Distinctio 5
Post hæc sciendum, etc.
ÆQUE verus et sanctus Baptismus a bonis datur et a malis ministris, nec plus a bono, nec minus a malo. Neque enim hominis munus est Baptismus, sed Dei, qui principaliter baptizat. Unde nec Petri nec Pauli baptismus dicitur, sed Christi: qui sibi baptizandi potestatem retinuit, ministerio aliis collato. De eis vero qui Baptismum recipiunt, dicendum, quod hæreticus vel schismaticus quamvis Baptismum recipiat, non tamen virtutem ejus potest participare. Quod si Ecclesiæ se conjungat, non quidem reiterandus est Baptismus, sed ipse in unitate catholica effectum ipsius consequetur. Addit etiam Magister, quod Christus auctoritatem sive potestatem baptizandi homini communicare potuit si voluisset, sicut et potestatem creandi. Sed in his Magister a doctoribus communiter non tenetur.
Quod nihil intersit, baptizet iniquus an æquus, Fidus an infidus, masculus an mulier, Dum nisi verborum servetur justa statorum Formula, dumque obstans nil aliunde fiat.
Chapter 6 of 283