Skip to the text

Quæstio 2

Quæritur consequenter, Utrum differentiæ inter legem evangelicam et antiquam congruenter assignentur in textu.

Videtur quod non, quia in textu habetur, quod distinguuntur per hoc quod lex vetus solum cohibuit manum, sed lex nova manum et animum. — Contra quod objicitur, quia vetus prohibuit interiora peccata. Unde per prophetam Michæam Dominus ait : Væ qui cogitatis inutile;1 et per Zachariam : Vir malum ne cogitet in corde suo. In Deuteronomio quoque Deus multoties minabatur filiis Israel pœnas gravissimas non diligentibus nec metuentibus eum, sed transg ingredientibus legem suam, obedientibus vero et justis præmia promisit uberrima. — Secundo, lex vetus intendebat suos cultores efficere virtuosos : virtus autem et vitium consistunt in anima.

Zach. VII,

Insuper dicuntur hæ leges differre, quia lex nova justificat, non autem lex vetus. — Contra quod arguitur primo, quod observatores legis Mosaicæ merebantur salvari, et Deo erant accepti. — Secundo, scriptum est in Baruch : Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ in æternum est. Omnes qui timent eam, pervenient ad vitam; qui autem derelinquunt eam, ad mortem. Unde de Decalogo pertinente ad veterem legem dixit Salvator : Si vis ad vitam intrare, serva mandata. Ergo observatio Decalogi est meritoria vitæ æternæ. — Tertio, Apostolus ait : Lex quidem bona et sancta. Ergo sanctificabat.

Baruch IV,

Matth. XIX,

Rom. VII,

Præterea ponitur differentia ista, quod lex Mosaica promittebat pro præmio temporalia bona, lex vero evangelica spondet bona cœlestia et æterna. — Objicitur contra hoc id quod cantat Ecclesia : Signifer sanctus Michael archangelus repræsentet eas (videlicet animas fidelium defunctorum) in lucem sanctam, quam olim Abrahæ promisisti et semini ejus. Genesis quoque scriptura ait: Dixit Dominus ad Abraham, Ego protector tuus et merces tua magna nimis.2 Certum est, quod temporalia bona non poterant esse merces valde magna, imo neque condigna excellentiis actuum virtuosorum tam perfecti patriarchæ, imo nec alicujus justi, quum justitia virtutesque theologicæ, dona Spiritus Sancti, meritorii actus procedentes ex illis, sint incomparabiliter præstantiora temporalibus bonis. Quumque Deus omnipotens sit superliberalissimus ac superopulentissimus præmiator, pro supernaturalibus charismatibus istis nequaquam retribuit sola temporalia ista, sed dona gloriæ sempiterna; potissimum quum multi sancti prophetæ ac martyres veteris Testamenti, in vita hac, adversa magis quam prospera sint sortiti, quemadmodum de se ipso Jeremias testatus est: Diem hominis non desiderabam, tu scis.3

Amplius ponitur differentia hæc, amor et timor: hoc est, quod lex induxit ad bona agenda et ad mala vitanda ex timore, Evangelium ex amore. — Contra quod instatur, quia lex vetus docuit omnia ad Deum referri, et ipsum toto corde super omnia diligi, sicque ei ex amore servire. Multi quoque fuerunt viri heroici et perfecti in lege, legis præcepta servando: imo in adimplendo illud præceptum, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua, consistit omnium virtutum perfectio, totius perfectionis apex et plenitudo, imo et omnium evangelicorum consiliorum consummatio ultimata.4

Adhuc autem ponitur differentia ista, quod lex vetus erat importabile onus, de quo in Actibus Apostolorum beatissimus Petrus deprompsit: Cur tentatis onus imponere cervicibus discipulorum quod nec nos nec patres nostri portare potuimus?5 De evangelica vero lege dixit Salvator:

A Jugum meum suave est, et onus meum leve.6 — In oppositum est, quod evangelica lex est perfectior Mosaica lege, et multa superaddit eidem. Propter quod asseruit Filius Dei: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum.7

Postremo ponitur differentia ista, quod sacramenta evangelicæ legis continent gratiam, et efficiunt quod designant, non autem sacramenta Mosaicæ legis. De qua differentia erit in sequenti libro perscrutatio major.

