Skip to the text

Distinctio 9

Et sicut duæ sunt res, etc.

DUPLEX est hujus sacramenti manducandi modus, sacramentaliter scilicet et spiritualiter, duplici rei ipsius correspondens, scilicet corpori ipsius mystico et vero, de quibus distinctione præcedenti. Sumitur namque corpus Domini in hoc sacramento vere et realiter a bonis et malis, sed a malis sacramentaliter tantum, a bonis sacramentaliter simul et spiritualiter: quorum primus consistit in susceptione ipsius sub visibili sacramento, alter vero in unione ad ipsum sub sacramento contentum. Secundum quos manducandi modos distinguenda sunt quædam doctorum verba, qui alioqui ambigue loqui videntur et contrarie.

Corpus idem cunctos æque sibi sumere Christi, Nancisci fructus haud tamen inde pares.

Chapter 10 of 283