Skip to the text

Distinctio 39

A. De perjurio.

NUNC de perjurio videamus.1 Perjurium est mendacium juramento firmatum. Hic quæritur, utrum sit perjurium ubi non est mendacium.2 Quod quibusdam videtur ex auctoritate Hieronymi, dicentis: Advertendum est, quod jusjurandum tres habet comites: veritatem, judicium et justitiam; si ista defuerint, non erit juramentum, sed perjurium. Ubi autem falsum juratur, veritas deest. Si ergo falsum juretur, etsi non sit ibi intentio fallendi, videtur esse perjurium, quia deest veritas. Quibusdam placet, non esse perjurium ubi non est mendacium: et sicut dicitur aliquando falsum sine mendacio, ita juratur falsum sine perjurio. Falsum forte dixit Apostolus, quum se venturum ad Corinthios promisit;3 nec tamen, sicut ei imponebatur, culpam mendacii contraxit, quia sic animo sentiebat. Etiam si juramento illud firmasset, non perjurium incurrisset: quia quantum in ipso fuit, verum dixit; et si jurationem addidisset, quantum in se foret, verum jurasset, etsi aliter evenerit quam dixit. Ideo sicut quis non est mendax, nisi aliter sentiat animo quam dicit, sive ita sit, sive non; ita videtur quibusdam neminem perjurum constitui, nisi aliter sentiat animo quam loquitur, sive ita sit, sive non.

B. De triplici modo perjurii.

Sed melius creditur et ille pejerare qui falsum voluntate fallendi jurat; et qui falsum putans quod verum est, jurat; et qui verum putans quod falsum est, jurat. Unde Augustinus: Homines falsum jurant, vel quum fallunt, vel quum falluntur :4 aut putat homo verum esse quod falsum est, et temere jurat; aut scit vel putat falsum esse, et tamen pro vero jurat, et nihilo minus cum scelere jurat. Distant autem illa duo perjuria quæ commemoravi. Fac illum jurare qui verum esse putat pro quo jurat; verum putat esse, et tamen falsum est: non ex animo iste pejerat, sed fallitur. Hoc pro vero habet quod falsum est, non pro falsa re sciens jurationem interponit. Da alium qui scit falsum esse, et jurat tanquam verum sit, quod scit falsum esse. Videtis quam ista detestanda sit bellua. Fac alium qui putat falsum esse, et jurat tanquam verum sit, et forte verum est. Verbi gratia, ut intelligatis, pluit in illo loco. Interrogas hominem, et dicit pluisse; et tunc pluit ibi, sed putat non pluisse: perjurus est. Interest quemadmodum verbum procedat ex animo; ream linguam non facit, nisi rea mens sit. — His evidenter traditur, quod tripliciter pejerat homo, ut supra diximus, dum vel sciens falsum jurat, vel putans falsum quod verum est jurat, vel æstimans verum quod falsum est jurat. Sed hoc extremum non videtur esse perjurium; vel si perjurium nominetur, eo quod falsum juratur, non videtur reus esse perjurii qui sic jurat, quia non est mens ejus rea, et ideo nec lingua: imo mens ejus rea est dum jurare præsumit quod perspicue verum non deprehendit. Non ergo omne perjurium mendacium est, nec omnis qui pejerat, mentitur; sed omnis mentiendo jurans, pejerat; et omnis qui falsum jurat sive mentiens sive non, pejerat. — Quum vero quis jurat quod verum est, æstimans esse falsum; quæritur, quid sit ibi perjurium. Ipsa enim significatio vocis vera est, quia verum nescienter loquitur. Non ergo ipsa significatio vel falsum vel mendacium est, quia vera est; et quod verum est, perjurium non videtur esse. Ad hoc dicimus, loqui sic, scilicet contra mentem sub attestatione juramenti, esse perjurium. Mentiri ergo adhibita juratione, perjurium est. Perjurium ergo est, vel jurando loqui falsum cum intentione fallendi, vel jurando loqui falsum sine intentione fallendi, vel jurando loqui verum cum intentione fallendi. Hic opponitur: Si omnis qui falsum jurat, pejerat, tunc qui alicui promittit dare sub certo termino aliquid, quod tamen non faciet, ex quo juravit, pejeravit, quia falsum juravit: non enim ita futurum erat ut juravit. Ad hoc dici potest, quia non omnis qui jurat quod falsum est, ex quo jurat, perjurus est, sicut iste de quo agimus; sed ex quo propositum mutat, vel terminum transgreditur, juratio talis fit perjurium reatu.