Ad primum istorum Thomas respondet: Coactio legis, secundum Philosophum in fine Ethicorum, ad hoc necessaria est, ut qui persuasionibus non inclinantur ad bona, per pœnas cogantur. Hinc legis cohibitio se extendit quantum pœna inflicta per legem. Quemadmodum autem lex vetus infirmis animis non nisi terrena promisit aperte, sic et pro peccatis temporalem pœnam inflixit. Pœnæ vero temporales pro peccatis infligi non possunt, nisi quatenus in actum exteriorem prorumpunt: alias namque ab homine de eis judicari non potest. Ideo lex vetus manum et non animum cohibere dicebatur. Lex autem nova promittit in præmium bona æterna, et comminatur æterna supplicia, quæ ab illo judice infliguntur qui cordium est scrutator: ideo non solum manum, sed etiam cohibet animum, ut patet in hoc præcepto, Non occides, pro cujus transgressione lex vetus hominem occidebat; nova vero lex pro ira interiori pœnam minatur æternam. Nihilo minus lex vetus præceptis affirmativis et negativis animum ordinavit ad virtutes, atque a vitiis revocavit; non tamen contra transgressiones hujusmodi præceptorum pœnam aliquam ordinavit secundum quam cohibere aut cogere diceretur. Similiter omnem concupiscentiam lex quantum ad genus suum prohibebat; non tamen ab omni concupiscentia mala cohibebat per pœnas, sed solum ab ea quæ prorumpebat in actum.

De alia differentia inter has leges dicendum, quod lex Moysis quodam modo justificabat, et quodam modo occidebat. Justificare quippe dupliciter sumitur: primo, pro justitiam facere; secundo, pro justitiam docere. Justitia quoque est duplex, videlicet infusa et acquisita. Lex ergo civilis homines justificat justitia acquisita, quia per exercitia virtutum eos inducit ad justitiæ habitum. Sicque lex Moysis justificare potuit, ad justitiam acquisitam inducendo. Verum de ista justitia nihil ad præsens. Porro infusa justitia a solo Deo est effective, ideo lex eam per opera inducere non valebat. Sed per novam legem inducitur talis justitia: quia per sacramenta evangelicæ legis confertur gratia, quæ formaliter justificat. Sacramenta autem veteris legis gratiam non continebant nec conferebant: ideo lex illa nequaquam justificabat quasi justitiam causans, sed quasi justitiam docens. — Littera demum legis occidere dicitur, et quantum ad moralia, et quantum ad cærimonialia; sed differenter: quoniam cærimonialia tempore gratiæ revelatæ cœperunt esse mortifera; quantum vero ad moralia, non nisi accidentaliter, in quantum ex lege peccatum prohibente, et auxilium gratiæ contra peccata non conferente, infirmus periculum mortis incurrit tripliciter. Primo, ex hoc quod ei peccati commemorationem ingessit in quo peccati concupiscentia non fuit exstincta, ex qua commemoratione concupiscentia plus potuit vigere, sicut dum aqua ostenditur sitienti. Secundo, quia ex hoc ipso quod prohibebatur, ponebatur quasi in quodam alto atque difficili ad habendum: ideo mens humana peccato subjecta, vehementius in illud tendebat, juxta illud Proverbiorum: Aquæ furtivæ dulciores sunt. Tertio, quia lex peccatum prohibendo, specialem addebat reatum, in quantum homo non solum legem naturalem transgrediebatur, sed etiam legis scriptæ erat prævaricator.8 Itaque lex vetus et observatio Decalogi sine caritate et gratia non sufficiebant ad salutem. Cari-

II Cor. III, 6. tatem autem et gratiam lex illa non valebat causare, eo quod sacramenta ejus non fuerunt gratiæ contentiva nec effectiva.

