Skip to the text

Distinctio 6

Nunc quibus liceat, etc.

EXTRA necessitatis casum baptizare, non convenit nisi sacerdotibus; in necessitate autem permittitur etiam laicis et mulieribus. Qui si etiam extra necessitatem ad baptizandum se intromittant, servatis aliis servandis, verus Baptismus est, nec iterandus, licet pecet sic baptizans: sicut nec rebaptizari debent, ab hæreticis secundum formam Ecclesiæ baptizati, sed sunt reconciliandi. Quod autem Cyprianus in oppositum dixit, ex ignorantia processit, quæ per martyrium in ipso expiata est. Neque est nisi unus Baptismus, qui trina fit immersione propter mysterium Trinitatis. In uteris autem maternis, etiam si mater baptizetur, puerum baptizari non contingit. Oportet enim hominem prius nasci quam renasci. Nec valet objectio de sanctificatis in utero, quia hoc per privilegium factum est: ubi et an usus rationis acceleratus sit, in dubio relinquitur. Neque etiam Baptismum impedit incongrua baptizantis locutio ex ignorantia proveniens. Quod si quis ignoratur baptizatus, sub conditione baptizari debet; nec reputandus est tunc Baptismus iteratus, quum nesciatur datus. Si quis autem solo joco tingatur, etiam prolata forma, Baptismus non est, secundum sapientes, quum intentio sit necessaria. Quod si parvulus spe commodi offeratur, nihilo minus Baptismum recipit. Potest autem Baptismus dari omni tempore, licet convenientius in sabbato Paschæ et Pentecostes. Et quidem si adulti sint baptizandi, pro se respondeant; si vero parvuli, alii respondent pro eis, at parvuli illa responsione tenentur quum adoleverint. Ea autem quæ sunt pro Baptismatis solennitate, etiam si omittantur, Baptismum non impediunt.

Forma solæcismo turpi lacerata juvabit, Integra verborum dummodo sensa manent.

Chapter 7 of 283