Skip to the text

Distinctio 7

Nunc de sacramento Confirmationis, etc.

CONFIRMATIONIS sacramentum, quod institutum est ad fidei firmitatem et gratiæ profectum, ab episcopis et his solis conferendum est, et hoc sub forma determinata, scilicet: Consigno te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. In quo quidem sacramento donatur Spiritus Sanctus, ad roborandum eos qui baptizati sunt: qui et datus est in Baptismo ad peccati remissionem. Quamvis autem presbyteri confirmasse legantur, hoc tamen fuit temporaliter actum ex speciali concessione, nec jam ultra fieri debet. Videtur autem hoc sacramentum Baptismo majus, utpote a digniori, et in potiori corporis parte, scilicet in fronte datum: quod et forte majus præstat virtutum augmentum, quamvis Baptismus plus valeat ad peccati remissionem. Debet autem accipi a jejunis, si non obstet necessitas. Nec iterari debet, sicut nec Baptismus nec Ordo.

Mirificum robur tibi Confirmatio præstat, Intrepide Christi quo fateare fidem.

Chapter 8 of 283