Skip to the text

Distinctio 3

Post hæc videndum est, etc.

BAPTISMUS est ablutio corporis exterior, facta in aqua sub certa verborum forma præscripta. Nam accedente verbo ad elementum, fit sacramentum: sicque in verbo et elemento Baptismus consistit, quæ scilicet sunt de ejus substantia. Cetera vero ad ipsius decorem et solennitatem instituta sunt, quæ si etiam omittantur, non est minus verum et sanctum sacramentum. Quod vero Apostoli in nomine Christi baptizasse in Actibus leguntur, dispensative fiebat ad tempus ad divulgationem nominis Christi, in quo et tota Trinitas intelligitur, scilicet Pater ungens, et Filius unctus, et Spiritus Sanctus per quem unctus est. Quamvis autem et in nomine unius Personæ aliæ intelligantur, quapropter præsertim et in mortis articulo, una Persona tantum expressa quis baptizari posset, habita intentione baptizandi; tutius tamen est, omnibus expressis. Invocando autem Trinitatem, non debet dici in nominibus, nam tunc sacramenti forma mutaretur; sed in nomine, quia tota Trinitas simul ibi operatur, quæ et in Christi baptismo apparuit, quando scilicet Christus tactu mundissimæ carnis suæ vim regenerativam aquis contulit, ubi et ipsum instituit. Sub prædicta etiam forma Apostolos ante passionem Christi baptizasse intelligi potest, quamvis scriptum non sit. Est autem hujus sacramenti materia aqua pura, in quali et Christus baptizatus est, de qua et N codemum instruxit, quæ et ex ipsius latere in cruce profluxit. Et hoc convenienter, propter elementi communitatem et locutionis significationem. Potest autem baptizandus ter vel semel immergi, perfundi vel adspergi secundum morem patriæ, licet primum melius sit, Christi significans mortem et sepulturam, in qua et legalia terminata sunt. Causa vero institutionis Baptismi est hominis a peccato (quo infectus fuit) innovatio, quam Baptismus habet ex dominica passione. Quæ quidem innovatio est etiam res illius sacramenti.

Peccati maculas pura detergit in unda Baptismus membris integer ipse suis.

Chapter 4 of 283