Præterea, teste B. Dionysio quinto Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo, lex nova media est inter statum Ecclesiæ triumphantis et statum veteris legis: ideo bona spiritualia, divina, æterna, quæ in triumphanti Ecclesia palam per speciem exhibentur, in nova lege manifeste promittuntur; in veteri autem lege obscure sub ænigmatibus et figuris, juxta illud ad Hebræos: Umbram habens lex futurorum bonorum. Et hoc propter tres causas.9 Primo, ut Judæi ex his quæ cognoscebant, assuefierent majora sperare a Domino. Secundo, ut non solum cognitio, sed item affectio a temporalibus manuduceretur ad divina. Tertio, quia bona æterna non statim eis poterant exhiberi, pretio nondum soluto: unde dilatio promissorum inefficacem faceret apud infirmos promissionem. Itaque æterna promittebantur in lege finaliter, sed obscure et tanquam præmia consummata; temporalia vero, incitamenta et manuductoria.

Præterea, ex ipso modo legislationis apparet, quod lex vetus est lex timoris, et lex nova lex amoris. Lex etenim nova ex ostensione divinæ caritatis sumpsit initium: quia in effusione sanguinis Christi, quæ fuit perfectissimæ caritatis effectus et signum, novum Testamentum est consummatum. Vetus vero lex in ostensione potestatis divinæ, quæ timorem incutit, exordium sumpsit: propter quod in ipsa legis datione, propter fulgura, voces et tonitrua, terror audientes invasit. Unde et vetus Testamentum per comminationem pœnarum ad observantiam induxit, novum vero Testamentum per beneficia et promissa: quod et statui competit generis humani, ut scilicet populus rudis per timorem pœnarum prius tangeretur et quasi compelleretur, postmodum vero per amorem in bono perficeretur. Nam sicut timor est via ad amorem, ita lex vetus ad novam. Verumtamen non negatur quin in veteri lege erant multi perfecti et sancti : qui ratione suæ perfectionis magis ad novam quam ad legem veterem pertinebant, nec illam perfectionem adepti sunt virtute legis et sacramentorum ejus, sed ex pietate et gratia Dei ac fide Christi futuri. Non autem negandum est quin lex justificabat per modum doctrinæ, quoniam docuit quid agendum; sed non contulit gratiam adimplendi.

Præterea advertendum, quod difficile et onerosum mensurantur secundum sustinentis virtutem : aliquid enim onerosum est debili, quod leve est forti. Idcirco de onere legis ac Evangelii dupliciter possimus loqui : primo, quantum ad gravitatem præceptorum secundum se; secundo, per comparationem ad virtutem observantium ea. Si primo modo, sic quantum ad numerum præceptorum, præcepta veteris legis erant onerosiora : quia lex vetus obligavit ad cærimonialia ac judicialia multa, lex autem nova ad moralia tantum, quæ etiam naturæ lex imperat, et in uno verbo abbreviato dilectionis Dei et proximi concluduntur. Sed quantum ad explicationem præceptorum istorum, præcepta novæ legis quodammodo sunt difficiliora : quoniam magis explicatur virtus præceptorum moralium in nova lege quam veteri, superadditque lex nova consilia, quamvis ad ea non cogat; quædam quoque prohibet quæ lex vetus permisit, infirmitati deferens, ut libellum repudii. Si secundo modo, sic absolute loquendo lex vetus onerosior erat : tum quia auxilium gratiæ non præstabat ad præcepta implenda, sicut facit lex nova; tum quia lex vetus per modum timoris cogebat ad hoc ad quod nova lex ex amore inducit, qui omnia levia facit. Igitur, ut ex dictis elicitur, additio novæ legis ad veterem, vel est quantum ad consilia, ad quæ lex nova non obligat, vel quantum ad explicationem eorum quæ in veteri lege implicite habebantur. Unde ex his concludi non valet, quod lex nova sit gravior; neque ex hoc quod lex evangelica ad majorem perfectionem perducit. Virtuosus namque ea quæ ad virtutem pertinent, delectabiliter ac libenter exsequitur, ut dicitur primo Ethicorum : ideo virtus perfecta exsequitur levius quantumcumque difficilia, quam carens virtute facilia, cui hoc ipsum grave ac triste est, quod a delectationibus illicitis abstinet. Denique, sicut ligna tortuosa diriguntur et inflectuntur ultra medium, quatenus ad rectitudinem tandem perveniant; ita tendentibus ad virtutem agendum est, ut qui a virtutum rectitudine magis distorti fuerunt, magis a virtutum contrariis abstrahantur. Et propter hoc etiam pœnitentibus graviora onera imponuntur quam innocentibus. Hinc et cervicoso rudique populo Judæorum grave onus impositum est. — Hæc Thomas in Scripto.

