceat alicui exercere opus servile quo a divino obsequio retrahatur. Si vero præstare non posset impedimentum, non esset universaliter prohibitum. Ideo illis qui semper debent esse dispositi et intenti cultui Dei, semper est prohibita mercatio, quæ maxime a divino obsequio est retractiva. est quod omnis homo usum rationis sortitus, debeat certis temporibus, aliis negotiis prætermissis, vacare cultui Dei. Quumque homines circa hoc fuerint negligentes, curis mundanis vitiisque intenti, determinavit Ecclesia certum diem: quoniam magis timetur et tenetur quod singulariter indicitur seu jubetur, quam quod generali præcepto proponitur. Hinc deputavit ad hoc diem dominicum, sicut in veteri Testamento ordinatus fuit a Deo septimus dies hebdomadæ. — Denique, circa istud præceptum sunt duo articuli: unus affirmativus, quod scilicet die illo homo attentus esse debet cultui Dei; et alius negativus, ut quod illo in die non debeant se homines occupare servilibus operibus per quæ a divino cultu valeant impediri. Hinc sicut præcepta affirmativa obligant semper, non ad semper; sic observatio diei dominicæ quantum ad partem suam affirmativam, obligat semper, ita quod in qualibet hora diei illius homo est obligatus ad insistendum divino obsequio; non tamen obligat ad semper, ita ut tota die dominica actualiter teneatur cultui Dei vacare, sed opportunioribus horis. Verum quoad partem suam negativam, obligat semper et ad semper, ut in nulla hora diei dominicæ liceat alicui exercere opus servile quo a divino obsequio retrahatur. Si vero præstare non posset impedimentum, non esset universaliter prohibitum. Ideo illis qui semper debent esse dispositi et intenti cultui Dei, semper est prohibita mercatio, quæ maxime a divino obsequio est retractiva. præceptum sunt duo articuli: unus affirmativus, quod scilicet die illo homo attentus esse debet cultui Dei; et alius negativus, ut quod illo in die non debeant se homines occupare servilibus operibus per quæ a divino cultu valeant impediri. Hinc sicut præcepta affirmativa obligant semper, non ad semper; sic observatio diei dominicæ quantum ad partem suam affirmativam, obligat semper, ita quod in qualibet hora diei illius homo est obligatus ad insistendum divino obsequio; non tamen obligat ad semper, ita ut tota die dominica actualiter teneatur cultui Dei vacare, sed opportunioribus horis. Verum quoad partem suam negativam, obligat semper et ad semper, ut in nulla hora diei dominicæ liceat alicui exercere opus servile quo a divino obsequio retrahatur. Si vero præstare non posset impedimentum, non esset universaliter prohibitum. Ideo illis qui semper debent esse dispositi et intenti cultui Dei, semper est prohibita mercatio, quæ maxime a divino obsequio est retractiva. obligat ad semper, ita ut tota die dominica actualiter teneatur cultui Dei vacare, sed opportunioribus horis. Verum quoad partem suam negativam, obligat semper et ad semper, ut in nulla hora diei dominicæ liceat alicui exercere opus servile quo a divino obsequio retrahatur. Si vero præstare non posset impedimentum, non esset universaliter prohibitum. Ideo illis qui semper debent esse dispositi et intenti cultui Dei, semper est prohibita mercatio, quæ maxime a divino obsequio est retractiva.

Qualitercumque ergo et quomodocumque homo in die dominico opus exercet negotiationis quo a divino servitio impeditur, impedirive possit, ipsam negotiationem præfert Deo: quod est contra præceptum. Ideo absolute dicendum, quod forum tenere in die dominico, et negotiationem agere quacumque hora diei dominici, est peccatum mortale, et maxime hora Missarum et Vesperarum, quando homines divino obsequio magis quam ceteris horis debent esse intenti.