C. An juratio sit malum.

Si autem quæritur, utrum jurare sit malum; dicimus, aliquando malum esse, aliquando non. Sponte enim et sine necessitate jurare vel falsum jurare, peccatum grande est; ex necessitate autem jurare, scilicet vel ad asserendum innocentiam, vel ad fœdera pacis confirmanda, vel ad persuadendum auditoribus quod est eis utile, malum non est, quia necessarium eis est. Unde Augustinus: Juramentum faciendum est in necessariis, quum pigri sunt homines credere quod eis est utile.5 Juratio non est bona, non tamen mala quum est necessaria, id est, non appetenda est sicut bona, nec tamen fugienda tanquam mala quum est necessaria. Non est enim contra præceptum Dei juratio; sed ita intelligitur Dominus prohibuisse a juramento, ut quantum in ipso est, quisquam non juret. Quod multi faciunt, in ore habentes jurationem tanquam magnum atque suave aliquid. Apostolus enim novit præceptum Domini, et tamen juravit. Prohibemur enim jurare vel cupiditate vel delectatione jurandi. Quod ergo Christus ait in Evangelio, Ego dico vobis non jurare omnino; ita intelligitur præcepisse, ne quisquam sicut bonum appetat juramentum, et assiduitate jurandi labatur in perjurium. Quod vero addidit, Sit sermo vester, Est est, Non non, bonum est et appetendum. Quod autem amplius est, a malo est, id est, si jurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid suades : quæ infirmitas utique malum est, unde nos quotidie liberari precamur, dicentes, Libera nos a malo. Ideoque non dixit, Quod amplius est, malum est. Tu enim non facis malum qui bene uteris juratione, sed a malo est illius qui aliter non credit, id est ab infirmitate, quæ aliquando pœna est, aliquando pœna et culpa. Ibi ergo Dominus prohibuit malum, suasit bonum, indulsit necessarium.

Aug. in Gal. lat. n. 9.

Id. de Sermone in monte, lib. I, n. 51.

Matth. v, 34.

Ibid. 37.

Ibid. VI, 13.

D. De juramento quod per creaturas fit.

Quæritur etiam, utrum liceat jurare per creaturam. Quod non videtur, quum in lege scriptum sit : Reddes autem Domino juramenta tua. Et Christus in Evangelio præcepit non jurare omnino, nec per cœlum, nec per terram, nec per Jerosolymam, nec per caput tuum. Judæis quasi parvulis est concessum jurare per Creatorem, et præceptum erat, ut si jurare contingeret, non nisi per Creatorem jurarent, non per creaturam : quia jurantes per angelos et elementa, creaturas venerabantur honore; et melius erat hoc exhiberi Deo quam creaturis. Infirmis ergo illud prohibuit; sanctis vero, qui in creaturis Creatorem venerabantur tantum, non prohibuit. Unde Joseph per salutem Pharaonis juravit, Dei judicium in eo veneratus, quo positus erat in infimis. Christus vero ita per creaturas jurare prohibuit, ne vel aliquid divinum in eis crederetur, pro quo reverentia eis deberetur; vel ne per eas jurantes falsum homines, se juramento teneri non putarent.

Ibid. V, 33.

Ibid. 34-36.

Gen. XLII, 15, 16.

E. Quæ juratio magis teneatur, an quæ fit per Deum, an quæ fit per Evangelium vel per creaturas.

Si autem quæritur, quis magis teneatur, an qui per Deum, an qui per Evangelium vel per creaturas jurat; dicimus, qui per Deum, quia per Deum hæc sancta facta sunt. Unde Chrysostomus : Si qua causa fuerit, modicum videtur facere qui jurat per Deum; qui vero per Evangelium, majus aliquid fecisse videtur. Quibus dicendum est : Stulti, sanctæ Scripturæ propter Deum factæ sunt, non Deus propter Scripturas, ita et creaturæ factæ sunt propter Deum. et facta et sancta Imperf. op. in Matth. hom. 44.