Hic quoque in prima secundæ, quæstione centesima septima :10 Novæ (inquit) ac veteris legis unus est auctor et finis, videlicet Deus, et ut homines ei subdantur, virtuosi fiant atque salventur. Ideo lex nova et vetus non distinguuntur specifice, neque ex fine, sed secundum perfectum et imperfectum, quoniam nova lex perfectius ac vicinius Deo conjungit.11 — At vero lex una dicitur gravior alia dupliciter. Primo, quantum ad exteriorem operationem ex se ipsa difficilem : et sic lex vetus est gravior nova, quia ad plura extenditur, et plurima continet cærimonialia judicialiaque præcepta. Secundo, quantum ad interiorem actionem promptitudinemque agendi : et sic nova est gravior veteri. Cohibet enim animum et interiores actus, cogitationes et affectiones refrenat, quod exstat difficile. Nempe (ut ait Philosophus) facile est operari ea quæ agit justus; difficile vero est operari eo modo quo agit, id est prompte ac delectabiliter et cum circumstantiis debitis. Hæc in Summa.

Idem Petrus, quamvis partim sub aliis verbis. Qui et dicit legem justificasse dispositive et instructive ac meritorie, quia per legis impletionem meruit homo augmentum justitiæ coram Deo. De comparatione quoque gravitatis veteris ac novæ legis contingit loqui dupliciter, sicut de gravitate hominis alicujus : primo, secundum se; secundo, in comparatione ad vires portantis. Primo modo adhuc dupliciter. Primo, secundum quantitatem præceptorum : et sic gravior fuit lex Moysis, quoniam multo plura continebat præcepta. Secundo, penes qualitatem illorum : sicque lex nova gravior est, quia perfectiora præcepta dantur in ea. In comparatione vero ad vires portantis, lex nova est levior, tam quoad augmentum virtutum per gratiam in sacramentis, quam quoad virtutis confortationem per doctrinam in exemplis. Hæc Petrus.

Concordat Richardus, qui quasdam speciales inducit hic quæstiones, quæ a S. Thoma in prima secundæ tanguntur. Prima est, an lex naturæ contineatur in lege æterna. Et certum est quod fontaliter, exemplariter, causaliter, supereminenter, contineatur in illa : imo a lege æterna, divina et increata, omnis lex creata secundaria et humana profluxit, quantum ad omne illud quod veritatis et æquitatis, honestatis ac salubritatis in lege creata consistit. — Amplius quærit, an lex humana et divina contineantur in lege naturæ, intelligendo per legem divinitus datam, evangelicam atque Mosaicam. Et respondet, quod lex humana quantum ad aliqua, continetur in lege naturæ, videlicet quantum ad ea quæ sequuntur ex præceptis legis naturalis sicut conclusiones sequuntur ex primis principiis, non quantum ad alia. Lex vero divina potius continet legem naturæ, quam contineatur in ea. — Asserit quoque, quod legis naturalis est tantum unum primum principium, utpote istud : Unusquisque ordinato modo diligat bonum. Ex quo principio sequitur odium mali, sicque ex hoc quod malum odiatur et bonum ametur, sequuntur mediate vel immediate universa legis naturæ præcepta. — Iterum quærit, an lex nova contineatur in veteri. Et constat quod imo, sicut perfectum continetur in imperfecto, signatum in signo, veritas in figura. Hæc Richardus.

