Distinctio 1
Samaritanus enim, etc.
QUUM in hoc quarto Sententiarum libro de sacramentalibus signis tractandum sit, adjecto de finalis judicii retributione, in primis advertendum est, quod sacramentum (ut sumitur) est sacræ rei signum. Neque vero omne signum sacramentum est, sed quod ex institutione significat, gerens scilicet rei signatæ similitudinem, signum simul exsistens et causa. Est ergo invisibilis gratiæ forma visibilis, ejusdem gratiæ gerens imaginem et causa exsistens. Ea propter et veteris legis sacramenta quæ solum significabant, non dicuntur proprie sacramenta. Quanquam autem absque sacramentis Deus homini gratiam dare posset, ob humiliationem tamen hominis sub sensibilibus creaturis, ac ejusdem eruditionem qua per hæc ad invisibilia cognoscenda proficiat, et ob ipsius exercitationem, ne scilicet per otium ad pejora dilabatur, instituta sunt sacramenta in rebus et verbis consistentia. Denique, quum novæ legis sacramenta a veteribus in hoc distent, quod hæc salutem conferunt, illa autem solum promittebant; inter ea tamen Circumcisio egit quod modo facit Baptismus quoad culpæ deletionem, non tamen regni apertionem. Quæ data Abrahæ jam adulto, octavo nativitatis die cultro petrino posterius fieri debebat : sine qua si puer ante diem octavum decessit, de eo ut modo de parvulis non baptizatis fiebat. Quamvis in casu mortis anticipare forte Circumcisionem licebat, ante eam tamen datam, in fide parentum pueri salvari poterant.
Quid sacramentum vel sit vel prosit, abunde Enodat quarti sectio prima libri.
Chapter 2 of 283