Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, An duo ista præcepta præinductis apte addantur.

Videtur quod non. Primo, quia eadem ratione in aliis darentur diversa præcepta de cohibitione operum iniquorum et desideriorum illicitorum ex quibus procedunt: quod tamen non fit. — Secundo, affectio prava et operatio vitiosa ex ea procedens, reputantur pro uno et eodem peccato, ut patuit libro secundo, distinctione quadragesima secunda :1 ergo eodem præcepto sufficienter vetantur.

Et quæritur cur vitia ista concupiscentiæ ac avaritiæ duplicibus vetentur præceptis magis quam alia.

Ad hoc respondens Albertus : Aliud, inquit, est in concupiscentia carnis et in concupiscentia rerum, et aliud in aliis peccatis : quoniam istæ duæ concupiscentiæ habent delectationes suas etiam ante opus et operi non conjunctas, ut asserit Augustinus. Concupiscentia quippe non prohibetur specialiter separata ab actu, nisi in talibus concupiscibilibus quæ in se requiescere faciunt hominis mentem speciali delectatione etiam præter actum : et illa sunt duo, videlicet delectabile carnis, et delectabile possessionis rerum. In illis namque toties peccatur corde, præter intentionem veniendi ad actum. In aliis autem, ut in homicidio falsoque testimonio, etc., vel non est delectatio præter actum, vel ipsa causatur ex delectationibus illis : nam multi volunt occidere et occidunt, ut habeant quod illicite concupierunt in delectationibus carnis rerumve mundanarum. Sed illæ delectationes propter se appetuntur : ideo concupiscentiæ istæ specialem habent prohibitionem, non aliæ.

Præterea advertendum, quod ancilla potest dupliciter concupisci. Primo, ad concubitum; et ita prohibetur, quum dicitur : Non concupisces uxorem proximi tui. Secundo, ut possessio; sicque prohibetur præcepto quo dicitur : Non concupisces rem proximi tui, non servum, non ancillam, etc. Rursus, appetibilia appetuntur ex indigentia quadam. Indigentia autem est duplex : una conservationis individui, alia speciei. Ex indigentia conservationis individui seu proprii suppositi causatur avaritia, accipiendo avaritiam large, ut se extendit ad res atque honores; ex indigentia conservationis speciei procedit luxuria. Ideo avaritia oculorum et fastus seu superbia vitæ, reducuntur in possessiones, id est in concupiscentiam rerum; non autem concupiscentia carnis, quia non surgit ex eadem radice. — Porro nullum scibile, in quantum scibile, malum est : quod constat ex hoc quod omnium scientiam habet Deus, sancti quoque angeli multorum malorum habent scientiam. Ideo nullum debet esse præceptum morale prohibitivum scientiæ, quia præcepta moralia non sunt prohibitiva nisi malorum ex se et per se. Leges autem prohibent quasdam scientias propter vanitates et abusiones adjunctas, et pronitatem affectus ad talia. — Hæc Albertus.

Thomas quoque ad hæc : Intentio (ait) legis est homines inducere ad virtutes. Ad quas non sufficit ut actus qualitercumque fiat, sed oportet ut homo sciens et volens ac propter debitum finem perseveranter et delectabiliter operetur. Nec sufficit quod actus contrarius qualitercumque dimittatur, sed requiritur ut voluntas male agendi penitus deseratur, passionesque inclinantes ad actus illicitos refrenentur ac ordinentur. Hinc in præceptis Decalogi prohiberi debuit non solum actus illicitus, sed et illicitarum concupiscentia rerum. Peccatum vero cordis et operis sunt idem dum conjunguntur, non dum tempore separantur. At vero præcepta affirmativa præcipiunt actus bonos. Bonum autem virtutis consurgit ex tota et integra causa, ita quod multa ad ejus perfectionem concurrunt, ut divinus Dionysius loquitur.2 Idcirco hoc ipso quod aliquis actus bonus præcipitur, omnes conditiones et circumstantiæ implicantur quæ ad bonitatem requiruntur. Hinc præcepta affirmativa non fuerunt distincta circa idem genus per præceptum cordis et operis. Peccatum vero quod præcepto negativo vetatur, pluribus modis seu particularibus contingit defectibus : ideo ad diversa quæ possunt peccata inducere, possunt diversa ordinari præcepta. Unde peccatum furti et mœchiæ potius vetatur per diversa præcepta, quam homicidium aliave peccata : cupiscentia possessionum proximi quæ est quoniam bonum, quantum in se est, movet concupiscentiam. Objectum vero furti et mœchiæ est bonum delectabile temporale, quod per se concupiscentiam movet, etiam sine progressu ad opus, et sic sine opere habet delectationem : quod non contingit in homicidio, cujus objectum est nocumentum proximo illatum, quod de se parit horrorem magis quam delectationem. Hæc Thomas in Scripto. — Idem Petrus.

Consonatque Richardus et addit : Lex vetus spiritualis est in quantum continet præcepta moralia, et civilis in quantum continet præcepta judicialia. Primo modo ad eam pertinet ordinare actus interiores et exteriores, præsertim interiores, in quantum ordinatio exteriorum dependet ab interioribus. Unde et in Deuteronomio datur præceptum de interiori dilectione Dei, a qua dependet ordinatio omnium actuum aliorum. Secundo modo ad eam principaliter pertinebat ordinatio actuum exteriorum tantummodo, quamvis consequenter ad ipsam pertinuerit etiam ordinatio actuum interiorum, propter hoc quod per deordinationem eorum multæ oriuntur deordinationes exteriores in proximum. Quam ob causam etiam lex civilis humana, dat præcepta de exterioribus actibus virtutum ordinantium actus interiores. Primo modo loquendo de veteri lege, ad eam pertinuit dare ista præcepta de concupiscentiis reprimendis, non autem loquendo de ea secundo modo. Unde et primo modo ad eam aliquo modo pertinuit prohibere animum, et secundo modo manum. Concupiscentia demum operationi conjuncta, eodem prohibetur præcepto quo et actus exterior qui ex ipsa descendit. Hæc Richardus.

Præterea, Bonaventura in quæstionibus circa litteram protestatur : Duplex est concupiscentia. Una in sensualitate consistens, alia in consensu rationis progressivo ad opus, seu deliberativo. Prima est venialis, nec prohibetur, sed cohibetur. Secunda est mortalis atque prohibita. Similiter concepta, quam homicidium aliave peccata : cupiscentia possessionum proximi quæ est contra juris processum, hic prohibetur. Hæc Bonaventura.

Footnotes

  1. quæst. 1. ↩

  2. De Divin. nom. c. IV. ↩

Chapter 200 of 201