Albertus quoque circa hæc addit : Justificans quadrupliciter dicitur, utpote : effective, et sic solus Deus justificat. Formaliter, et hoc dupliciter, scilicet : ut propria forma faciens actum justum, sicut albedo album, sicque justitia sola justificat; et ut removens dispositionem contrariam, sicque gratia sacramentalis justificat, quæ est principaliter ordinata contra peccatum, ut probatur in principio quarti. Tertio modo dicitur justificans, faciens dignum vita æterna ex merito actionis, et sic justificat caritas sola. Quarto dicitur justificans, consuetudinem justitiæ inducens, et sic opus justificat, et per consequens præceptum quod ligat ad observantiam operis. Sic quoque Decalogus semper justificabat. Hæc Albertus.

Præterea, circa præhabita scribit Bonaventura : Dum comparamus ad invicem legem Mosaicam et evangelicam, hoc potest esse dupliciter. Primo, secundum statum communem. Secundo, per respectum ad statum specialis personæ. Et hoc secundo modo differentia harum duarum legum non est amor et timor, quum in evangelica lege multi ducantur spiritu timoris, sicut in lege Moysis multi ducebantur spiritu amoris. Si autem comparentur hæ leges ad invicem secundum statum communem, sic lex Moysis lex fuit timoris, quoniam fuit imperfectionis; lex vero evangelica est lex amoris, quum sit lex perfectionis. Verumtamen duplex est amor: unus, quo Deus diligitur in quantum bonus; alius, quo amatur in quantum beneficus. Ex primo amore oritur timor filialis, qui timet patrem offendere eo quod diligat eum. Ex secundo amore oritur timor pœnæ, quo quis timet beneficia perdere, et mala pœnæ incurrere. Primus amor et timor convenit evangelicæ legi, secundus timor et amor legi Mosaicæ. — Hæc Bonaventura. Qui etiam hic enarrat duas principales opiniones de hoc, an sacramenta veteris legis gratiam continebant ac conferebant, an potius non, sed sacramenta evangelicæ legis hoc privilegium sortiuntur. Quæ quæstio ad quartum pertinet librum : idcirco pertranseo.

Dictis concordans Durandus : Dum (inquit) vetus lex cohibere dicitur manum, per manum operatio designatur exterior, per animum vero voluntas seu interior operatio. Differunt quoque prohibitio et cohibitio, quoniam prohibitio solo fit verbo et absque pœnæ comminatione, cohibitio autem est per factum seu metum ex punitione. Itaque respondendum, quod lex vetus non solum prohibuit manum, sed et animum, hoc est, non solum pravam operationem exteriorem, sed etiam interiorem; non tamen cohibuit nisi manum, id est operationem exteriorem. Primum patet, quia ejusdem est ordinare animum ad bonum, et prohibere eum a malo. Sed lex vetus ordinavit animum ad bonum, id est ad dilectionem Dei et proximi ceterasque virtutes : ergo prohibuit eum a malo. Secundum patet, quia in tantum se extendit cohibitio seu coactio legis, in quantum pœnarum inflictio determinatarum per legem. Lex namque non habet virtutem coactivam nisi per pœnas quas infligit. Lex vero vetus non infligit neque minatur nisi pœnas temporales, et pro exterioribus factis, sicut non promittebat expresse nisi temporalia bona : quæ tormenta et præmia non sunt nisi figuræ æternalium suppliciorum et gaudiorum. Hæc Durandus.

Antisiodorensis quoque : Erat, inquit, lex vetus gravior. Primo, quoniam ex timore implebatur : facere autem ex timore servili, est valde grave, quia contra absolutam fit voluntatem. Secundo, quia gravisime puniebantur legis transgressores. Tertio, propter multitudinem præceptorum.