Nec restat nisi investigare, an sit remedium aliquod quo homo negotians in die dominico, valeat excusari. Itaque advertendum, quod circa hoc nequit esse nisi triplex remedium. Primum est dispensatio summi Pontificis, auctoritate Ecclesiæ observationem diei dominicæ instituentis. Secundum, excusatio urgentis necessitatis vel piæ utilitatis. Tertium est abrogatio statuti in toto aut parte de observatione dominicæ. Primum remedium non potest in proposito subvenire, quia super hoc nunquam est data a Papa dispensatio generalis, imo generaliter prohibitum est, extra de Feriis, et de Consecratione, distinctione tertia, Rogationes. Nec potest dici, quod Ecclesia dispensat tolerando quod novit: quia quum aliquando in casu piscationis halecum dispensando permisit fieri die dominico, tamen simul omnibus ab omni opere servili cessandum præcepit: quod non esset, si non puniendo transgressiones et dissimulando voluisset dispensare, ut extra de Feriis, Licet. Secundum quoque remedium non potest succurrere. Quamvis enim urgens necessitas et pia utilitas particulariter in aliquo loco possint exhibere remedium, tamen dum nulla est generalis necessitas communisve pietas propter quas ubique liceat servile aliquid in die dominico agere, non potest corruptela illa generalis excusari, quamvis particulariter magis valeat excusari in uno quam in alio: ut in eo qui libenter emeret necessaria sibi in alio die, sed non potest ea invenire venalia in alio die, idcirco compellitur ea emere die dominico; similiter ex parte vendentis. Insuper nec tertium remedium, de quo tamen magis videtur, potest hic suffragari, quia consuetudo si juri debeat derogare, debet rationalis esse et præscripta: quod consuetudini huic contra Dei præceptum non convenit. Nec excusatur per hoc quod tunc melius vacat populo convenire ad mercaturam. Nam illa vacatio est vacatio diei dominicæ: ideo illam in vacationem diei ferialis convertere, est contra caritatem, et perversum. Hinc mihi videtur, quod nullo modo liceat die dominico seu festis præcipuis forum tenere. Ex quo sequitur quod episcopi tenentur hoc malum per sententiam et admonitionem a suis diœcesibus removere, nisi forte rationabiliter timeant ex hoc majora mala oriri: quia ne majora mala eveniant, minus malum quandoque est tolerandum. — Hæc Henricus.

Postremo Richardus: Diebus (inquit) dominicis vacandum est ab omni opere servili. Servile autem opponitur liberali: quorum utrumque potissime est pensandum ex proprio et proximo fine, non ex fine accidentali quem constituit agentis intentio. Ratione autem finis proximi quem constituit agentis intentio, judicandum est aliquid servile vel liberale formaliter per comparationem ad agentem, non tamen simpliciter. Illa igitur opera quæ respiciunt corporale seu temporale bonum operantis tanquam proprium et proximum finem, servilia sunt, etiam si in se spiritualia essent, ut qui considerat qualiter temporale lucrum adipiscatur. Si autem opus sit materialiter servile, et tamen ordinet illud ad bonum spirituale sicut ad proprium et proximum finem, magis est liberale quam servile, saltem in comparatione ad agentem, ut scribere non ad temporale lucrum, sed ad spiritualem profectum et aliorum ædificationem. — Hinc qui diebus dominicis seu festivis ducunt choreas et hastiludia faciunt, peccant mortaliter, ut magni dicunt doctores: quoniam hastiludia sicut et torneamenta videntur mus voluptatibus occupari. Quod videtur prohibita. Choreas etiam esse prohibitas, præsertim diebus dominicis, probant per id quod dicitur, de Feriis : Dies festos venerationi Altissimi deputatos, nullis voluprobabile, maxime de choreis in quibus mulieres se præsentant virorum adspectibus, et econtra : tunc enim directe dant occasionem libidini. Hæc Richardus.

Footnotes

  1. q. 41. ↩

Chapter 192 of 201