Distinctio 4
Hic dicendum est, etc.
INTER eos qui baptizantur, quidam simul accipiunt rem et sacramentum, ut adulti dispositi, et parvuli rite baptizati. Quidam autem sacramentum tantum, et non rem, ut adulti qui ficte et sine fide et sine contritione accedunt. Consequuntur etiam quidam rem Baptismi sine sacramento, ut hi qui sanguinem pro Christo in caritate fundunt, nec sacramentum habere possunt, aut contriti, non potentes habere, decedunt. Quod autem Apostolus dicit, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis, loquitur de rite dispositis, quo etiam Augustini inquisitio reduci debet. Porro auctoritates quæ dicere videntur, quod sine aqua Baptismi salus constare non possit, de contemnentibus sacramentum accipiuntur. Neque hæc tantum in fundentibus sanguinem vera sunt, sed et in aliis fidem et caritatem habentibus. In parvulis autem quibus aliena fides oportet suffragetur, secus est: hinc nisi in aqua baptizentur, pereunt. Quod si quis ante Baptismum modo prætacto gratiam, et sic peccati deletionem, assecutus sit, non est per hoc Baptismus frustra. Nam obligationem ad pœnam aufert, et gratiam adauget, fomitem quoque restringit, et in numerum fidelium expresse ponit: imo nec sine Baptismi voto gratiam quis assequeretur. Manent autem post Baptismum pœnalitates: tum ut vitam futuram ubi hæ penitus cessant, studiosius inquiramus; tum etiam ut virtutis exercendæ materiam habeamus. Patet ex his, rem sacramenti, scilicet gratiam, id ipsum quandoque præcedere: quod nec inconveniens reputatur, quum et quandoque longe post sequatur, ut patet in ficte accedente, postea pœnitente. Quanquam autem parvuli usum arbitrii nondum habeant, gratiam tamen in Baptismo habitualem accipiunt: qua et uti poterunt adulti, nisi peccando eam exstinguant.
Rem pius interdum, fluvio Baptismatis absque, Martyr purpureo sanguine lotus habet.
Chapter 5 of 283