Postremo, Scotus hic sciscitatur, utrum lex nova sit gravior veteri. Respondet : Ex duobus pendet gravitas legis unius in comparatione ad aliam. Primo, ex imposito onere. Secundo, ex defectu remedii ad supportandum onus impositum. Onus impositum in veteri lege erat observatio moralium, cærimonialium judicialiumque præceptorum. De moralibus certum est.

A De cærimonialibus quoque, quia quando non observabant ea quæ in lege jubebantur in expurgationem et satisfactionem immunditiarum et prævaricationum cærimonialium, peccabant mortaliter, secundum quod frequenter in lege habetur : Anima quæ fecerit sic aut sic, morte morietur, et peribit de populo suo; quæ est comminatio damnationis æternæ. Ad judicialia etiam tenebantur vel per se, vel quando determinabantur per judices eorum, præsertim per sacerdotem Levitici generis, quando videlicet erat dubius casus apud judices inferiores. In nova autem lege cærimonialia sunt multo pauciora ac leviora. Judicialia autem per Christum nulla imposita sunt, qui legem mititatis, humilitatis, patientiæ contulit, in qua non oportet habere judicia. Unde ad Corinthios scribit Apostolus : Quare non magis froudem patimini? Quare non magis injurias accipitis?12 Et Christus ait : Si quis te percusserit in unam maxillam, præbe ei et alteram; et si quis tibi voluerit tollere tunicam, relinque ei et pallium.13

Denique, comparando moralia utriusque legis ad invicem, dubium est an fuerunt gravitatis æqualis : quia incertum est an Judæi tenebantur ad omnia illa præcepta moralia secundum omnem modum explicationis quo in Evangelio explicantur a Christo, prout nos modo tenemur ad ea : quia si non tenebantur ad illa nisi prout Judæorum magistri exposuerunt, videlicet quod licuit eis inimicos odisse, sic lex evangelica quantum ad moralia gravior esset. — Quantum vero ad cærimonialia, gravior fuit lex illa, tam quantum ad multitudinem quam quoad difficultatem servandi. Quod vult Augustinus in epistola ad inquisitiones Januarii (et tangitur in canone, distinctione 12, Omnia). Porro Rabbi Moyses enumeravit in lege præcepta legalia plusquam sexcenta, ad quæ omnia illi tenebantur. Quorum quædam erant difficultia valde, sicut omne masculinum ter in anno in Jerusalem apparere, quantumcumque distarent; et septimum annum colere, propter quod oportuit eos duobus annis vacare a fructuum collectione. Verum lex nova, secundum Augustinum ad Januarium, paucis et manifestis sacramentorum ritibus est contenta. Non enim omnes nubunt, nec omnes accipiunt ordines sacros, sed necessarius est Baptismus, et post lapsum in mortale peccatum Pœnitentia, ita quod difficilius quod videtur esse in Ecclesia, est confessio. Difficile quippe videtur alicui peccata privata, soli Deo et sibi nota, revelare alicui homini; sed ibi exhibita exstant remedia, quoniam ex timore revelationis non oportet eum confundi : obligatur namque confessor ad maximum secretum sigilli. Alia sacramenta a Baptismo et Pœnitentia, non sunt forte necessaria, aut si sunt, sunt satis facilia, puta Confirmatio, Eucharistia, Extremaque Unctio. — Quantum ad judicialia, lex Christi levissima est, quia judicialia nulla imposuit. Verumtamen loquendo de lege nova, non solum prout a Christo est instituta et data, sed et in quantum est per alios declarata, et quoad illa quæ per alios super eam sunt addita, potest dici de ea quantum ad cærimonialia, quod loquitur Augustinus, quod scilicet quidam tot ordinationibus eam aggravarunt, ut videantur libertatem spiritus in servitutem legis et litteræ redegisse. Quantum ad judicialia, licitum est christianis judicibus statuere leges propter pacem communem servandam, seu illas quæ fuerunt in Moysis lege, seu alias, tenenturque subditi ad easdem, dummodo non repugnent legi divinæ. Et quantum ad hoc, posset poni major gravitas in lege christiana: quia non licuit tunc sacerdotibus vel judicibus quascumque leges condere novas, quemadmodum modo licet principibus christianis. Sic ergo videtur, quod pauciora sunt onera legis christianæ in quantum ipsa a Christo est tradita, sed forsitan plura quoad ea quæ postmodum per alios sunt adjecta qui regere habent populum christianum.

