Skip to the text

Distinctio 8

Post sacramentum Baptismi, etc.

DOMINICI corporis et sanguinis sacramentum, quod Eucharistia (hoc est bona gratia) vocatur, per quod spiritualiter reficimur, in quo et nedum gratiæ et virtutis confertur augmentum, sed et sumitur ille qui fons est et origo gratiarum: hoc, inquam, in lege veteri figuram habuit manna, quod in deserto patribus Deus pluit post transitum maris Rubri, per quem Baptismus est figuratus; quem tamen Eucharistia præcellit, per oblationem etiam Melchisedech figurata. Est autem Eucharistia instituta a Christo in ultima cœna post esum agni paschalis, quando Christus præsentiam sui corporalem visibilem discipulis erat subtracturus, ut sic memoriæ discipulorum arctius infigeretur: quo et veteris legis sacramenta terminabantur. Et hoc sub certa verborum forma, ad quam fiat conversio panis et vini in substantiam corporis et sanguinis sui. Cetera vero quæ in Missa dicuntur, ad laudes Dei pertinent et orationes. Etsi autem post cœnam institutum sit hoc sacramentum, ut tamen a jejunis sumatur, ob sui reverentiam rationabiliter ab Ecclesia est ordinatum. In quo quidem sacramento tria est considerare, scilicet: sacramentum tantum, quod est species panis et vini; sacramentum et rem, quod est corpus Christi verum; et rem tantum, quod est mysticum corpus ejusdem Domini Jesu C Christi.

Contulit hinc abiens præcepta salubria Christus, Corporis instituens mystica sacra sui.

Chapter 9 of 283