F. Quid est dicere, Per Deum juro.

Hic quæritur, quid sit dicere, Per Deum juro. Hoc est testem adhibere Deum. Juravit enim Apostolus, dicens : Testis est mihi Deus; ac si dixisset :6 Per Deum ita est. Unde Augustinus : Ridiculum est putare hoc : si dicas, Per Deum, juras; si dicas, Testis est mihi Deus, non juras. Quid est enim, Per Deum, nisi testis est Deus? Aut quid est, Testis est Deus, nisi per Deum? Quid est autem jurare, nisi jus Deo reddere, quando per Deum juras? Jus scilicet veritatis, et non falsitatis. Item : Ecce dico caritati vestræ, et qui per lapidem jurat falsum, perjurus est, quia non lapidem qui non audit, sed ejus creatorem adhibet testem. Hoc est ergo jurare per quamlibet creaturam, scilicet creatorem ejus testem adhibere. Est etiam quoddam genus juramenti gravissimum, quod fit per exsecrationem : ut quum homo dicit, Si illud feci, illud patiar, vel illud contingat filiis meis. Secundum quem modum accipitur etiam interdum, quum aliquis jurando dicit, Per salutem meam, vel, Per filios meos, et hujusmodi : obligat enim hæc Deo. Unde Augustinus : Quum quis ait, Per salutem meam, salutem suam Deo obligat; quum dicit, Per filios meos, oppignerat eos Deo, ut hoc eveniat in caput eorum quod exit de ore ipsius : si verum, verum; si falsum, falsum. Et sicut per hoc jurans, aliquando hoc Deo obligat; ita per Deum jurans, ipsum adhibet testem. In omni ergo juratione aut Deus testis adhibetur, aut creatura Deo obligatur et oppigneratur : ut hoc sit jurare, scilicet Deum testem adhibere, vel Deo aliquid oppignerare. Hoc est ergo jurare per quamlibet creaturam, scilicet creatorem ejus testem adhibere.

Aug. Sermo 180, n. 6.

Ibid. n. 7.

Ibid. n. 13.

Ibid. n. 7.

G. De illis qui jurant per falsos deos.

Post hæc quæritur, utrum fide ejus utendum sit qui per dæmonia vel idola juraverit. De hoc Augustinus scribens ad Publicolam, ait : Te prius considerare volo, utrum si quispiam per deos falsos juraverit, et fidem non servaverit, non tibi videtur bis peccasse. Bis utique peccavit, quia juravit per quos non debuit; et contra pollicitam fecit fidem, quod non debuit. Ideoque qui utitur fide illius quem constat jurasse per deos falsos, et utitur non ad malum, sed ad bonum, non peccato illius se sociat quo per dæmonia juravit, sed bono pacto ejus quo fidem servavit. Et sine dubitatione minus malum est per deos falsos jurare veraciter, quam per Deum verum fallaciter. Quanto enim per quod juratur magis sanctum est, tanto magis est pœnale perjurium.

Id. Epist. 47, n. 2.

H. Quod juramentum quo incaute juratur, non est observandum, nec votum, nec promissio injuste facta.

Nunc superest videre, utrum omne juramentum implendum sit. Si enim quis aliquid juraverit contra fidem et caritatem, quod observatum pejorem vergat in

Ambr. de Offic. lib. I, n. 254.

Isid. Synonym. lib. II, n. 58.

Id. Sent. lib. II, c. 31, n. 9.

Beda, Homil. lib. II, 20.

I Reg. xxv, 22 et seq.