Præterea advertendum, quod passio Christi exhibita plus gratiæ promeretur credentibus eam modo exhibitam, quam ipsa exhibenda meruit illis qui crediderunt eam futuram. Ideo sacramenta nostra, quæ efficaciam habent in virtute passionis Christi exhibitæ, plus conferunt gratiæ quam sacramenta veteris legis. Præterea, plura habemus gratiæ adjumenta, quoniam plura sacramenta. Nam illi præter Matrimonium (si tamen hoc in eis exstitit sacramentum, de quo tangetur in quarto) nullum habuerunt sacramentum, præter circumcisionem in remedium contra originale peccatum. Post recidivationem vero, si potuerunt aliquam gratiam promereri proprio motu, bene quidem; sed ad gratiam tunc percipiendam nullum fuit sacramentum institutum tunc apud eos, quia sacramentum Pœnitentiæ non habebant. Insuper, præter efficaciam majorem sacramentorum et pluralitatem eorum, habemus doctrinam veritatis magis explicitam, plura quoque et efficaciora Sanctorum exempla ad imitandum, et merita plura eorum, qui forsan non sibi tantummodo meruerunt. Et ita ex hac parte levior est lex nova, et quia præsertim in ea promittuntur expresse bona æterna, quæ magis alliciunt animum ad servandam legem quam temporalia bona. — Hæc Scotus.

In quibus aliqua videntur contineri obscura. Primo quod dicit, per Christum in evangelica lege nulla esse instituta judicialia. Christus namque apud Matthæum de incorrigibili loquitur peccatore: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. In quibus verbis metutendum edidit excommunicationis judicium ac præceptum. Et iterum judicialiter dixit discipulis: Pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super illos. Amen dico vobis, tolerabilius erit terræ Sodomorum in die judicii quam illi civitati. Multa hujusmodi in Evangelio reperiuntur. — Secundo quod dicit, dubium esse an Judæi tenebantur ad moralia secundum quod ea Christus exposuit, ita quod tenebantur imimicos diligere. Communiter quippe dicunt doctores quod imo, ita quod naturam et

Matth. XVIII, 17.

Luc. IX, 5.

Matth. X, 15. personas etiam inimicorum spiritualiter siasticorum quoque quorumdam sacramentorum, prout sancti patres Hieronymus, Augustinus, Gregorius, Beda, doctores item scholastici, Alexander super secundum, S. Thomas in prima secundæ, Guillelmus Parisiensis libro de Fide et legibus, concorditer protestantur. Quamvis demum apud Judæos non fuerit sacramentum Pœnitentiæ seu confessio, prout est Ecclesiæ sacramentum, fuit tamen ibi pœnitentia salubris interior et confessio coram Deo, de qua ait Psalmista : Dixi, Confitebor adver- Ps. xxxi, 5. sum me injustitiam meam Domino, etc. Sed et contra diversa peccata instituta erant diversa remedia, sacrificia, placationumque hostiæ, quæ ex opere operante meritoria erant. Nec dubium quin sancti Patriarchæ, Prophetæ et alii sancti defuncti, orabant tunc pro Judæis Deum colentibus, quemadmodum secundo Machabæorum legitur : Hic est fratrum amator, qui multum orat pro populo, Jeremias propheta. Verumtamen adjutoria et suffragia ista piissima in evangelica lege et tempore gratiæ multo plus abundant quam olim in veteri lege. II Mach. xv, 14.

