Skip to the text

Distinctio 2

Jam ad sacramenta novæ legis, etc.

SEPTEM sunt novæ legis sacramenta : Baptismus scilicet, Confirmatio, Eucharistia, Pœnitentia, Unctio Extrema, Ordo et Conjugium. Quorum quidem alia remedium contra peccatum præbent et gratiam conferunt addutricem, ut Baptismus; alia vero in remedium tantum sunt, ut Conjugium; alia vero gratia et virtute nos fulciunt, ut Ordo et Eucharistia. Quæ ideo post Christi adventum instituta sunt, quia ex ipsius passione efficaciam sortita sunt. Conjugium tamen etiam olim ante peccatum institutum est, in sacramentum scilicet et officium; post peccatum vero, etiam in carnalis concupiscentiæ ordinatur remedium. De Baptismo autem sacramentali notandum, quod ad ipsum baptismus Joannis erat præparatorius : ille enim in aqua tantum lavabat, non autem peccata relaxabat; sicque ad Christi baptismum homines disponebat. Baptizabat autem Joannes in nomine venturi, scilicet Christi. An vero baptismo illo baptizati, rebaptizandi essent, necne : Magister de eis qui in ipso spem non ponebant, perfectam de divinis personis fidem habentes, negative respondet, quamvis de aliis concedat. Sed in hoc ipse Magister non tenetur. Nam baptismo

Christi baptizari oportebat (secundum alios doctores) omnes indifferenter, etiam baptizatos Joannis baptismate, qui scilicet baptizabat in nomine venturi.

Enumerat septem præsentia dona salutis Sacramenta novæ legis amator homo.

Chapter 3 of 283