Aug. Sermo 308, n. 2. exitum, potius est mutandum quam implendum. Unde Ambrosius : Est contra officium Dei nonnunquam, promissum solvere sacramentum, ut Herodes fecit. Item Isidorus : In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum.7 Quod incaute vovisti, ne facias; impia est promissio quæ scelere adimpletur. Idem : Non est observandum sacramentum quo malum incaute promittitur, ut si quis adulteræ perpetuam fidem cum ea permanendi polliceatur. Tolerabilius enim est non implere sacramentum, quam permanere in stupro. Item Beda : Si quid nos incautius jurare contigerit, quod observatum pejorem vergat in exitum, libere illud salubriori consilio mutandum noverimus; ac magis, instante necessitate, pejerandum esse nobis, quam pro vitando perjurio in aliud crimen gravius esse divertendum. Denique, juravit David per Deum occidere Nabal, virum stultum; sed ad primam intercessionem Abigail, feminæ prudentis, remisit minas, revocavit ensem in vaginam, nec aliquid culpæ se tali perjurio contraxisse doluit. Item Augustinus : Quod David juramentum per sanguinis effusionem non implevit, major pietas fuit. Juravit David temere, sed non implevit jurationem majori pietate. — Ex his aliisque pluribus ostenditur, quædam juramenta non esse observanda. Et qui sic jurat, vehementer peccat; quum autem mutat, bene facit. Qui autem non mutat, dupliciter peccat : et quia injuste juravit, et quia facit quod non debet.

I. Si est perjurus qui non facit quod incaute juravit.

Qui vero mutat, utrum perjurus debeat dici, solet quæri. Beda supra tale juramentum vocavit perjurium. Joannes etiam apocrisarius orientalium sedium, dixit : Sermo patris nostri Sophronii significat, quod melius est jurantem pejerare, quam servare sacramentum in fractione sanctarum imaginum. Sed perjurium dicitur tale juramentum non observatum, et pejerare dicitur qui non implet quod falsum jurat, non quia inde reus sit quod non observat, sed quia juravit injustum, ex quo reus est, sicut ille qui pejerat.

Decret. p. II, c. XXII, q. 4, cap. 18.

K. De eo qui verborum calliditate jurat.

Hoc etiam sciendum est, quod quacumque arte verborum quis juret, Deus tamen qui conscientiæ testis est, ita hoc accipit, sicut ille cui juratur, intelligit. Dupliciter autem reus fit qui et nomen Dei in vanum assumit, et proximum in dolo capit.

Isid. Sent. lib. II, c. 31, n. 8.

L. De illo qui cogit aliquem jurare.

Quæritur etiam, si peccat qui hominem jurare cogit. De hoc Augustinus ait : Qui exigit jurationem, multum interest si nescit illum juraturum falsum, an scit. Si enim nescit, et ideo dicit, Jura mihi, ut fides ei sit; non est peccatum, tamen humana tentatio est. Si vero scit eum fecisse, et cogit eum jurare, homicida est. Idem : Qui

Aug. Sermo 180, n. 11.

Id. Sermo 308, n. 4. provocat hominem ad jurationem, et scit eum falsum jurare, vincit homicidam: quia homicida corpus occisurus est, ille animam, imo duas animas, et ejus quem jurare provocavit, et suam.

M. Ex concilio Aurelianensi.

Sancta synodus decrevit, nisi pro pace facienda, ut omnes fideles jejuni ad Decret. p. II, c. XXII, q. 5. sacramenta accedant.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ NONÆ

QUUM circa materiam mendacii atque perjurii difficultates incidant speciales, Magister de eis speciales inducit distinctiones; et sicut in præcedenti distinctione de mendacio, ita nunc de perjurio tractat, et de juramento ei contrario. Et primo definit, deinde distinguit perjurium, et circa hoc inserit quæstionem. Consequenter loquitur de juramento, et quærit, an liceat; de duplici quoque juramento, puta per Creatorem et creaturas, et quod fortius liget. Declarat etiam, quid sit jurare, et quærit de his qui jurant per falsos deos.

Footnotes

  1. Hugo, Summa Sent. tract. IV, c. 5. ↩

  2. Hier. in Jerem. IV, 2. ↩

  3. 1 Cor. XVI, 5. ↩

  4. Aug. Sermo 180, n. 2. ↩

  5. Aug. de Sermone in monte, lib. I, n. 51. ↩

  6. Rom. 1, 9. ↩

  7. Marc. VI, 26, 27. ↩

Chapter 195 of 201