Quamvis autem prædictæ responsiones de comparatione legis evangelicæ atque Mosaicæ mutua quantum ad gravitatem et levitatem, possint salvari, videtur tamen hic alia consideratio assumenda. Duæ namque sunt partes legis divinæ, tam vetustæ quam novæ, videlicet testimonia et præcepta. Testimonia pertinent ad credenda, præcepta ad operanda. Præinductæ itaque responsiones stare queunt quantum ad præcepta, quæ respiciunt operanda; sed quantum ad testimonia seu credenda, videtur nova lex difficultatis majoris, quamvis ea quæ in nova credimus lege, aliquo modo in veteri lege contineantur, videlicet : beatissimæ Trinitatis mysterium, incarnatio Christi, resurrectio mortuorum, beatifica divinæ essentiæ visio, et quæ de superincomprehensibili credimus Sacramento altaris, quæ in veteri lege non nisi multum obscure tanguntur. Et quantum ad hæc præcipue, maxima est difficultas14

B novas condere leges. Nempe ex Evangelio comprobatur, quod superiores Judæorum multa statuta fecerunt, quæ pro legibus jusserunt servari. Et in libris Regum narratur, quod constitutum et observatum est hoc pro lege in Israel, quod æqua sit portio pugnantium et remanentium ad sarcinas. Rursus, Moyses jussit ut pro una ove furata redderentur quatuor, et pro uno above quinque; et tamen in Proverbiis Salomon ait de fure, quod deprehensus redderet septuplum. Circa quod dicunt expositores, quod pro varietate temporum et causarum poterant præcepta illa judicialia alterari, gravari, laxari : imo in omni lege et plebe necessarium est ut rectoribus liceat ordinationes, statuta jussionesque facere secundum exigentiam loci et temporis, ac causarum eorum quos regunt. Nec obstat quod Dominus jussit : Non addetis ad verbum quod ego loquor ad vos, nec auferetis ex eo. Hoc enim intelligendum est, ut nec textui Scripturæ canonicæ tanquam textui quidquam addatur aut subtrahatur, nec per modum expositionis aliquid textui contrarium proferatur. — Quinto quod dicit, Judæos præter circumcisionem et matrimonium nullum habuisse sacramentum. Fuerunt namque in lege illa etiam alia sacramenta quamplurima, ut agnus paschalis, consecratio sacerdotum, oblatio victimarum, purificationes legales, et consimilia multa, quæ fuerunt sacra signa Christi et passionis, immolationis comestionisque et mysteriorum ipsius, ecclefidei christianæ, in tantum quod multi qui satis faciliter converterentur ad eam, considerata sinceritate et spiritualitate conversationis quam docet ac præcipit, avertuntur ab ejus susceptione ob nimiam difficultatem et incomprehensibilitatem articulorum ipsius. Cui se subdere, et in captivitatem redigere proprium intellectum in obsequium credendorum, et obedientiam fidei ac sacramentorum ipsius, magnæ est difficultatis, et quasi propriam rationem Deo mactare:15 quod et maximi meriti est, prout Guillelmus Parisiensis in libro de Fide et legibus bene declarat. Talem utique legem decuit a summo illo legislatore, unigenito Filio Dei Patris, conferri, qui cum Patre æterno ac superdulcissimo Paracleto adorando Spiritu Sancto, unus est Deus super omnia sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. Mich. II, 1. ↩

  2. Gen. xv, 1. ↩

  3. Jer. xvii, 16. ↩

  4. Deut. vi, 5. ↩

  5. Act. xv, 10. ↩

  6. Matth. xi, 30. ↩

  7. Matth. v, 20. ↩

  8. Prov. IX, 17. ↩

  9. Hebr. x, 1. ↩

  10. art. 1. ↩

  11. art. 4. ↩

  12. I Cor. vi, 7. ↩

  13. Matth. v, 39, 40. ↩

  14. dist. xxx, q. 1. Joann. vi, 54. Matth. xv, 5, 6. 1 Reg. xxx, 24, 25. Exod. xxii, 1. Prov. vi, 31. Deut. iv, 2. ↩

  15. II Cor. x, 5. ↩

Chapter 201 of 201