Distinctio 40
A. De sexto et septimo præcepto secundæ tabulæ.
SEXTUM præceptum est: Non desiderabis uxorem proximi tui. Septimum est: Non concupisces domum proximi tui, non servum, non ancillam, etc. — Sed videtur præceptum de non concupiscendis rebus proximi, unum esse cum eo quo dicitur, Non furaberis; et præceptum de non concupiscenda uxore, unum esse cum eo quo dicitur, Non mœchaberis. Poterat enim præceptum non
Hugo, Summa Sent. tract. IV, c. 6.
Aug. Quæst. in Heptateuch. lib. II, q. 71, n. 3. furandi in illo generaliter intelligi, ubi de non concupiscenda re proximi præcipitur; et in eo quod dictum est, Non mœchaberis, poterat illud intelligi, Non concupisces uxorem proximi tui. Sed in illis duobus præceptis non mœchandi et non furandi, ipsa opera notata sunt et prohibita, in his vero extremis ipsa concupiscentia: multum ergo differunt illa ab istis. Unde illi præcepto non mœchandi fit superadditio in Evangelio, ubi omnis concupiscentia mœchandi prohibetur. — Sed quum hic prohibeatur concupiscentia alienæ uxoris et alienæ rei, quare dicitur lex comprimere manum et non animum, Evangelium vero et manum et animum?1 Illud de lege dicitur secundum cærimonialia, non secundum moralia; vel quia in lege non est generalis prohibitio omnis mortiferæ concupiscentiæ, ut in Evangelio.
B. Quid sit littera occidens.
Si vero quæritur, quam dicat Apostolus litteram occidentem: ea certe est Decalogus, qui non dicitur littera occidens, eo quod mala sit lex;2 sed quia prohibens peccatum, auget concupiscentiam et addit prævaricationem, nisi liberet gratia (quæ gratia non sic abundabat in lege ut in Evangelio), vel secundum eorum carnalem intelligentiam. Lex ergo bona est, et tamen occidit sine gratia, quum sit virtus peccati, quæ jubet quod sine gratia impleri non potest.3 Gratia autem deerat, et ideo littera occidens erat. Distat autem Evangelii littera a legis littera, quia diversa sunt promissa: ibi terrena, hic cœlestia promittuntur; diversa etiam sacramenta, quia illa tantum significabant, hæc conferunt gratiam; præcepta etiam diversa, quantum ad cærimonialia: nam quantum ad moralia, sunt eadem, sed plenius in Evangelio continentur. — Audistis decem chordas Psalterii utrique sexui impositas, quæ caritate tangendæ sunt, ut vitiorum feræ occidantur.
SUMMA
DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ
PROSEQUITUR Magister de duobus præceptis concupiscentiam refrenantibus, quorum unum prohibet alienam concupisci uxorem, aliud alienam possessionem. Quocirca declarat, cur istæ concupiscentiæ specialiter prohibeantur, quum in aliis præceptis, in quibus opera prava ex eis orientia prohibentur, satis videantur prohibitæ. Consequenter sciscitatur, cur littera veteris Testamenti dicatur occidere, et circa hoc tangit quasdam differentias inter evangelicam atque Mosaicam leges: quarum declarationes magis spectant ad librum sequentem, sic quod per ista artificiose continuat se ad materiam libri sequentis.
Footnotes
Chapter 199 of 201