Distinctio 10
Sunt item alii, etc.
INSANA est et exsecranda hæresis, qua quidam juxta sui obtusitatem, in Sacramento altaris dicunt verum Christi corpus realiter non contineri, sed tantum repræsentative, frustra innitentes ei quod Dominus dicit: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam; et, Pauperes semper habebitis, me autem non semper habebitis, etc. Quorum primo dicit, corpus suum non discerptum per partes comedendum, altero autem non visibiliter sumendum. Hi autem non advertunt alia quæ Dominus de hujus veritate sacramenti dicit: Caro mea vere est cibus; et, Hoc est corpus meum, etc. Vere igitur et realiter corpus ejus verum in Sacramento continetur, invisibiliter tamen et sub speciebus panis et vini occultatum. Et qui auctor est muneris, ipse est testis veritatis. Quod multis exemplis et auctoritatibus in textu ostenditur.
Sub specie panis sanctissima membra teguntur, Et mutata sacro vina cruore madent.
Chapter 11 of 283